Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Durum quadrigesimae tempus si excellentia vestra hactenus incolumis decurrit, est, quod gratuler; sin praeter laborem abstinentiae crucem etiam portavit in corpore, arthritidis perferendo assultus, merito condoleo. (2) Ego cum meis confratribus (laus Deo) de superato ieiunio iam prope triumphum cano, crebres quidem hucusque aut paene quotidianas stomachi debilitates perpessus; semper tamen adhuc pro posse eluctando, a custodia grabati sum praeservatus. (3) Ceterum quia in hieme et hunc per dierum esurialium decursum parum boni sanguinis cummulasse me auguror, phlebotomiae remedium mature arripiam, ipsa scilicet octava paschatis die cum asseclis chori mei venam aperturus; alterum vero turbae dimidium sectionem venae instituet Maii quinto vel duodecimo, quem videlicet horum dierum excellentiae vestrae iudicium praetulerit mihique insinuaverit.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic