Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dragisic, JurajCrijevic, IlijaKarlo PucicFrano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499]: Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica, 28 versus, verborum 2459, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [dragisic-j-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tunc laetabimur, tunc exultabimus, tunc iocundabimur, si nostra crimina hic primum defleverimus, si ea sponte reliquerimus, si divinis mandatis atque praeceptis animum applicuerimus. Non ergo humanum corpus ea 4 conditione in terram revertetur, tanquam non ita noster animus redibit ad factorem suum ac si ad pristinum corpus non foret quandoque reversurus, sed sicut granum non vivificatur nisi prius moriatur,[ERROR: no reftable :]Cfr. Iv 12, 24 sic et corpus nostrum seminatur in corruptione, surget in gloria; seminatur mortale, surget immortale. Non enim potest homo vitam adipisci perpetuam nisi praevia morte. Cur hoc? quia statutum est hominibus semel mori: Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus Verg. Aen. 10, 467-468 ; et quia haec vita mors est potius dicenda quam vita: quotidie enim morimur: quotidie aliqua pars vitae nostrae deficit et minuitur et quum nos crescimus, vita ipsa decrescit;Cf. Sen. ep. 24, 20. quom igitur tum homines mori incipiant tumque mori desinant quum et vivere oportuit si vellent desinere mori ut etiam desinerent vivere et non vivunt semper ne moriantur semper. Placuit igitur auctori nostro deo nos exuere morte ut etiam non viveremus, et deinde vitam solam nobis reddere absque morte ut solum viveremus et non moreremur, ut semper proficeremus, aut certo eodem in statu permaneremus, nunquam autem deficeremus, nunquam minueremur. Ecce partes extinctum atque inane corpus huiusce nostri generosi civis, viri egregii ac nostrae urbis patris conscripti, Iunii Georgei: universi maesto animo aspicimus graviterque non suis sed nostris angimur incommodis; si quid enim accidit, nobis profecto accidit, illius namque virtus illiusque magna laus emori non potest. Numquid laborum sudorum largitionem aliorumque bonorum, quae dum vivebat operatus est, non miserebitur deus? numquid iustitiae frugalitatis parsimoniae atque integritatis obliviscetur misericors pater? numquid continere poterit in ira sua misericordias suas? et si namque mortem ob vetus illud crimen 4v tanquam iratus inferat iudex, gaudia tamen post mortem homini christiano negat minime; numquid ille qui etiam malis bonus est, impiis pius, probus improbis, misericors peccatoribus[ERROR: no reftable :]Cf. Mt 5, 45. vel huic uni, qui certo quidem humana fragilitate probus exstitisse iudicari potest, saevus dirusque erit, qui nomen amisisse non est censendus; nam et si peccavit, per poenitentiam tamen salubriter resurgere studiat, qui dei sui memor semper fuit, qui virtutum bonarumque artium decus ac speciem huiusce nostrae Rhacusanae, seu silvanae Urbis exstitit, cuius praeclarissima facinora (ut videre videor) aeternae mandabuntur memoriae; supra namque quam credi potest omnibus, quantumcunque vile et abictis, benignum atque affabilem se se praebuit atque urbanum, adeoque omnis invidia tanquam a divino viro relegata fuit ut, quum difficilimum sit poetam non invidere poetae et architectum architecto et negotiatorem negotiatori et mendico mendicum, is nunquam de alicuius felicitate doluisse, nunquam de iactura aut calamitate exhilaratus fuisse ab ullo visus est ipsis. Itaque praeclare facta (ut confirmare possum) ab universis hodie passim laudentur. Haec ergo (ut redeam unde digressus sum), quae nunc in terram reverti ossa intuemini, splendida subtilia impassibilia agilia pro virtutum suarum merito postmodum, si digne supremam clauseritis diem, videbitis, felicem felices ipsi, fortunatum fortunati cernetis. Comprimite itaque fletum, abstergite lacrimas, mutate vultus. Ad universos loquor, quia omnes maestos aspicio, sed ad vos praesertim, huius praestantissimi viri praestantes germani ceterique qui ei proxime acceditis, quorum vultus depressiores 5 maestioresque intuor; nec id iniuria; non enim potuistis non commoveri orbati tam prudentissimo viro tanquam fratre amantissimo, nec id fuisset humanitatis vestrae; sed non egetis medicina neque modo solatio; innata namque probitate et nota doctrina vestra caretis illo errore quo plerique suorum discessu angi solent. Ad te tandem potissimum mea devehetur oratio, fili tanti viri unice Sigismunde, in philosophicis atque theologicis disciplinis mi auditor acutissime, audeo dicere et doctissime. Quum enim parum a doctissimo viro differas (exercitatione inquam sola), nil prorsus ab eo differe videris: noli tuum genitorem, ac si non esset, lugere. Num enim, dum adhuc tecum esset, animum eius cernebas? sed eum illo in corpore ex his rebus quas gerebat intelligebas. Eundem ergo credito esse et si eum non tribuere corpori pristina officia prospexeris. Non est certo mortuus qui te reliquit sibi similem, carnem suam et paene vitam suam; qui te reliquit (quod quidem cupere gentile atque carissimum constat esse omnibus parentibus) se ipso doctiorem, studiosiorem atque (utinam) fortunatiorem. Nosti philosophico illo dogmate corruptum non esse quicquam neque desiisse quod in melius commutatum est cuive nobilius quid successit; quom ergo tu, Sigismonde dulcissime, patri tuo successeris doctior atque praestantior ipseque quodammodo in te sit mutatus, iuvenem profecto qui summam spem civium, quam de te iam puero habuerant, continuo adolescens incredibili virtute superasti; qui et humanis et divinis litteris apprime eruditus es; qui certo virtute omni adeo polles ut omnis tuae aetatis non modo in hac urbe, sed (in ipso si dicere fas sit) orbe hac nostra tempestate excellere videare, nullatenus ipsum dicere audebimus 5v extinctum, nullatenus profecto desiisse qui eminentiori modo remanserit in te. O felices, o terque quaterque beatos,[ERROR: no reftable :] Verg. Aen 1, 94 o vere fortunatos illos genitores qui ex ac vita ita discedunt ut discessisse minime putentur, quia sibi similes, vel forsan et meliores, relinquerint heredes. Tibi enim dico qui me patris loco accepisti, qui aetate adhuc tenellus, moribus autem gravis: patrium fatum quid, paternum obitum cur tanto luctu prosequeris? quem in patria sua quicquid fas est homini optare adeptum nosti: qui magistratum petiit nunquam, saepius tamen et iudex et consul factus est, qui florentissimo quoque atque ob divi Blasii, patroni nostri, venerationem celebratissimo tempore dictator praecelsus huiusce nostrae civitatis exstitit, cuius vita, fortuna atque gloria talis fuerit ut nihil posset accedere. Quid igitur eum paucorum annorum iuvare potuisset acessus qui eo pacto vixit ut semper se bene ac beate victurum nobis persuaserit, qui, ut Christianum hominem decet, in hac sua ultima aegritudine cuncta sacra sanctae ecclesiae suscepit ac explevit devotissime atque christianissime sacramenta magnamque partem thesauri sui dispersit deditque egenis ac pauperibus sibique caelestes domos tempore opportuno construxit, qui hic mirifica tecta amplissimasque aedes prius vobis condiderat, terrenis exempli se caelestia sapere demonstravit? O virum magnanimum, o fortunatum in vita et in morte, qui mira prudentia et sibi aeternum et tibi transitorium praeparavit domicilium! Enitere nunc te talem exhibere atque praestare quo et domui tuae clarissimae pluribus viris illustribus decoratae, praesertim (ut alios ommitam) Sigismundo illo prisco (cuius tu nomen 6 geris), viro eruditissimo atque sapientissimo, et Damiano fratre eius apud honoratos Misyae inferioris principes viro honoratis, nec non et patriae tuae inclitae valeas ut coepisti esse gloriae perpetuoque splendori, et maiores tuos paene invictos virtutibus et celebri fama superare. Nos, patres optimi una secum pias preces orationumque suffragia pro huius animae expiatione, ut et nostro adunetur piaculo ad ipsum altissimum, supplices porrigamus quo et ipse nostra intercessione felix effectus pro nostra faelicitate exoret, ut et ipsi superas illas adeamus suo tempore aedes ibique ambroscia divinae visionis et nectare dulcissimo illius fruitionis potiri per cuncta saecula saeculorum valeamus.

Vade retro

Vade porro


Dragisic, JurajCrijevic, IlijaKarlo PucicFrano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499]: Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica, 28 versus, verborum 2459, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [dragisic-j-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.