Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(2) Generosus dominus Hyrus[ERROR: no reftable :] dominus Hyrus] Zu seiner Person und Aufgabe vgl.
Noten zu ep. 119. vespere diei Veneris inopinato ad
monasterium superveniens (dum cenae assiderem) ac nesciens, quo pergeret, cum
neminem haberet obvium, ex quo hospitium inquireret, usque ad cellam vinariam
conventus equitavit, ubi casu per fenestras refectorii apertas lectorem mensae super
cathedram conspicatus non ad cauponam se tendere deprehendit, sed ad triclinium
monachorum. (3) Regressus itaque per portam, qua intraverat, descendit ad hospitem.
(4) Cuius adventu mox, ut intellexi, quae mei officii erant, non intermissi, tam
vinum ei de monasterio offerens, quam etiam personaliter coram illo me sistens;
cuius tamen humanitas tanta fuit, ut qui ad inserviendum advenerant, conviva esse
debuerim.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|