Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Dragisic, JurajCrijevic, IlijaKarlo PucicFrano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499]: Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica, 28 versus, verborum 2459, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [dragisic-j-oratio.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
AELIVS LAMPRIDIVS CER.
P. LAV. SIGISMONDO GEORGIO PHILOSOPHIAE PROFESSORI SALV.
1v
Poposcisti a me eloquentiam huic orationi, quasi Sicyonis calceos Socrati, aut matronae caerusam; ego vero novi vos magnos Catones ex industria incomptos mangonis artem et calamistrum damnare ac sine floribus incedere ac ne manicatam quidem togam, nedum redimicula ferre; ab huiuscemodi igitur molliore cultu ac quodam lenocinio temperavi ne vestrae frontis caperatam severitudinem meretricia mollicia eviratam erugarem ac ne floccos quidem omnes legere quasi
EPI.
IVN. GEOR.
Hic iaceo quae pars fueram moribunda Georgi; Pars inmortalis, spiritus, astra tenet. Ille tamen mecum cupit integrescere rursus Pars melior, quamvis deteriore caret Quam sine me: Aut desideri futilis esse licet, Aut hominis facies rediviva renascar oportet; Felicis neque enim est parte carere sui.
Eiusdem.
Iunius hic situs est, antiquo clarior ortu Nomina qui meritis vincit avita suis. Divitiis census, operosis aedibus auxit Tecta domi, ruri praedia, templa tholis.
Charoli Put.
Epi. In Iunium Geor.
Hic sita pars minor est Iuni defuncta Georgi; Nobilior caeli sydera summa colit. Utraque pars cuius rediviva redibit ad astra Laetior ut possit numinis ore frui. Nam pius in cunctos nullusque humanior alter Patricios inter vixit ubique suos; Quem quoque structa domus, quem rus mirabile, quem res Exibuit celebrem parta labore suo. Condidit erecto cui nunc monumenta sacello: Immemor haud tanti filius officii.
Dragisic, JurajCrijevic, IlijaKarlo PucicFrano Galatin (non post 1445-1520; 1463-1520; 1458?-1522; floruit 1499) [1499]: Oratio funebris habita pro magnifico et generoso senatore Iunio Georgio patritio Rhagusaeo, versio electronica, 28 versus, verborum 2459, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; poesis - epigramma; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [dragisic-j-oratio.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.