Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(9) Scire avet, ut audio, pater Nivardus,[ERROR: no reftable :] pater Nivardus] Gemeint ist Pater Nivardus Bardalas. quid rerum agatur de fratre Christophoro a Knillenberg, sacrisne iam sit initiatus ordinibus, et qui se hoc temporis gerat in disciplina morum profectuque virtutum etc., ad quod ego pluribus quidem forsan alias ex instituto, nunc vero paucis hoc tantum insinuatum volo, dictum fratrem non modo ordines seu sacros seu minores necdum adeptum, verum etiam eo in statu et conversationis genere positum, ut de ordinibus (ni resipiscat) aeternum somniare non audeat. (10) Quin potius in iis iam iam cogitationibus et consiliis versamur, ut eum tonsura et habitu religionis exutum ac veste laica reamictum in patriam remittendum fore, prope pro concluso teneamus; ut nam de illo nihil immodestius dicam, venter piger est et inutile terrae pondus, a spiritu acediae et gastrimargiae totus insessus, quotidianas superioribus causans curas et labores, cuius et mens et aures ad omnia exhortationum fomenta iam prorsus occalluerunt nec verbis nec verberibus perviae. (11) Parcerem libens optimo eius parenti nec eum tam maesto nuntio contristarem, sed quia praestat tela imminenti praevidere, quo minus aut mitius feriant, celare rem amplius nolui, quae in proximo est, ut reveletur. (12) Si bonus parens ferventi oratione sua et affectuosis precibus in filii salutem quid possit, intervenire apud Deum non negligat, exaudiendus forsitan prae aliis ab eo, qui videt in abscondito.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic