Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Quos reverentia vestra Augusto mense fructus Athesinos mihi et fratrum turbae
promiserat, iidem octavo tandem Septembris supervenientes ad portum, quem reverentia
eis vestra destinaverat, recta appulerunt, quantum per piarum salebras et itineris
longinquitatem fieri potuit, satis integri et salvi, nisi quod ex malis Persicis non
pauca a concussione vel mutuo inter sese affrictu putruerunt. (2) Proinde nunc
reverentiam vestram a fide data prorsus liberam renuntio, quam suis pollicitis tam
gnaviter stetisse perspicio. (3) Et quia in hanc frugum novarum legationem cum
reverentia vestra etiam patres Sebastianum atque Nivardum
[ERROR: no reftable :] patres ...
Nivardum] Gemeint sind die Patres Sebastian Zigl und Nivardus
Bardalas. concurrisse intelligo, toti huic confratrum
tricinio grates non modo deberi agnosco, sed et referre desidero, si id quoquo modo
licuerit. (4) Nec ambigerem me aliquam apud vos gratitudinis notam repositurum, si
piscium, quos avetis, aliquid saltem remitterem. (5) Verumtamen annus praesens quoad
piscaturam, si quisquam alius, sterilis nobis fuit, quando nec piscator noster
[ERROR: no reftable :] piscator
noster] Der Fischer von Stams hat sich bereits bei Stephani über die
übergroße Konkurrenz derer beschwert, die zu Unrecht auf Stamser Gebiet
fischen (ep. 104,11). domesticus ex Oeno flumine nec
extraneus ille in Haiterwang[ERROR: no reftable :] Haiterwang] Bereits 1312 überließ Graf Heinrich von
Tirol sein Fischlehen am Heiterwangersee im Außerfern dem Stift Stams
(Amman 1984, 3). e celebri
lacu quidquam fere ceperunt, prior quidem ob aquam continuis paene pluviis turbidam,
posterior vero, quod in aestate crucifragium passus diu a piscandi munere torpuerit.
(6) Nec scio facile, an aliis retro temporibus aliquando apud nos apparuerint tam
rari nantes e gurgite vasto.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|