Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
In Dominici quoque, prędicatorum patris, obitu, ad quantam ipse migrasset
beatitudinem, testatum est duorum uisione, Guali, prępositi conuentus
Brixiensis, et Rhaonis fratris. Alteri somnianti apparuit cęlum apertum et
angeli Dominicum eo de terra transferentes et Iesus Christus multa cum
iocunditate eundem suscipiens ac susceptum Marię matris offerens amplexibus.
Alter, cum missam celebraret, sensibus corporis consopitis tantum, spiritu
uigilans, illum cum reuerendo quodam uirorum comitatu ab urbe Bononia
processisse uidit aurea corona micantique fulgore conspicuum, quem nondum
uita audierat defunctum. Quanti ergo esset apud te, Domine, Dominicus tuus,
neminem latere uoluisti. Quoniam pręuenisti eum in benedictionibus
dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Cęlum illi
sicut protomartyri tuo Stephano patere fecisti et, sicuti Ioannem, apostolum
tuum, ita et hunc, seruum tuum, Virgini Matri uirginem commendasti, ut
pariter ostenderes, quantum ipse meruisset et prędicandi officio et
proposito castitatis.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|