Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Ceterum mala Persica, quae reverentia vestra scribit a se mihi destinata, uti et panis dulciarius, quem loco et nomine salutis adiecisse fertur dominus parochus, [ERROR: no reftable :] dominus parochus] Von 1635 bis 1658 war Johannes Burkhard Pfarrer in Mais. ad manus meas non devenerunt. (5) Ita nimirum frequenter accidit, ut quae peculiariter tenuitati meae aut dilecto conventui a vobis deputantur, inepti tabellarii cum primum monasterio pedem inferunt, recta ferant ad abbatiam, in qua etiam missa manent, si desint litterae, quae aliud significent. (6) Huic autem incommodo deinceps obviabitur, si nuntio, quem emittitis, serio inculcatum fuerit, diligentius attendat, quo quaeque sint loco deponenda. (7) Habeo tamen nihilosecius grates pro transmissis, etsi non receptis, fraterno affectu et amore contentus, quo eodem maneo reverentiae vestrae semper addictus, etc.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic