Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Post stragem inter nostros mense Maio editam et nuper a me reverentiae vestrae perscriptam[ERROR: no reftable :]nuper ... perscriptam] Gemeint ist ep. 115. nunc temporis apud nos (Deo servatori sit laus immensa) prospere valent omnes, et cum omnes nomino, me non excludo; etsi nam debilitas stomachi apud me paene sit continua, id tamen mali non reputo, dum ceteroqui corpus laboribus sit ferendis. (2) Reverentia vestra, ut intelligo, ex una syrte eluctata in aliam incidit, post superatam scilicet pedum arthritidem correpta a dysenteria, e qua tamen utraque quod iam feliciter sine naufragio enatarit, gratulor ac valetudinem firmam in dies et annos posteriores precor.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic