Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(9) Tempestas apud nos diebus aliquammultis solito frigidior, pluviam paene fert quotidianam, quae tametsi singulare aliquod nocumentum frugibus terrae nondum acciverit, quia tamen faenum agri, saltem quod demessum est, ab introitu horrei retardat, ac frumentum in spica adhuc valde tenerum, solis coctione magis quam aquarum irriguo indiget, idcirco heri ad venerandas reliquias sanctissimi sanguinis Christi in sacello nostro[ERROR: no reftable :] in sacello nostro] Gemeint ist die Milser Kapelle (auch: Heilig-Blutskapelle), vgl. Hammer 1935, 34f. pro aeris serenitate rursus comprecationem instituimus confisi multorum devotam orationem penetraturam nubes hisque dissipatis coelum redditurum serenum, quod faxit clementissimus Deus, in cuius tutelam reverendissimam pietatem vestram fideliter a nobis salutatam intimius commendamus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic