Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(4) Ceterum mala Persica, quae reverentia vestra scribit a se mihi destinata, uti et
panis dulciarius, quem loco et nomine salutis adiecisse fertur dominus parochus,
[ERROR: no reftable :] dominus
parochus] Von 1635 bis 1658 war Johannes Burkhard Pfarrer in
Mais. ad manus meas non devenerunt. (5) Ita nimirum
frequenter accidit, ut quae peculiariter tenuitati meae aut dilecto conventui a
vobis deputantur, inepti tabellarii cum primum monasterio pedem inferunt, recta
ferant ad abbatiam, in qua etiam missa manent, si desint litterae, quae aliud
significent. (6) Huic autem incommodo deinceps obviabitur, si nuntio, quem
emittitis, serio inculcatum fuerit, diligentius attendat, quo quaeque sint loco
deponenda. (7) Habeo tamen nihilosecius grates pro transmissis, etsi non receptis,
fraterno affectu et amore contentus, quo eodem maneo reverentiae vestrae semper
addictus, etc.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|