Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Quae reverenda pietas vestra superiori mense ad me scripsit ac per me intimari petiit reverendissimo nostro Stambsensi,[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Stambsensi] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. ea absque interposita mora seriatim universa eidem scripto insinuavi. (2) Sed gravissimae occupationes ac negotia provinciae, quibus Oeniponti etiamnum distinetur fere perdius ac pernox, tantum otii hactenus illi non concesserunt, ut reverendae pietatis vestrae aliorumve litteris responsum reponere posset, prout vellet. (3) Lugemus certe non parum tam diuturnam et continuam eius absentiam, cui iam inde a dominica quinquagesimae usque in praesentem diem ne vel ad momentum quidem monasterio suo pedem inferre licuit, ipsis quoque sacris poenosae hebdomadae diebus inter consultationes et comitia sudanti.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic