Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(9) Tempestas apud nos diebus aliquammultis solito frigidior, pluviam paene fert
quotidianam, quae tametsi singulare aliquod nocumentum frugibus terrae nondum
acciverit, quia tamen faenum agri, saltem quod demessum est, ab introitu horrei
retardat, ac frumentum in spica adhuc valde tenerum, solis coctione magis quam
aquarum irriguo indiget, idcirco heri ad venerandas reliquias sanctissimi sanguinis
Christi in sacello nostro[ERROR: no reftable :] in sacello nostro] Gemeint ist die Milser Kapelle
(auch: Heilig-Blutskapelle), vgl. Hammer 1935, 34f. pro
aeris serenitate rursus comprecationem instituimus confisi multorum devotam
orationem penetraturam nubes hisque dissipatis coelum redditurum serenum, quod faxit
clementissimus Deus, in cuius tutelam reverendissimam pietatem vestram fideliter a
nobis salutatam intimius commendamus.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|