Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput XIV / DE REVELATIONIBVS INFERNALIVM POENARVM

His rationibus addamus etiam reuelationum argumenta, ut eorum ipsorum, qui uel periere uel a perditionis limine reuocati sunt, confessionibus, quanta pereuntium infelicitas sit, certius innotescat.

-- 3-590 --

Audiuimus epulonem diuitem de Euangelio perquam lugubriter conquerentem et sancto patriarchę supplicantem, ut mitteret Lazarum, qui intincto in aqua digito guttulam unam linguę suę instillaret, eo quod totus in igne arderet totusque cruciaretur. Quanta ergo calamitas est sic torreri et una aquę gutta indigere nullaque postulatione eam impetrare posse? Sed huic tam ingenti miserię additur pręteritę felicitatis amara recordatio. Responsum enim accipit: Memento, quia bonis multis in uita fruebare, Lazarus uero pressus erat malis. Tu nunc crudaris, ille consolatur. Additur et fratrum superstitum irrequieta solicitudo, cum tam uehementer expauescat, ne eandem et illi perniciem sortiantur, quos fortasse sciebat haud aliis moribus uiuere quam ipse uixerat. Non ergo satis est flammis excoqui et ne linguam quidem tanti ardoris habere expertem. Multiplicium insuper curarum perpetua anxietudine exęstuandum est.

Stacteum Ephesium Ioannes apostolus, dum efferretur, ad uitam reuocatum percunctatus dicitur, quid in alio orbe de illis duobus fratribus, discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu religiose adherentes rursum per inconstantiam lubricitatemque desciuerant. Cum ergo is, quantam beatitudinem cum quali infelicitate permutassent, coram recensuisset, continuo illi ambo omnes diuitias paulo ante repetitas acceptasque (hę autem erant uirgę in aurum uersę et lapilli in gemmas) ut his redimerent possessiones, quas pro amore Christi distraxisse dolebant, ad pedes apostoli effudere, multis cum lachrymis rogantes ueniam ac dicentes omnia se perpeti paratos, tantum ut pristinam gratiam apud Deum sibi recuperare liceret. Nequaquam tam cito tantas opes iterum contempsissent et ad apostolicam reuersi fuissent egestatem, nisi certo cognouissent et omnibus opibus maiorem esse paradisi gloriam et omni egestate angustiorem inferni erumnam.

Macharius Alexandinus, dum aliquando per Scythioticam solitudinem deambularet, caluariam hominis humi iacentem conspicatus coepit per Christum Iesum obsecrare et interrogare, cuius fuisset, dum uiueret, quoue nunc in

-- 3-591 --

loco animus quondam inhabitator suus degeret. Grande miraculum! Aridum os carneque et neruis nudum prorupit in uocem ac se gentilem fuisse proximique uici indigenam respondit; nunc uero in foueam baratri infernalis tam alte retrusum angustiari, quam procul a terra distet cęlum. Sed etiam se inferius corruere Iudeos incredulos et ipsis inferius hereticos Christianos, qui reuelatam diuinitus ueritatem mendacibus peruertere sententiis moliuntur. Merito quidem ipsi heretici et gentilibus et Iudeis damnabiliores sunt. Nam utrique illi aperte cum Ecclesia pugnant, hi uero amicicię simulatione ex insidiis nocent et, cum se Christianos nuncupent, nulli Christianos perniciosius lędunt.

Eadmundo, Cantuariensi archiepiscopo, die quadam in uisu apparuisse ferunt late patentem campum squalentibusque aruis uastum et in eo rustici cuiusdam sola uitę prauitate non ignobilis exanime corpus ab ingenti coruorum multitudine certatim impeti distrahique et dilacerari. Deinde compertum ea ipsa die rusticum illum fuisse uita defunctum. Quid mali, quid iniurię usquam esse potest, quod nequissimi spiritus animabus illic in inferno non irrogent, si hic in cadauera eorum tam auide debachantur.

Iosaphat, Auenir, Indorum regis, filius, Barlaam eremitę industria et disciplina ad Christianitatem conuersus, meretriculę cuiusdam forma blanditiisque et procacitate captus fuisset, nisi diuina miseratione contigisset, ut parumper obdormiscens et sanctorum gloriam et damnatorum poenas uideret. Eo somno confirmatus in castitatis proposito perseuerauit. Tyrunculus adhuc in fide erat, et puto, turpis uoluptatis tam uiolentę solicitationi succubuisset, nisi per huiuscemodi uisum et paradisi delicias omnibus mundi oblectamentis magis expetisset et omnibus formidabilibus ipsa inferni tormenta expauisset. Si ergo ista per speculum et in ęnigmate et quandam soporis umbram uisa tantam uim habuere, quid uirium quantumque efficacię haberent, ita ut sunt, conspecta?

Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum

-- 3-592 --

de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum Christo regnantis meritis, qua die mortui fuerant, resuscitati sunt. Tunc palam testari coeperunt se Hieronymo duce loca paradisi, inferni purgatoriique perlustrasse et, cum damnandi essent, eiusdem apud Deum gratia, antequam iudicarentur, ad uitam redire iussos. Enarratis igitur omnibus, quę uidissent, sola infernalium poenarum recordatione a lachrymis se temperare nullo modo poterant, quod dicerent tales ac tantas esse poenas illas, ut nullę penitus excogitari possent cum ipsis comparandę. Itaque sine intermissione flebant, donec peracta uiginti dierum poenitentia rursum, ut prędixerant, suis exuti corporibus decessere, non, ut prius, ad mortem, sed ad uitam. Perpendamus horum testimonio horumque luctu, quam immensum malum sit illud, quod cum nullo malo conferri queat et cuius timor lachrymas cohibere non sinebat. Horum quoque poenitentiam imitemur, qui tam pauculorum dierum fletu tantam euaserunt perniciem et simul beatitudinem consecuti sunt ęternam.

Idem Cyrillus refert, dum moestus oraret indicari sibi petens, qualiter se haberet Ruffi, nepotis sui nuper defuncti, anima, se foetorem primo sensisse supramodum grauem neque naribus omnino nisi compressis tolerabilem; mox deinde Ruffum conspexisse catenis candentis ferri pręcinctum, flammas fumo mixtas ore uomentem et toto prorsus corpore ex ardoribus, quos intra se habere uidebatur, scintillantem. Cumque hoc spectaculo contenitus miraretur et uehementer expauidus quęreret, quam ob culpam iuuenis moribus integer et ob id quondam omnibus charus talibus poenis dignus iudicatus esset, ab eodem didicisse nihil ei aliud crimini fuisse datum, pro quo ita uexaretur, pręter aleę lusionem, quoniam ipsa identidem usus esset et leuissimum uel nullum peccatum existimans, illud sacerdoti confiteri neglexisset. O, seuera diuinę iustitię iudicia et expauescendum crimen! Si unum in homine uitium tot uirtutibus, quę eidem inerant, non est compensatum, ut ipse a damnatione liber esset, quomodo illis

-- 3-593 --

compensabitur, qui pleni flagitiis nulla cum probitate decedunt? Et, si tam sęuos patiebatur cruciatus aleę lusor, quales, quęso, passuri sint foenerator, fur, adulter, homicida, uel hereticus, uel idolatra? Non dubitamus, quin isti grauius peccent. Proinde nec dubitemus pręter hęc Ruffi supplicia esse adhuc quędam multo grauiora.

Exempla, quę sequuntur, de beati pontificis Gregorii Dialogo recitabo, nequis ambigat, quin ea uerissima sint, quę tanto teste proferentur.

Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino reuixit. Interrogatus, quid sibi, cum e corpore migrasset, contigerat, respondit se a quibusdam hominibus nigrioribus quam Aethiopes sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum fuisse et per opaca loca atque aspera raptim deductum. Sed, dum adhuc deduceretur, a candidissimis iuuenibus multaque luce coruscantibus obuiam factis dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad gehennam usque pertraxissent. At uero, quam fortis Seueri pietas, quam potens meritum, qui de ore tam rapacium luporum erripuit predam et animam ab Orci faucibus auulsam inseruit cęlo! Ex quo liquet tunc maxime sanctorum precibus nobis opus esse, cum expiramus. Iam iudicatis nihil proficiunt preces. Nulla est in inferno redemptio.

Neque enim Thedoricum, Italię regem, Arrianum, ne in interitum rueret ęternum, sua tenere uis suusque ualuit potentatus. Quem solitarius quidam in Lipara, Sicilię insula, Deo seruiens, in foueam illam, quę flammas eructat, uinctum deiici uidit a Ioanne papa Symmachoque patritio, quos ille catholicam tuentes fidem non multo ante occiderat.

-- 3-594 --

Merito ab ipsis pręcipitari uisus est, quos ipse pręcipitatos in mortis ignominiam putauit, dum martyrio coronarentur. Deprehensum quoque est eodem die ipsum interiisse, quo talia de illo solitarius uiderat.

Opinor locum illum, in quem est deiectus, sicuti et alia, quę in illis circa Siciliam insulis atque in ipsa Sicilia perpetuo ardere constat, infernę fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum redegisset? Is ergo ignis est, qui ad cruciandum factus est, non ad consumendum, nisi forte quod consumptum aut terroris aut poenę plus adiiciat. Siquis autem nosse cupit, quam alta profunditas sit a summo ore bullientis foraminis ad ultimum usque inferni fundum, Theodoricum interroget. Quem ideo totum pręcipitium illud emensum credimus, quia nullum crimen grauius est quam ab Ecclesiastica dissentire ueritate et heresum prauitatibus implicari. Quo autem minus dubitemus esse

apud inferos tormentorum ignem, huc usque illum nostris

oculis uisendum diuina prouidentia iussit promicare.

Quod ita esse Eumorphi quoque Romani, Gallę uiduę filii, exemplo probari potest. Qui cum animam ageret, clamare coepit dicens: »Pergite cito accersitum mihi Stephanum Optionem. Ecce enim nauis ambos nunc ad Siciliam uectura in portu nos pręstolatur. Iam ora soluit, iam uela suspendit.« Insanire putabatur, donec rursus morantes famulos increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum illum decessisse. Dum redeunt, Eumorphum extinctum offendunt. Vtriusque exitus eodem temporis puncto contigit, ut talis euentus doceret haud temere uisum eos ad Siciliam euocari, ubi Ethna sicut et infernus igni flagrat inextinguibili.

Prosequamur adhuc ignis huius non leuia uisa, ut aliorum casus repetentes discamus nobis cauere. Quo tempore

-- 3-595 --

Gothi Italiam uastabant, Reparatus Romanus, improbus magis quam ignobilis uir, dum defunctus plangeretur, reuixit et: »Mittite — inquit — ad ecclesiam Laurentii martyris sciscitatum, quid Tiburtius presbyter agat. Vidi enim eum rogo impositum acriter torreri. Vidi et alium rogum, qui flammę mucrone cęlum lambere uidebatur. De flamma quoque uocem erumpentem audiui, quę indicaret, quis ille esset, cui poena parabatur. His enarratis repente obmutuit, non sydere, sed morte percussus, atque iterum illuc, unde redierat, abiit. Tiburtius etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim presbyter esset, nihil presbyteri habebat pręter figuram ac nomen. Reparato autem alios admonendi, non sui a perditione liberandi copia data erat, Deo per illum cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent.

In Valerię prouincię regione fuisse curialis quidam perhibetur. Qui cum in uigilia Paschę filiam cuiusdam sibi amicissimi iam adultam ad baptismum tenuisset, contracta spiritali necessitudine eam illo die secum manere petiit. Concessam laute atque opipare accepit et quasi a se genitę amoris signa ostendit, longe alium amorem cęlans in corde. Nocte enim superueniente misellam nihil tale timentem inuadens uitiauit. Cęterum, cum illuxisset, tanti sceleris conscius ad ecclesiam procedere uerebatur. Ne tamen de se suspitionem generaret, si tam solenni festo missę non interesset perrexit non cum modico diuinę uindictę timore. Sed diei illius impunitas reliquorum securitatem suppeditauit. Quasi uero malorum obliuiscatur Deus, si non ita cito castiget! Die igitur septimo post commissum flagitium, cum sanus ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et insensibile corpus comburi dignum fuit in sepulchro.

-- 3-596 --

Monachus quidam natione Hiberus, cui Petro nomen fuit, cum non satis monastice uiueret, mortem obiit. Mox autem corpori restitutus dixit se uidisse inferorum tormenta perpetuumque gehennę ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret.

Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in ualitudinem incidens uita decessit. Et quoniam ii, qui illum comitati fuerant, officii gratia corpus eius ad patriam referre uolebant, quęsitus est pollinctor, qui illud exenteratum sale condiret, ne in itinere putresceret. Pollinctore tunc non inuento, is, qui mortuus iacebat, die postero exurrexit uiuus. Vixitque postea non param diu, sed minus quam debuit emendate. Adeo quosdam ne uisa quidem horrenda ita terrent, ut corrigant. Igitur narrare solebat tunc se ad inferos deductum uidisse formidabilia illa, quę olim audita non crediderat. Et dum ueluti reus ante Iudicis tribunal sisteretur, dimitti iussum, reprehenso errore eorum, qui ipsum adduxerant, cum non ipse, sed Stephanus ferrarius adduci iussus esset; se itaque restituto eadem hora ferrarium hunc, uicinum suum, defunctum fuisse et tantę uisionis fidem fecisse, ne somnium putaretur. Quod autem non se satis correxerit, hoc, quod sequitur, exemplo perspicuum erit.

Miles quidam in eadem urbe Roma pestilentię morbo extinctus, cum reuixisset, dixit apparuisse sibi pontem angustum fluuiumque subterlabentem, tetrum admodum et caliginosum ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia multum pręcipueque oblectarent; tum habitacula passim disposita diuini cuiusdam nitoris ac formę, sed inter ipsa unum cęteris maius elegantiusque, quod totum aureis laterculis adhuc construebatur. Cui autem

-- 3-597 --

construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem secure pertransirent, reprobi uero laberentur et in fluuium ruerent. Tunc uidit — ut aiebat — Peregrinum presbyterum tam inoffense per angustias illas gradum tulisse, quam hic pie uixerat. Sed inter eos quoque, qui ceciderant quosque rapidi gurgitis spumosi uortices agitabant, uidit Petrum, ecclesiasticę familię irenarcham, qui quadriennio ante obierat, ferreis uinculis complicatum et de horribili alueo enatare frustra conantem. Atque iccirco ei supplicio mancipatum audiuit, quod reos olim, quos puniendos accipiebat, sęuiter magis quam obsequenter punierit. Vidit et Stephanum, de quo modo diximus. Qui cum transire pontem uellet, ad medium perueniens pedibus delapsus est, uentre adhesit ponti. Per pedes ergo ab immundis spiritibus in fluuium trahebatur, per manus ab angelis, ne mergeretur, tenebatur. Interim, qui talia uidit, uitę restitutus, pendentis ih ponte qui finis fuerit, scire non potuit. De quo ne beatus quidem Gregorius pręiudicium facere ausus, lapsum adhesionemque tantum interpretatur dicens: »Deorsum deprimit carnis lasciuia, sursum attollit elemosina.« Ex iis autem duobus quid in Stephano magis excelleret, incertum erat. Ideo nec totus mergi uisus est nec totus emergi. Nos inde discamus non sic incedere, ut labamur, cum tam atra et sęua sit perditionis ęternę uorago cumque tam uirosam exalet mephitim, ut non minus foetore ipso cruciet quam uortigine fremituque ruentium aquarum.

Fuit Romę in monasterio beati pontificis Gregorii — ut idem tradit — adolescens quidam secularis cum fratre monacho manens, ita mundanę uanitati deditus, ut nulla pię conuersationis pręcepta admitteret. Proteruus, leuis, uecors erat, ut qui magis rei familiaris defectu quam amore fratrem secutus esset. Hic ipse pestilentia percussus, cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis

-- 3-598 --

quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis totum absorbere non potest, et iccirco magis cruciat.« Cumque admoneretur, ut se crucis signo contra illum defenderet: »Quid possum — inquit — cum et manus et pedes meos caudę suę spiris circumuolutos colligarit?« Hoc audito fratres in terra cum lachrymis prouoluti ardentius pro eo supplicare coeperunt. Inde ipse meliusculus factus gratias Deo agere, quod exauditis fratrum precibus a se tam immanem bestiam effugasset, insuper uitam se aliam, si conualesceret, inchoaturum polliceri terrenaque omnia contempturum. Conualuit et, quod promiserat, pręstitit, tam sancte posthac uiuens, quam antea petulanter. Timeamus et nos crudelissimum hunc draconem, qui non tantum caput, sed totos penitus cupit deglutire, totos perdere et in ardentem flammis alueum demittere, ut ueluti fornace conclusos torreat semper et excruciet.

Cuius quidem crudelitatem subsequentis quoque casus infelicitas facit manifestam. Iconię in monasterio (quod Tongalathon dicebatur) monachus erat, qui simulata sanctimonia magnam apud omnes ęstimationem comparauerat. At uero, cum ęgrotans ad diem uitę suę supremum accessisset, expauefactus fratres conuocat, hypocrisim, quam diu cęlauerat, prodit. »Et nunc uidete — inquit — quo me perduxit diu mentita sanctitas! Ieiuniis me identidem affligi fingebam, sed occulte comedens nunquam ieiunabam. Nunc inimico traditus sum. Ecce me terribilis serpens tortuosi corporis uoluminibus implicatum tenet, ecce in os meum, quod clandestinis dapibus replebatur, caput indidit suum et lethifero morsu sanguinem suctans adimit spiritum.« Sub hęc uerba miser defecit. Quibus profecto non illi, sed nobis consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio. Et mordebunt uos, ait Dominus.

Chrisarium Romanum, opulentum quidem, sed scelestum hominem fuisse constat, ita ut diuitiis, an uitiis magis

-- 3-599 --

abundarit, incertum sit. Cum autem graui ualitudine quateretur et iam expirans anxiaretur, apparuere illi teterrimi demones ipsum certatim prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere miseris coepit modis. Nemo spiritus uidebat, et tamen nemo ibi conuenisse dubitabat, cum illius gestus lamentaque consyderasset. Postremo, cum iam amicorum auxilium desperasset, ad hostes conuersus: »Inducias oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc poscendo ingeminat, animam exalauit. Quam dura igitur et inexorabilis demoniorum improbitas, a quibus non solum pax nulla impetrari potest, sed neque breuissimi temporis inducię. Periisse horam arbitrantur, qua ab inferenda homini molestia forte cessarint. Assiduus itaque et perpetuus eorum, quo damnantur, tortor et carnifex est diabolus, nec solum animas perditas uexans, sed interdum etiam ossa pereuntium in sepulturis quiescere non sinens.

Valentinum nanque, Mediolanensis ecclesię curatorem, cum Genuę defunctus in ecclesia beati Syri martyris sepeliretur, noctu terribili clamore exciti custodes uiderunt per pedes uinctum foras protrahi a demoniis ululantem uociferantemque. Eo uisu conterriti abierunt quisque ad cęllam suam. Mane uero reliquis fratribus, quę uiderant, referunt et una cum illis adeunt Valentini sepulchrum. Aperiunt, uacuum inueniunt, admirantur. Deinde extra ecclesiam corpus eius quęrentes, illic, ubi transpositum fuerat, iacere conspiciunt, sic uinctis pedibus, sicuti tractum custodes dixerant.

Romę quoque tinctor quidam in beati Ianuarii martyris ecclesia sepultus nocte sequenti eiulare auditus est et, quod arderet, grauiter lamentari. Mane adaperta sepultura uestimenta, cum quibus positus fuerat, inuenerunt, corpus nusquam comparuit. Hinc consyderandum, qualiter animę illorum torqueantur in inferno, quorum corpora a demonum iniuriis ne in ecclesia quidem condita tuta esse possunt.

-- 3-600 --

Nam in Sabinorum quoque prouincia monialem quandam fuisse traditum est, quę corporis castitatem seruans linguam procacitatis uitio polluebat. Cumque diem obiisset extremum et in ecclesia sepulta esset, ędituus nocte intempesta ecclesiam ingressus uidit illam ante altare distentam secari per medium partemque superiorem igne cremari, inferiorem uero relinqui intactam. Mane igitur uisa fratribus narrans, dum locum, in quo eam uri conspexerat, ostendit, deprehensa sunt in marmoreo solo ardoris uestigia. Qui ergo linguę intemperantis est, timeat tam cruentam sectionem, timeat ignem, non ignem, qui tunc in ecclesia uisus est, sed qui per illum significatus est, ignem gehennę quouis alio igne acriorem.

Cuius quidem ignis tam uehemens erit cruciatus, ut ad maledicendum Creatori suo multos compellat. Sic enim in Apocalypsi relatum est: Commanducauerunt linguas suas prę dolore, et blasphemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis. Quorum impatientiam furibundaque lamenta Esaias cernens dicebat: Quis poterit habitare de uobis cum igne deuorante? Quis habitabit de uobis cum ardoribus sempiternis? Quod si illum blasphemare non uerebuntur, qui paulo ante in iudicio tam timendus apparebit, satis constabit ipsos censere nihil iam posse sibi inferri grauius, quam quod illatum erit. Ex immensitate ergo poenę capient blasphemandi audaciam. Ista pręterea tanta uis doloris atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem memorięque uigorem. Nihil cognoscent, nisi unde doleant, nullius rei recordabuntur, nisi cuius recordatio augebit tristitiam. Cognoscent, quantum boni amiserunt, dum eos peccati non poenitet, quantum mali subierunt, dum a committendis malis non cessant. Execrabuntur liberi parentes, quod se a flagitiis iusta castigatione non coercuerint. Execrabuntur parentes liberos, quod propter nimium eorum amorem indignos se fecerint amore diuino, nihil pensi habentes Deum offendere, dum ipsis blandiuntur, propter ipsos auaritię cupiditatique dediti et semper per illicitos quęstus diuitias, quas eis relinquant, comparantes. Maledicet frater fratri, amicus amico,

-- 3-601 --

quod sibi perperam actorum socius comesque fuerit et non ęqui, non honesti sedulus monitor atque consultor. Maledicet filia matri, quod impudicicię sibi exemplum fuerit. Maledicet filia mater, quod, dum eam corripiendo lędere cauet, ipsa correptionem non cauerit ultionis diuinę. Maledicet, inquam, alius alium, dum suam quisque consyderat erumnam suęque poenę stimulatur aculeis. Attamen etiam quisque, ut diximus, propinquorum amicorumque tormentis, quos iuxta se cernet, torquebitur mutuaque inter illos commiseratio communis afflictionis erit incrementum. Vellent poenas eorum non uidere, quibus coguntur maledicta ingerere. Sua singulis cruciatio excitabit iram, aliena multiplicabit terrorem. Quid multa? Nihil ibi scietur, nihil uidebitur, nihil audietur, nihil sentietur, nihil cogitari poterit, nisi quod poenis cumulum addat quodque afflictos magis premat ac uexet. Heu, heu teterrima damnatorum sors! Quanto melius cum illis actum esset, si omnia mala, quę hic haberi possunt, pertulissent, et, quę illic habentur, euasissent; si sicut Adonibezech manibus pedibusque abscisis inutilis truncus facti fuissent; si sicut Sichimitę, quos Abimelech in phano Berith compulerat, fumo et igni necati essent; si sicut Sedechias liberos coram se crudeliter cędi uidissent; si sicut Ammonitę, quos Dauid oppido eorum Rabba expugnato cepit, carpentorum strati rotis contusi atque contriti expirassent; si sicut Aman de summo pene dignitatis gradu repente ad imum deuoluti et in crucem suspensi ignominiosa morte uitam finissent; si sicut mulier illa, quę Zacharię prophetę in medio amphorę apparuisse dicitur, plumbea massa in os indita suffocati fuissent; si sicut Danielis accusatores a leonibus uel Helisei derisores ab ursis uel Achab regis uxor a canibus membratim discerpti dilaniatique essent; si denique sicut septem Machabei fratres tyranno sęuiente, linguis mutilatis, capite pelle sua deglabrato pedibusque ac manibus desectis in sartagine fricti atque exusti fuissent. Nullum crudelitatis genus est, cuius toleratu inferorum tormenta redimi non debuerint. Introibunt enim in inferiora terrę peccatores, tradentur in manus gladii, partes uulpium

-- 3-602 --

erunt. Dentibus frement et tabescent, et omne desyderium illorum peribit. Et, ut Amos propheta ait: Leuabunt eos in contis, et reliquias eorum in ollis feruentibus. Atque etiam in Apocalypsi scriptum est: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte. Quid ergo agimus, o anima? Quid desidia torpemus et fallacium uoluptatum blanditiis deliniti uitę religiosę laborem subire cunctamur. Sit graue in paupertate ętatem agere, nisi multo grauius est siccis faucibus anhellantem una aquę stilla perpetuo indigere. Sit ignominiosum humilitate subiici et se nihili reputare, nisi multo ignominiosius est omnia immundorum spirituum ludibria sine fine sustinere. Sit durum ac difficile contempta carnis lasciuia castitati studere, nisi multo durius difficiliusque est gehennę flammas, abyssi tenebras, demonum iniurias, totius inferni multiplices uariosque horrores atque supplicia semper perpeti semperque perpetienda expectare, nonquam finienda.

Hactenus de damnatorum poena. Nunc e diuerso de beatorum gloria, sicut proposuimus, dicere aggrediamur, ut, si quem forte tantę perditionis metus ad bene beateque uiuendum non satis mouet, moueat saltem promissi pręmii spes cęlestiumque cupiditas gaudiorum.

-- 3-603 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.