Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Litteras reverentiae vestrae proxime ad me datas sexta huius mensis recepi sub
vesperum Epiphaniorum,[ERROR: no reftable :] Epiphaniorum] 6. Januar. quibus has
perbreves nunc repono. (2) Pro calceis iam pridem transmissis grates, pro eo ac
debeo, magnas ago, easdem etiam pro tibialibus[ERROR: no reftable :] tibialibus] Vgl. ep. 10.
acturus, si ea recepissem. (3) Sed quia illis fortuna, ut opinor, invidente hactenus
potiri non licuit, idcirco actionem gratiarum tantisper differre aut saltem moderari
cogor. (4) Qua autem ratione eorum dispendium sim passus, paucis ita notifico. (5)
Aurigae nostri[ERROR: no reftable :]
aurigae nostri] Die Stamser Boten waren gut organisiert. So berichtet
etwa Primisser von Johannes Lang (Longus), der
vierzig Jahre lang Präfekt dieser Truppe war (cap. 42 § 12 Ioannem
Longum, qui aurigis Stamsensibus XL annos fuerat
praefectus). ignari vel certe immemores, cui tibialia
consignanda essent, ea cum aliis rebus promiscue apud patrem cellarium
[ERROR: no reftable :] cellarium]
Von 1637 bis 1644 war Pater Christian Praxmarer Kellner in Stams (vgl.
Album Stamsense Nr. 442).
deposuerunt, a quo cum repetendi ansam non ita confestim haberem et ille de
tibialibus parum esset sollicitus, pharmacopaeus noster Lambertus
[ERROR: no reftable :] Lambertus]
Dieser Apotheker von Stams ist nicht im Album
Stamsense verzeichnet. Er begegnet wieder in ep. 13,2.
in ea, velut si primo occupantis forent, manus iniecit
atque in usum proprium adscita postero mox die induere ac deinceps gestare non
erubuit; quod ubi primum rescire potui, impudentiam hominis vehementer demiratus,
tibialia pro iure meo, quod habebam, exegi, sed invito extorquere non valui, litem
tum ei ulterius intentare nolens cessi pacifice, maxime quod praetenderet iam dudum
eiusmodi tibialia sibi a reverentia vestra esse promissa nomine ac loco, ut aiebat,
Caroli a Rosenberg, cui apud nos quondam febricitanti pharmaca subministrasset.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|