Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Verum esse experimur, quod sacer alicubi codex enuntiat, inimicos scilicet hominis domesticos eius esse. (2) Oeconomus noster Petrus (qui simulatione officiorum semper hactenus erga nostros superficiem boni amici prae se tulit) quam belle nos ratione Saturnalium transactorum apud reverendissimam pietatem vestram accusatorio nomine traduxerit, in aurem a nonnemine obiter accepi; sed qua fronte, qua fide facere id potuerit, invitus censor equidem non dispicio. (3) Causam certe haberem iniuriam, quam impudens nobis homo affricuit, fusioribus litteris a nobis amoliendi. (4) Sciens tamen, quod comicus quidam ait, inimico non credendum, [ERROR: no reftable :] quod ... credendum] Anspielung auf Publ. Syr. I 32 (ita crede amico, ne sit inimico locus). ac simul sperans occasionem non defuturam oretenus aliquando nos purgandi, vela contraho et calamum premo. (5) Interim iuvabit saltem nosse hominem ac deinde nos, ut confido, “amplius haud fallent animi sub vulpe latentes”.[ERROR: no reftable :] amplius ... latentes] Der Horaz-Vers (ars 437) wird heute meist anders zitiert (numquam te fallant animi sub vulpe latentes), gibt den Herausgebern aber nach wie vor Rätsel auf.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic