Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Martini episcopi uultus, cum obisset, splendidus apparuit, ut non mori eum,
sed ad immortalitatem transire fidem cuiuis faceret. Angelici pręterea
cantus circa ipsum auditi. Eadem hora Seuerinus, Coloniensis episcopus,
animam eius ab angelis ad cęlum ferri uidit. Seuerus etiam monachus ipsum in
quiete conspexit, niueo tegumento, uultu rutilo, radiantibus oculis, librum
manu gerentem summa cęli petere. Et euigilans audiuit eundem tunc
decessisse. Ambrosio quoque missam Mediolani celebranti et in spiritu rapto
uisum est se exequiis eius interesse. Et cum ad se rediisset, nunciauit
astantibus Martinum, Turonensem pręsulem, obiisse. Tot itaque testimoniis
declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę
fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama
celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen
numero ab omnibus habendus esset.

|