Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(4) Quodsi tamen huic ab afflictione tam gravi erigendo et aliis a simili malo praeservandis medici obviare possit consilium, necessitatem, qua premimur, ex praesentibus eidem a reverendissima pietate vestra communicari humiliter rogo, cui litteras peculiares dirigere ob temporis angustiam non valui. (5) Sin plus profutura existimetur personalis eius praesentia, sperabimus et illam reverendissimae pietatis vestrae interventu conduci posse idque eo tempestivius, quo apud patrem Matthaeum periculum in mora manifestius. (6) Faxint superi, ne lues haec latius serpat ac reverendissima pietas vestra in reditu suo (quem in horas optamus) laetiora apud nos inveniat, cui nos interim cum filiali salute obnixius commendamus.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic