Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Post heç sol et luna, quia amisso fulgore lugere damnatorum
calamitatem uidebantur, rursum ob lętitiam gaudiumque beatorum reparato
lumine multo clariores, quam unquam antea uisi sunt, apparebunt. Ac iuxta
illud Esaię uaticinium erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit
septempliciter, sicut lux septem dierum. Eruntque noui cęli et noua
terra dicente apostolo: Cęli ardentes soluentur, et elementa ignis ardore
tabescent. Nouos uero cęlos et nouam terram et promissa Domini
expectamus, in quibus iustitia habitat. Vnde et Ioannes in
Apocalypsi: Vidi — inquit — cęlum nouum et terram nouam. Primum
enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Interim omnes
sancti Christum ad cęlum comitantes, una cum angelicis choris glorificabunt
in hymnis et psalmis et canticis et uno ore omnes benedicent ei. Sicut per
Sophoniam Spiritus sanctus olim locutus est dicens: Tunc reddam populis
labium electum, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei humero
uno. Sicut etiam ipse per Esaiam ait: Mihi curuabitur omne genu,
et iurabit omnis lingua. Tunc enim etiam illi, qui damnati erunt,
confitebuntur Christum experti uirtutem potentiamque eius, qua sibi subiecit
omnia. Et tunc adorabunt eum — ut in Psalmo dicitur — omnes reges,
o mn es gentes seruient ei. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et
omnes reges terrę gloriam tuam. Tunc tu, Domine, implebis ru inas,
ut, unde reprobi spiritus pręcipites corruerunt, ibi homines a te electi
tecum habitent et te ad dexteram Patris in magnificentia ęqualitatis
considentem semper uideant semperque laudent.
-- 3-576 --
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|