Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput XIII / DE DAMNATORVM POENA

De istorum beatitudine paulo diffusius Deo adiuuante dicemus, si prius illorum erumnam, quos proprium damnauit scelus, poenasque indagare pro uirili parte conabimur. Quanto enim plenius ęternę perditionis consyderabimus periculum, tanto ad uitandum cautiores ac solicitiores efficiemur.

Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia pietateque recesserunt, tantum et mansione a mansionibus sanctorum separari congruum atque consentaneum uidetur. Sed neque nomen sedis infelicissimę in eo discrepat, cum ab omnibus uocetur infernus. Quid autem aliud infernus quam terrę centram, si cęlum hoc, quod terram quaqua uersum ambit, mundi pars summa sit? Legimus pręterea Datan et Abiron et Chore, quia a Deo ob delicta improbati sunt, uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per Ezechielem dictum est: Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, hoc est, in uiscera terrę, ne scilicet cęlum, solem lunamque et reliqua sydera uidere possint, qui, dum uiuerent, cęlestium contemplationi nunquam uacauerunt. Ideo et in tenebras mitti dicuntur, quoniam illic nulla dies est, nulla omnino lux, nisi quam fecerint flammę illę inextinguibiles, quę sic fulgent, ut etiam fulgore ipso torqueant et excrucient. Cum enim sine intermissione urant peccatorem, hoc insuper ei pręstant, ut etiam illos inibi uri cernat, quos charissimos habuit, et duplicentur sibi poenę, dum suas cumulat alienis, utque idem

-- 3-579 --

conspectis terribilibus demoniorum figuris ex pauoris magnitudine magnitudinem augeat supplicii. De his postea. Nunc locum istum, quanuis sub terra sit, perscrutemur, ut, qualis et quam tristis existat, saltem ex parte nosse possimus, et cum nouerimus, cauere enitamur, ne illo concidamus, unde spes nulla reuertendi.

In Esaia scriptum est: Pręparata est ab heri Topheth; ab heri, hoc est, a principio; Topheth autem interpretatur gehenna pauoris uel ampla poena uitę stultorum, ut per hoc intelligas et horrorem loci et immensitatem poenarum. Deinde sequitur: A rege pręparata, profunda et dilatata, ut scilicet capax esset multorum, quoniam multi sunt uocati, pauci uero electi, si illorum, qui uocati sunt, numero comparentur. Idem propheta poenę quoque genus indicat, dum subdit: Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus Domini, id est diuina iustitia, sicut torrens sulphuris succendens eam. De hoc alibi idem ait: Et conuertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur. In iis quidem partim fomenta ignis apparent, partim grauitas foetoris. Et erit — inquit — terra eius in picem ardentem nocte et die; non extinguetur in sempiternum, ascendet fumus eius a generatione in generationem, desolabitur in secula seculorum. Quomodo desolabitur in secula seculorum, si res, quę desolantur, minui et deficere soleant et ad nihilum redigi? Alia ergo conditio infernalis foueę erit, quę et ardendo desolabitur et nunquam ardere desinet perpetuęque combustioni perpetuo sufficiet. Nec ignis extingui nec ipsa consumi poterit. Et non erit — inquit — transiens per eam; quia fortasse ignei torrentes illi uel ubique aduersi et occursantes nequitię spiritus transitum denegabunt uel aliter: Non erit transitus, ita ut inde exire possit, dicente propheta: Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio

-- 3-580 --

inter immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et nutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius. Illuc congregati sunt milui, alter ad alterum. Miluus quoque ex immundis est. Draco uero diabolus est, ut in his etiam bestiarum uocabulis peccatores et simul improbos spiritus intelligamus. Quod autem ait: Inuenit sibi requiem, non requiem significat, qua finitur labor, quia ibi nulla laboris quies est, sed quia sedes domiciliumque non mutatur. Semper enim in tenebris, et in igne, et in foetore, et in tumultu, et in luctu, et in omnibus miseriis poenisque permanebunt. Vnde concludens propheta dicit: Vsque in ęternum possidebunt eam; in generationem*corr. ex generatione et generationem habitabunt in ea.

Tale ergo erit damnatorum cum diabolo habitaculum, talis carcer. In quo tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster consumens est, sed longe quam noster grauius exurens, ut, qui in illo torquentur, uehementiorem morte dolorem sentiant et mori non possint. In quo picis et sulphuris assidue bullientis intolerabilis foetor fumique omni nausea grauius olentis nunquam desinens exalatio. In quo etiam omnia perturbans procellarum spiritus, iuxta illud: Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Spiritus tamen, non qui ardores ignis refrigeret, sed magis flammarum impulsu sęuire cogat; ueluti siquis in nemoroso monte unam tantum arbusculam incendat, mox flamma uentis agitata totum montem comprehendit lateque omnem occupat siluam. Aut, si magnis parua conferenda sunt: ueluti cum faber alterno follium flatu prunas in unum coactas exuscitat, scintillę crepitant, flamma furit, ustrina refulget et sub prunis positum ferrum concepto

-- 3-581 --

calore candescit ęraque liquantur, sic procellarum illarum irruente turbine concussum infernale incendium flammarum ingentes globos anhellanti uapore difflabit. O diram loci faciem, o sortem omnibus seculi huius erumnis, omni calamitate, omni exilio, omni tormento, omni morbo magis expauescendam; non solum quia ęterna sit, sed etiam quia cunctis uitę huius, si in unum conferantur, malis acerbior sit. Sicut enim beatorum gloria uerbis explicari nequit, sic nec damnatorum poena. Tantum in hac mali est, quantum in illa boni, quoniam inter se opposita sunt ut dies et nox, lux et tenebrę, uita et mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum quippe inter fumidas nubes lucis ostentat, ut miseri nihil oculis haurire possint, nisi quod uisum aut terrore affligat aut dolore. Vident igitur pręter horribilem inferni situm formidabiles demones in diuersas portentorum facies ex industria identidem se transmutantes, ut ipsa quoque deformitate conturbent eos, quos persequuntur immanitate. Videbunt, inquam, et uidendo contremiscent, serpentem illum antiquum, colubrum tortuosum, Mammonam iniquum, Sathanam dolosum, Asmodeum cruentum, Belial peruersum, Belzebub, demoniorum principem. Videbunt et illos beluinos ferosque spiritus, quos Esaias propheta bestias, dracones, struthiones, pilosos, ululas, syrenas appellat. Videbunt Beemoth illum immanem, cuius — ut in Iob legitur — Fortitudo in lumbis et uirtus in umbilico uentris, qui stringit caudam quasi cedrum et absorbet flumina et depascitur montium foenum. Videbunt parem illi, uel eo etiam uastiorem, Leuiathan, cuius per dentium gyrum formido, cuius corpus quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, cuius sternutatio splendor ignis, oculi et palpebrę diluculi, de cuius ore procedunt lampades et de naribus fumus, cuius halitus prunas ardere facit et in cuius collo moratur fortitudo, et in cuius faciem pręcedit egestas, qui feruescere facit quasi ollam profundum maris.

-- 3-582 --

Denique, de quo dicitur: Non est super terram potestas, quę comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. Omne sublime uidet, et ipse est rex super omnes filios superbię . Nemo me poetarum commenta loqui putet; de ueritatis fonte haurimus, quę dicimus. Ibi ista leguntur, ubi nefas est credere quicquam inesse fabulosum aut mendaciter confictum, sed uel mysterio adumbratum uel ita, ut res habet, positum.

Videbunt ergo et fabrum illum, de quo per Esaiam ait Dominus: Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas et pro ferentem uas in opus suum, et ego creaui interfectorem ad disperdendum. De quibus Naum propheta loquitur dicens: Clypeus fortium eius ignitus, uiri exercitus in coccineis... aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Et quorum sęuitiam Abacuch admirans ait: Omnes ad predam uenient, facies eorum uentus urens; et congregabit quasi harenam captiuitatem. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt... Totum in hamo subleuauit, traxit illud in sagena sua... et semper interficere gentes non cessat. Aderunt ibi et ferę bestię a Daniele quondam uisę: leęna expandens alas, ursus dentibus infrendens, ut comedat carnes plurimas; pardus quoque cum quatuor alis et totidem capitibus; alia etiam bestia dentes ferreos habens magnos et ungues ferreos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus conculcans; et alia, quę propheta se conspexisse commemorat, supra modum monstrosa atque horrenda. Aderit et ille, qui de cęlo cecidit in terram, cui data est clauis putei abyssi. De quo puteo — ut in Apocalypsi scriptum est — ascendit fumus sicut fumus fornacis magnę . Et de puteo — inquit — exierunt locustę in terram, id est, demoniorum agmina in eos, qui terrena bona beatitudinem putant. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrę, et pręceptum est illis, ne lęderent foenum terrę, id est, humiles, neque omne uiride, in quo scilicet fidei, spei et charitatis uiget succus, neque omnem arborem, hoc est, eum, qui a terra sese errigens cęlestia contemplatur et bonorum operum fructu exhuberat. Sequitur: Nisi homines, qui non

-- 3-583 --

habent signum Dei in frontibus suis. Electos enim et sanctos et fideles offendere nequeunt, sed illos duntaxat, qui, licet labiis Deum honorent, corda tamen procul ab eo auersa gerunt. Quibus dicturus est: Nescio uos. Discedite a me omnes, qui operati estis iniquitatem. Attendendum autem, quales locustę istę, quam terribiles. Et similitudines locustarum — inquit — similes equis paratis in pręlium; super capita earum*corr. ex eorum tanquam coronę similes auro, et facies earum**corr. ex eorum sicut facies hominum. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut dentes leonum erant; et habebant loricas sicut loricas ferreas, et uox alarum earum sicut uox curruum equorum multorum currentium in bellum; et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Pręterea: Vidi — inquit — equos in uisione; et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas; et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. Porro: Caudę — inquit — eorum similes serpentibus, habentes capita, et in his nocent. Aliam quoque bestiam uidit ascendentem de mari, habentem capita septem et cornua decem, et super cornua decem diademata, et super capita eius nomina blasphemię. Et bestia, quam uidi — inquit — similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. Ac ne plura huiuscemodi prosequi longum sit, flamma illa ad hoc tantum lucebit, ut hęc uel his similia monstra obiiciat obtutibus impiorum. Etsi enim ista, quę a Ioanne uel prophetis relata sunt, ad allegoricos sensus referri soleant, nihil tamen obstat, quin ipsi impurissimi spiritus in hasce formas (uel potius deformitates) uertere sese et possint et uelint, ut homines, quibus semper infensi sunt, et formidine ipsa uexent, antequam uerberibus cędant. Quod si sanctissimis uiris quandoque tales apparuere, quomodo non apparebunt damnatis? Et, si illis iniuriam inferre ausi sunt, quibus nocere Christo protegente non poterant, quanto magis eos infestabunt,

-- 3-584 --

in quos iam sęuiendi ius accipient? Iob iustum Sathan, humani generis inimicus, impetrata in eum potestate, opibus exuit, liberis orbauit, seruis priuauit, hulcere percussit. Insuper quosdam, qui calamitatibus eius insultarent, concitauit. Idem beatos apostolos ueluti triticum cribrare expetiuit. Paulum, uas electum, colaphizauit. Antonium, Alexandrium abbatem, fustibus commitigando tantum non exanimem reliquit. Machario bipennem manu uibrans hostiliter minatus est. Hilarionem uariarum portentis uocum terrere agressus est et eiusdem orantis dorso insiliens latera calcibus, ceruicem flagello uerberare non timuit. Et eis parcet, qui sibi traditi erunt, quos igneis uinctos catenis trahet secum in abyssum? Sed et ipse in igne cruciabitur. Dolore ergo stimulatus, acrius ad inferendam homini iniuriam insurget.

Diximus de terrore, qui damnatis per lucem gehennalis ignis incutietur; dicamus nunc de dolore. Sicuti enim monstrosas demonum species in lumine illo atro caliginosoque concernendo formidabunt, ita eorum supplicia, quos in uita charos habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio suę poenę additamentum foret. Audiuimus quosdam in furto deprehensos, cum coram iudice constituti crimen negarent, patienter tormenta tulisse. Vbi autem et filios in quęstionem adductos conspexissent, eorum ferre supplicium nequiuisse atque continuo furtum confessos. Et, si necem ipsi subire maluerunt quam liberis fidiculas intendi uidere, quali quantaque premerentur tristitię acerbitate, si una secum in inferno illos ardere uidissent, et flebiliter exclamare et ab iis, qui ope indigent, opem implorare? Puto, et ipsi exclamassent obsecrantes, ut tota in se uerterentur incendia et illis leuaretur poena. Aut si id effici non liceret, ut saltem procul ab

-- 3-585 --

eis, ubi etiam grauioribus atterendi suppliciis essent, secedere sibi permitteretur, tantum ne illos, quos genuissent, uri aspicerent, gemere audirent, affligi angique sentirent. Denique in imo infernalis baratri flendo demergi ac defigi pręoptassent et, ut hunc unum effugerent, omnes alios dolores non ita graues credidissent. Ad augendam ergo reorum anxietudinem atque erumnam ignis iste, sicuti diximus, non modo torrebit, sed etiam splendoris aliquid diffundet, illarum duntaxat rerum uidendarum copiam suppeditans, quę spectantibus multo plus afferent molestię quam si etiam ipsas tenebrę caliginosiores occuluissent. Et de hoc hactenus. Nunc patientium poenas, utrum diuersę sint, perpendamus.

Diuersas esse nulli dubium est, nisi cui forte libuerit Stoicorum more uitia omnia paria esse deffinire, ut pares etiam poenę uitiorum sint. Quę quidem sententia toto catholicę ueritatis theatro exploditur et exibilatur. In Lege quippe ueteri sacerdos eos, qui leprę morbum contraxerint, consyderare iubetur ac diiudicare, alba an nigra an ruffa sit. Diuersa autem leprę genera diuersitatem significant peccatorum. Lex etiam illum, qui infamauerit uxorem, uerberibus afficiendum decernit. Qui uero alienam stuprauerit, lapidibus obruendum iubet. Inęqualis poena inęqualitatem criminis indicat. Iccirco de iis quoque, qui uerberandi sunt, mandatur, ut pro mensura peccati fiat et plagarum modus et plures plagę irrogentur ei, cuius grauior fuerit culpa. Sed nequis differentiam hanc in pręsenti uita, non in futura haberi cauillari possit, in Sapientię libro scriptum est: Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet, et potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. Cur ita, nisi quia in eodem quoque genere peccati magis delinquit is, qui dignitate pręcellit? Ad hęc etiam in Euangelio perspicua est criminum et animaduersionum discretio. Omnis — inquit — qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit »fatue«, reus erit gehennę ignis. Frustra nimirum fieret isthęc diuisio, si nulla esset uitiorum diuersitas et si alia leuius, alia grauius

-- 3-586 --

non punirentur. Aut si diuersa non sunt, cur, qui uerbum dixerit contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo neque in futuro? Quare illo nequam spiritu cum septem aliis nequioribus se — differens enim etiam spirituum nequitia est — reuertente ad eum, a quo exierat, fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus? Quamobrem seruus, qui cognouit uoluntatem domini sui et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multis, qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis? Quomodo deniquę Iudę pęccatum maius dicitur Pilati peccato dicente ad Pilatum Domino: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum est desuper. Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. Quod autem aliud alio leuius sit minusque noxę habeat, Ioannes apostolus declarat dicens: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Grandis distantia: alteri peccanti uita orando impetratur, pro altero, qui in morte est, ne orare quidem permittitur. Igitur, sicuti distincta sunt delictorum genera, ita et delinquentium supplicia distincta sunt.

Est gehenna et caminus ignis inextinguibilis, est uermis et tinea immortalis, sunt tenebrę alię exteriores, alię interiores, est profundum et puteus abyssi, sunt glareę Cocyti, est sicut calor, ita et frigus, iuxta illud: Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium. Sunt spiritus creati ad uindictam, sunt pix, sulphur, grando, sitis, fames, mors, scorpii, serpentes, est romphea uindicans in exterminium impios, est absynthium et aqua fellis, est turbo indignationis Domini et tempestas erumpens et irruens super capita iniustorum. Est et, de quo superius dictum est, procellarum spiritus, qui flammas non sinit quiescere neque prunas consopiri aut cinere obduci. Sunt denique omnia mala et nihil prorsus boni, et hoc unum omnium pessimum: nulla unquam neque minuendę neque finiendę tantę acerbitatis expectatio. Quam rem quidam admirantes quęsiere, qua

-- 3-587 --

ratione iustum esset, quod criminibus, quę tam breui temporis spacio perpetrantur — breuis enim est uita mortalium super terram — poena constituatur ęterna. Quibus responsum est hoc non tantum diuinę uerum etiam humanę conuenire seueritati atque censurę, ut scelera quędam, licet horę unius uel puncti momento commissa fuerint, plurimorum annorum mulctentur exilio, diuturniore carcere castigentur, longioribus discutiantur tormentis, quoniam non tam tempus in peccando spectatur quam pondus. Peccat, qui uno ictu homicidium peragit, peccat, qui tota die uerba blaterat ociosa et absque intermissione garrit atque argutatur. Et cum uterque peccet alterque multum temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus tamen illius, quem nunquam delictorum poenitet, qui nunquam male agere cessat, tendit in infinitum. Et, ut Gregorius inquit, uellent iniqui semper uiuere, ut semper possint peccare. Ideo iuste quidem flagello plectuntur sempiterno. Pręterea, ut appareat, qualis quantusque sit, qui offensus est, oportet, ut offensor ipse et grauissime et diutissime, id est, sine fine puniatur. Huc accedit, quod ei quidem, qui breui tempore peccans ęternis addicitur suppliciis, non fit iniuria neque dolus, quoniam, antequam peccasset, hęc eadem peccantibus proposita esse non ignorauit. Sciuit etiam, quod, si breui tempore uirtutis opera exercere studuisset, ęterna remuneratione se fuisse potiturum. Et tamen uirtute contempta uitium sequi maluit. Quis ei, quęso, fraudi fuit? Quis eum in illam nunquam satiabilem carnificinam pręcipitauit nisi suamet peruersa in eligendo mala uoluntas? Ad aquam ineffabilis dulcoris manum extendere poterat, et prunis potius ardentibus eam immersit. Talibus per prophetam dicitur: Ecce uos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et flammis, quas succendistis. Profecto, quisquis infinitę beatitatis promissa paruipendit infinitęque calamitatis minas non timet, quando et has euadere licet et illa promereri,

-- 3-588 --

dignus est cruciatibus infinitis pro tanta animi sui temeritate tantaque stulticia. At aliquis fortasse incredulus eiusmodi minis non adhibet fidem; tanto magis meretur illas experiri, ut, quod credere noluit libens, credat inuitus. Cognoscat, quia uera sunt, quę falsa esse impie dubitauit. Tradatur diabolo et angelis eius, qui non credidit Christo et apostolis eius.

Quoniam autem docuimus diuersa esse supplicia, nequis aliqua ut aliis minus dura ita etiam non multum acerba putet ideoque ad euitanda negligentior efficiatur, ostendemus ea quoque, quę illic leuissima sunt, omnibus, quę hic habentur, esse grauiora. Nihil hic quidem tam triste est, tam luctuosum, ut non habeat aliquid consolationis. Pauper es, siti, fame nuditateque confectus: inuenies, qui miserebitur et stipem porriget. Incurabiles morbi doloris interualla habent, et post uehementem accessionem uel festina remissio expectatur uel protinus exitus. Perpetuum exilium non adimit patriam, sed mutat, et plerisque natale solum reliquisse usui fuit. Qui in latomiis uinculisque coartantur, aut perfractis claustris aut pręsidis miseratione euadere sperant. Qui cęditur, mutilatur, uritur, in equuleo suspenditur, ungulis raditur, uirgis uerberatur, cruci affigitur, membratim discerpitur, omnia denique, quę crudelium tyrannorum furor adinuenit tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde gaudeant. Quis enim illic miserebitur, ubi omnes miseri sunt? Quis consolabitur, ubi omnes lugere non cessant? Quando dabitur uel modica tormentorum intermissio uel ullum leuamen, ubi urens ignis nunquam extinguitur, rodens uermis nunquam moritur, uexantia demonia nullo labore defatigantur, nulla crudelitate satiantur? Quis postremo malorum sperari terminus poterit, ubi diuini iudicii irreuocabilis maledictio in ęternum perseuerabit? Deinde, uitę huius aduersitatum tribulationumque causa hęc fere est, ut aut iustus per patientiam coronetur aut peccator per timorem corrigatur.

-- 3-589 --

Sed causa gehennę ignis alia non est, quam ut obstinatus, quem nunquam flagitii poenituit, nunquam careat tormento. Hic ira, illic pietas Dei est. Nonne ergo satis patet grauiorem esse animaduersionem Dei irascentis quam castigationem diligentis? Verberat aliquis filium, sed ut a uitiis deterreat; uerberat hostem, sed ut interimat. Nonne igitur leuissimus in hostem ictus durius feriet quam maximus in filium? Sic et minima in inferno poena maior est quam quę hic inferri potest maxima, quoniam hic filii, illic hostes Dei sunt. Quanquam multi et hic hostes, sed ita, ut esse possint filii. Hoc idem nobis contrarii quoque ratio suadet. Nam quemadmodum in cęlesti gloria minimo beatorum ii, qui in terra felicissimi existimantur, comparari nequeunt, ita e diuerso, qui in inferno minimum miser est, omnibus, quę supra terram haberi possunt, miseriis miserior est. Quanto itaque plus haurit gaudii, qui in cęlo minimus est quam qui in terra maximus, tanto plus poenę sentit, qui in inferno minimam sentit, quam qui maximam in hoc seculo.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.