Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

LIBER VI
Caput I / DE SIGNIS VLTIMI IVDICII

Multo maxima cum solicitudine hoc cauebimus, si pensitauerimus diuini illius iudicii terrores omniumque formidabilium magis expauescendum diem. Igitur, cum plurimum nobis ea res conducat, peropportunum uidetur, ut hoc ultimo uolumine de ipso ultimo Domini iudicio pertractemus, et primum de signis, quę pręcessura sunt, deinde de Antichristo, de Christo, de regno Christi, de damnatorum poena, de iustorum gloria et si qua alia interim occurrent non ab iis aliena neque memoratu indigna.

Signa ergo, quę ante euentura prędicantur et quę multi ex parte iam euenisse affirmant, horroris et irę plena sunt. Et, si talia signa, quale, quęso, illud et quam terribile,

-- 3-523 --

quod per ea fuerit significatum? Audituri estis — inquit Dominus — pręlia et opiniones pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis sęuient malaque malis cumulabuntur. Consurget — inquit — gens in gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames et terręmotus per loca et terrores de cęlo. Hęc autem omnia initia sunt dolorum. Quomodo, Domine, initia dolorum et non dolores, ubi tot ac tanta mala, ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera, deficientibus qui ea sepeliant; ubi etiam illos, qui gladio, qui pestilentię supererunt, torquebit esuries, inedia consumet; ubi postremo et cęlum supra uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam, Britanniam inter se frequenter concurrisse, Pannonios quoque cum uicinis gentibus cruenta bella assidue gerere. Scimus Bithyniam, Asiam, Syriam, Graeciam, Macedoniam, Mysiam, plurimas denique Christianorum prouincias a barbaris nationibus aut ui aut deditione occupatas. Non ignoramus pestilentiam crebro in populos famemque sęuisse, ad hęc cometas in cęlo crine sanguineo lugubre minantes facesque aera transuolantes, et multa id genus ostenta interdum apparuisse, terrę quoque uibratione magnas ędificiorum moles funditus conuulsas procubuisse. At *corr. ex Terra

-- 3-524 --

uero de hac, quam futuram expectamus, erumna dicitur: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet. Et nisi — inquit — breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut nullum putabis.

Sed iam audi, quale hoc malum quantoque reliquis omnibus plus habeat infelicitatis, diligenter tecum perpende. Et multi — inquit — pseudoprophetę surgent et seducent multos. Miserum est ferro, pestilentia, fame perire, sed multo miserius infidelitatis errore et alicuius hereseos prauitate a ueritatis religione deficere. Et quia hic quidem maius periculum, iccirco Saluator noster haud parum nostri solicitus pręmonet nos et ait: Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. O, misera utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur. Felices quidem sibi uidebuntur ob delicias uoluptatesque et rerum omnium copiam, quę illis satis superque erunt, et non animaduertent nec recordabuntur, quod uia illa, quam ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas et refrigescet charitas multorum, succedentibus uitiis deficiet uirtus. Quid autem infelicius quam charitatem amittere, sine qua cętera animi bona nihil sunt? Abundabit iniquitas. Quę iniquitas? Illa plane, de qua Apostolus ad Timotheum scribens ait: Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi et uoluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. Et quemadmodum Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistent ueritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Quis locus erit iustis in tam perditorum hominum coetu? Quod consortium piis

-- 3-525 --

cum infidelibus? Quę bonorum quies esse poterit, ubi improbissimi homines terram cęlumque per licentiam conturbabunt? Sed non multum diu feret tantam nequitiam Deus. Ideo breuiabit dies, ut inuocantibus adsit, et peruersitate malorum irritatus maturabit iudicium suum. Hinc Osee propheta uociferatur et clamat: Audite uerbum Domini, filii Israhel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrę. Non est enim ueritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundauerunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri et in uolucre cęli, sed et pisces maris congregabuntur. Hoc ergo propter scelestos et qui terrenarum rerum cupiditatibus capti, cęlestia contempsere. Porro propter iustos non solum dies breuiabuntur, sed etiam, ne interim uel hominum improbitate uel diaboli supplantationibus euertantur, Enoch et Heliam mittet eis clemens et misericors Dominus. Et illi quidem alios iam lapsos piis exhortationibus errigent, alios, ne labantur, confirmabunt. Sic quippe de ipsis in Apocalypsi scriptum est: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra lucentia in conspectu Domini terrę stantes. Et, siquis uoluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et deuorabit inimicos eorum. Et, siquis uoluerit eos lędere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cęlum, ne pluat diebus prophetię illorum, et potestatem habent superaquas, conuertendi eas in sanguinem, et peruertere terram omni plaga, quotiescunque uoluerint. Per Enoch et Heliam alios quoque fideles Verbi Dei prędicatores intelligimus, qui orbem peragrantes consulent credentium saluti, dicente Domino: Et prędicabitur hoc Euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus. Et tunc ueniet consummatio, id est, seculi finis. Quod autem Helias uenturus sit, etiam in Mattheo testatur Dominus dicens: Helias quidem uenturus est, et restituet omnia. Quid est restituet omnia, nisi quia tunc et ipsi conuertendi sunt, qui occidentem Legis litteram

-- 3-526 --

adhuc sequuntur? Si enim in Malachia legimus: Ecce ego mittam uobis Heliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Tunc igitur et Hieremię impletum erit uaticinium dicentis: In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius expressum est. Post hęc uero Antichristi aduersus Ecclesiam furere incipiet persecutio, de qua non sine uehementi animi dolore nunc nobis restat dicendum.

Caput II / DE ANTICHRISTI PERSECVTIONE

Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis finibus uenturum autumant, iuxta illud Hieremię: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrę. A tribu uero Dan oriturum ex eo, quod Iacob ad filios prophetante dicitur: Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Antichristus enim partim doli ueneno ut coluber, partim potestatis cornu ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere incipiet. Sic enim in

-- 3-527 --

Apocalypsi legimus: Et cum finierint testimonium suum (Enoch scilicet et Helias), bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Iacebunt quippe catholicorum fidelium corpora in plateis, quoniam pro ueritatis religione mori pręoptabunt quam in infidelitate uiuere. O, gloriosa martyria! Iacebitis quidem in plateis, sed habitabitis in cęlo. Pro Christo cadetis, sed cum Christo regnabitis. Sanguis uester super terram effundetur, sed spriritus uester supra cęlum requiescet. Pro breui supplicio gloriam capietis ęternam. Non uos fraudis laqueis irretire poterit inimicus, quia in Christo credentibus astutia non deerit ad cauendum, non furoris immanitate terrere, quia non timebitis illum, qui tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis per Hieremiam prophetatum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summatibus terrę. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrę usque and summum eius. Non plangentur et non colligentur et non sepelientur. In sterquilinio super faciem terrę iacebunt. Diuina enim permissione fiet, ut diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor angulos terrę, Gog et Magog. Et congregabit eos* in pręlium, quorum numerus est sicut harena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrę, et circumierunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Ciuitas *corr. ex eas

-- 3-528 --

dilecta uel Hierusalem uel Ecclesia Dei est. In eam impetum faciet hic diaboli filius, et illorum multitudine, quos decipiet, eos opprimere molietur, quos decipere non poterit. Ad hęc etiam, o facinus indignum, ista desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia sancta prophanabit et in medio sedens Deum se et Christum impudenter improbeque mentietur. Mittet malignitatis suę satellites per prouincias et loca, qui dicant: Ecce iam uenit Christus. Venite ad adorandum illum! Quam futuram fallaciam pręsciens Dominus, cauere nos iubet, dum ait: Siquis uobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere! Si dixerint uobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere! Cur ita? Quia non talis aduentus Filii Dei erit, qualis filii diaboli. Qualis aduentus filii diaboli? In deserto cum bestiis, in penetralibus cum facinorosis turpique luxurię deditis hominibus. Qualis filii Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem; illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam, arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus, prosequamur.

Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: Post regnum eorum, cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis. Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum magnificabit, et in copia rerum (omnium)*add. occidet plurimos. Et contra Principem principum consurget. Quod ait roborabitur fortitudo eius, facturum signa et prodigia significauit, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam iusti; et hoc non in uiribus

-- 3-529 --

suis, sed demonis, cuius instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur magnifica. Et dirigetur, donec compleatur iracundia. Tum, nequid impuritati spurcicięque eius desit: Et erit — inquit — in concupiscentiis foeminarum; pręterea: nec quenquam deorum curabit, quia aduersum uniuersa consurget. Deum autem Maozim in loco suo uenerabitur, et deum, quem ignorauerunt patres eius, colet auro et argento et lapide precioso rebusque preciosis. Vide hominis dementiam! Demonio supplicat, demonium ueneratur, et se ab hominibus pro Deo uult coli haberique. Quasi uero non seruus diaboli sit, qui ei ancillatur, sed dominus et Deus! Rursum idem propheta impietatem eius audaciamque designans, etiam quandiu regnaturus sit, declarat. Sermones — inquit — contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit, quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, hoc est, usque ad annos tres cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi dicitur: Et ciuitatem sanctam (hoc est, Ecclesiam) conculcabunt mensibus quadraginta duobus. Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se Deum probet, cum post tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: Et uidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient. Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui

-- 3-530 --

dedit potestatem bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit.

Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius effundetur cruor, dum uastans omnia prophanorum rabies debachabitur, dum denique Conditor omnium Deus ore sacrilego ubique blasphemabitur, indignabuntur elementa et uerso naturę ordine sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellę cadent, terra quassabitur, commotis mare fluctibus rugiet. Et, proh scelus, tam trepida rerum facies non commouebit impios, ut ab impietate sua desistant. Erunt signa — inquit Dominus — in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi. Putabunt maligni hanc se pressuram pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi, grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui Euangelia scripsere. Esaias: Stellę — inquit — cęli et splendor earum non expandet lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Hieremias ait: Ipse Deus uiuens et Rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Et Iohel propheta: A facie eius — inquit — contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. Et iterum: Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Hinc iam Sathanę artificia deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient. Et sicut

-- 3-531 --

maleficorum pharaonis uirtus in faciendis miraculis per Moysen et Aaron superata succubuit, ita nunc omnis uis diaboli et Antichristi et pseudoprophetarum in dies deperiens contabescet. Etenim post sanctorum cędem super omnes repentinus irruet pauor et ante illos flagitiorum suorum torquebit conscientia, quam ultio consumet diuina. Ac sicut Hieremias ait: Erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum. Et obstupescent sacerdotes et prophetę consternabuntur.

Post hęc Helias et Enoch ab Antichristo interempti, ex diuina uirtute resurgent uiui, ut fideles, qui residui erunt, in spe resurrectionis mox futurę corroborentur. Legitur enim de ipsis in Apocalypsi: Et post dies tres et dimidium spiritus uitę a Deo intrauit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos, qui uiderunt eos. Et audierunt uocem magnam de cęlo dicentem eis: Ascendite huc! Et ascenderunt in cęlum nube, et uiderunt illos inimici eorum. Et in illa hora factus est terręmotus magnus, et decima pars ciuitatis cecidit, et occisa sunt in terręmotu nomina hominum septem milia. Et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cęli. Terrentur iniqui, qui terruerant, et magna pars ipsorum Ecclesię sanctę persecutorum concussis terręmotu ędificiis ruina oppressi sunt, ut Dauidicum illud impleatur: Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon! Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. Arescent quippe illi, partim domorum casu ellisi, partim pauore perculsi, qui dudum se tutos putabant. Et qui innocentum sanguine manus foedauerant, cadente super eos Ecclesię lapide conterentur. Iusti uero uidentes tot terribilia in cęlo et in terra et in mari, fortasse et ipsi expauefacti contremiscent, sed tamen manibus in cęlum sublatis gloriam Deo dabunt. Neque spes eos destituet futuri regni, quam semper habuerunt, quam inter tot sęuientes persecutionum procellas integram inuiolatamque seruauerunt, nunquam a fide desciscentes, ut usque in finem perseuerando salui fierent. Timebunt quidem horrendum Iudicii diem iam instare cernentes. Sed memoriam repetent Dominum

-- 3-532 --

sibi in Euangelio dixisse: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. Et in Iohele propheta: Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam. Qui ergo adhuc reliqui cum Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse commotas. Vnde ad eos Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini; quasi*corr. ex quia uastitas a Domino ueniet. Propter hoc omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens dolebunt. Vnusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustę uultus eorum. Ecce dies Domini ueniet crudelis et indignationis plenus, et irę furorisque, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius conterendos de ea. Et Hieremias ait: Ecce turbo Domini, furor egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In nouissimo dierum intelligetis ea. Eadem illis obnuncians Iohel propheta ait: A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet.

-- 3-533 --

Caput III / DE DIE IVDICII INCERTA

De die autem illo uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo neque Filius nisi Pater. Sic in Marco legimus. Quod si recte interpretari uoluerimus, dicemus: Ideo Pater scit, quia communicat Filio. Ideo Filius nescit, quia nemini reuelat. Non autem putemus aliquid latere Filium, quod nouit Pater, aut quicquam minus esse in Filio quam in Patre, ne in Arrii uel Eunonii heresim erroremque incidamus, qui Filium Patri negant esse ęqualem. Scit ergo Iudicii et diem et horam ille, qui iudicaturus est, sicut et ille, qui omne iudicium dedit Filio et qui cum Filio unum sunt. Sed ob hoc nos diem illum ignorare uoluit, ut semper uerentes, ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Hinc et Apostolus ad Thessalonicenses scribens ait: De temporibus autem et momentis, fratres, non indigemus, ut scribamus uobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Et, ut ostenderet, qui sunt, quos repente ueniens opprimet: Vos autem, fratres — inquit — non estis in tenebris, ut uos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei. Vtique, qui in luce sunt, inuigilant uirtutibus; qui autem in tenebris, in uitia impingunt, et mentis oculis capti, furem uenientem uidere nequeunt. His igitur tanquam fur ueniet ipse tremendi Iudicii dies, quoniam imparatos offendet. Quamobrem diluuio illum comparans Dominus: Sicut in

-- 3-534 --

diebus Noe — inquit — ita erit aduentus Filii hominis. Sicut eium (erant*add.) in diebus ante diluuium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intrauit Noe in arcam, et non cognouerunt, donec uenit diluuium et tulit omnes, ita erit et aduentus Filii hominis. O, miseri et sibimet infensi, qui tanto periculo se expositos agnoscunt et tamen, tanquam nullum sit, negligunt! Comedant, bibant, quantum possunt, gulę uentrique indulgeant, nubant, nubantur aut etiam, ut faciunt, illicitis libidinibus incumbant! Nunquam tantum haurire poterunt uoluptatis, ut non pro eo omnes mundi labores, omnes miserias in uita pertulisse mallent, cum ad eas peruenerint miserias, quarum finis nullus est. Et, si tam nequiter uiuant, tempus, quo iudicandi sint, nescientes, fortasse cras aut perendie futurum, quanto nequius uiuerent, si ad multorum annorum spacium id prorogatum scirent? Vtiliter ergo diem hunc, de quo loquimur, occultum nobis esse Dominus uoluit. Diceret enim quispiam: Hinc ad annos quinquaginta iudicandus sum; cur non interim ocio deliciisque me oblectem iocis risibusque, lusibus uacem, gaudiis pręsentibus non fruar, si tantum temporis ad poenitendum mihi restat? Itaque, dum uitę spacia secum computaret, cupidinibus frena permitteret. Quamobrem hunc secundi aduentus Domini diem ne prophetę quidem deffinire potuerunt, cum cętera omnia deffinissent. Et erit — inquit Zacharias — dies una, quę nota est Domino. Addens quę nota est Domino significauit aliis notam non esse. Danieli quoque de hoc quęrenti responsum est: Vade,*corr. ex Vide Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Cęterum, quanuis ignoretur, quando pręfinitum sit, longe tamen esse non potest. Nam in Apocalypsi scriptum est: Ecce uenio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera sua. Et ante Apocalypsim Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini, quia uastitas a Domino ueniet. Et iterum: Hęc dicit Dominus: Custodite iudicium

-- 3-535 --

et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut ueniat, et iustitia mea, ut reueletur. Iohel quoque prophea ait: Conturbentur omnes habitatores terrę, quia ueniet dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis. Idem et Sophonias affirmat dicens: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est uelox nimis. Ante hos etiam Abdias propheta dixit: Iuxta est dies Domini super omnes gentes. Et hunc quidem constat prophetare coepisse anno quinto Iosaphat, regis Iuda, et quarto Achab, regis Israhel. Ex quo ad hanc usque diem, qua ista scribimus, computantur duo milia quadringenti triginta septem anni. Quod si tam multo nobis propior factus sit Iudicii dies, quam illis fuerat, qui tot ante seculis proximum uicinumque denunciarint, certe nos eundem iam ad ianuam, iam in limine esse et dicere et credere possumus. Verum, ne incerta pro certis asserere uideamur, concedamus, quod non ita prope sit dies ista, quia mille anni in conspectu Domini tanquam dies una; dum tamen non negetur quandoque uentura, illam euitare nullo modo possumus. Aut uiuentibus sese offeret aut resurgentibus. Quid ergo refert, si ante moriamur quam Iudicium fiat, cum, quandocunque futurum est, tales ante Iudicem sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille quadringentos sexaginta sex annos dictum est: Videte, uigilate et orate! Nescitis enim, quando tempus sit. Et rursum: Nescitis, quando dominus domus ueniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit*corr. ex ueniat repente, inueniat uos dormientes. Et, ne ad illos tantum dictum suspicaremur, adiunxit: Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Hoc est omnibus, et qui tunc erant, et qui nunc sunt, et qui postea futuri sunt. Omnibus quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio

-- 3-536 --

conterimus, tanquam ea ignauiter transacta repuerascere liceat et non eo concedere necesse sit, ubi et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? Ecce uenio sicut fur — inquit Dominus. Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Vestimenta sua custodit, qui gratiam in baptismo acceptam integram illibatamque conseruat. Qui uero eam uitiis deturpauerit et sic Sponsi cęlestis thalamum intrare pręsumpserit, nonne audiet: Amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem? Nonne ligatis manibus et pedibus proiicietur in tenebras exteriores? Ibi erit fletus et stridor dentium. Ibi erit ignis, qui nunquam extinguetur, uermis, qui nunquam morietur. Illi autem, qui uestem hanc uel, sicuti accepit, ita et custodierit impollutam uel postea maculatam poenitentię lachrymis eluere et, antequam dies iste incertus ueniat, mundam puramque reddere curauerit, nonne dicetur: Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui!Gaudium perpetuum, gaudium plenum, gaudium, quo maius aut melius neque desyderari neque cogitari potest. Profecto, si quem talia et ad bene agendum non mouent et ad male non deterrent, stupidior est terra — nam et ipsa contremiscet, durior est saxis — nam et ea liquescent, asperior est montibus — nam et ii sicut cera fluent, tumidior est cęlo — nam et illud plicabitur ut liber. Adueniet, adueniet dies Domini ut fur et tanquam laqueus implicabit omnes, qui sedent super terram, hoc est, qui terrenarum rerum curis inherent, ut ad contemplanda cęlestia nunquam inde diuertant. Hi humanitatem omnem penitus exuentes et pecudum amplexi naturam, quocunque appetitus fert, eo uadunt, non quo ratio suadet. Facti sunt sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Cum bestiis et feris habitatio eorum est, et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent atque ad se redirent oculosque a terra sublatos in cęlum errigerent et non cum pharaone obdurati ac semper in omne nefas procliui pręcipitesque mergerentur in profundum.

-- 3-537 --

Nos illis relictis, quoniam et ipsi se reliquerunt, ad diem istum subeundum gnauiter accingamur. Quem quidem uenturum non dubitamus, sed, quando ueniet, nescimus. Vt autem ea quoque parte certus sit, qua incertus est, quotidie eum expectemus, quotidie adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere.

Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur.

Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE ANTICHRISTI

Postquam igitur uirtutes cęlorum commouebuntur, sicut in Euangelio scriptum est, tunc apparebit signum Filii hominis in cęlo et tunc plangent omnes tribus terrę. Si uirtutes cęlorum tunc commouebuntur, id est, angelici spiritus, quantus timor, qualis stupor in pectoribus mortalium erit? Si beati angelorum chori turbationem aliquam patientur, quid tunc acturi sunt multorum flagitiorum conscii peccatores? Apparebit signum Filii hominis, de quo Esaias ait: Cum eleuatum fuerit signum in montibus, uidebitis et clangorem tubę audietis. Et iterum: Eleuate signum ad

-- 3-538 --

populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrę. Hoc illud signum est, quo fideles ipsi signari iubentur, loquente ad angelum Domino, sicut Ezechiel propheta testatus est: Transi per mediam ciuitatem, in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes*corr. ex frontem uirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quę fiunt in medio eius. Signum ergo Filii hominis crux sancta est, quam ante aduentum eius in cęlo splendentem conspiciemus. Et nisi multum splenderet, sole iam obtenebrato conspici non posset. Itaque luce sua uisibilis omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes, carnem suam cum concupiscentiis non crucifixerunt. Et illi, qui Crucifixum contemptui habentes de Filio credere noluerunt crurique ingnominiam per ludibrium deriserunt, plangent uidentes crucem Domini micare in cęlo, quam in terra ueluti maledictam abominati sunt. Et cum maxime uenerari debuissent, maxime despicere soliti erant. Plangent et omnes illi, qui adhuc reliqui cum Antichristo erunt Ecclesię sanctę persecutores et una cum ipso conterriti fugam meditabuntur. Sed peribit fuga a potente. Iccirco repenti pauore consternati, in faciem suam ad terram procident nec ferre conspectum supra se radiantis crucis poterunt, cuius adoratores a se paulo ante peremptos recordabuntur.

O, pręclarum regis nostri triumphaleque uexillum! Si eo uiso sic formidabunt inimici, quid facient, cum mox et ipsum Dominum cum uirtute magna et maiestate post illud prodeuntem cernere incipient? Et tunc uidebunt — inquit — Filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. Videbunt iniqui, quem uidere supplicium illis et mors erit. Iam enim ex timore in stuporem uersi animis deficient et tandem spiritu oris eius percussi crudeles animas cum diris gemitibus ingentique cruciatu exalabunt. Siquidem dici non potest, quam horrendus tunc erit

-- 3-539 --

impiis uel solus conspectus Iudicis irati. Egredietur enim Dominus — ut Esaias ait — de loco suo, ut uisitet iniquitatem habitatoris terrę contra eum. Et reuelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. Et rursum idem: Ecce — inquit — nomen Domini uenit de longinquo, ardens furor eius et grauis ad portandum. Labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis deuorans. Spiritus eius ueluti torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum. In Apocalypsi quoque legitur: Ecce uenit cum nubibus, et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrę. Amen. Igitur terribili minacique facie ad nefandissimum illum impostorem bonorumque interemptorem Antichristum et impietatis ministros conuersus clamabit et dicet: Dies ultionis meę in corde meo, annus retributionis meę uenit. Hunc clamorem pręuidens Iohel propheta admiratur et ait: Dominus dedit uocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia uerbum eius. Magnus enim dies Domini et terribilis ualde, et quis sustinebit eum? Vox ista gladius ille est, quem Ioannes in Apocalypsi uidit ex utraque parte acutum procedere de ore fidelis et ueracis, ut in ipso percutiat gentes, et de quo Iob ait: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius, et scitote esse iudicium. Hoc ergo gladio, id est, hoc spiritu oris sui, Dominus Iesus transuerberabit impiissimum tyrannum et eos, qui illum secuti fuerint, simul delebit, dicente Esaia propheta: In die illa uisitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leuiathan, serpentem veterem, et super Leuiathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est. Hoc neque Hieremias tacuit, dum ait: Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat uindictam de inimicis suis. Deuorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum. Itaque, quemadmodum sol ortu suo fugat noctem tenebrasque dispescit, sic apparente iustitię sole perfidię nox et erroris tenebrę interibunt. Late iacebit interfectorum strages, et iusti uidebunt

-- 3-540 --

uindictam. Id futurum cecinit Esaias dicens: Et percutiet terram uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. Hoc et Apostolus affirmat, cum ait: Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui. Non ergo armis, non uirium ui, non ueneno perimetur ille nequissimus, sed solo spiritu oris Domini. Et hoc est illud, quod Daniel de illo prędicens ait: Contra Principem principum consurget, et sine manu conteretur. Etenim, qui in humilitate ueniens, armatorum manus se quęrentem — cum dixisset: Ego sum — retro ruere in terram fecit, quomodo idem in maiestate apparens uerbo aut spiritu irę suę non prosternet malignos? Aut quem mitem aut placidum in monte cum Moyse et Helia uisum apostoli aspicere nequiuerunt, cum resplenduisset, quomodo indignatum aduersarii sustinere poterunt, innumerabilium cęlestium spirituum exercitu septum, sole ipso (cum septemplici luce lucebit) lucidiorem et iam uirtute glorię suę terram, maria cęlosque concutientem? Ambulabunt ergo — ut Sophonias inquit — ueluti cęci, quia Domino peccauerunt. Et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum (et aurum eorum)*add. non poterit liberare eos in die irę Domini. Quibus ita per Ezechielem minatus est Dominus dicens: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam te et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israhel. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua deiiciam. Super montes Israhel cades (tu)**add. et omnia agmina tua et populi tui, qui sunt tecum. Feris, auibus, omni uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum. Per Gog Antichristus intelligitur, quia Gog tectum interpretatur, quę est pars domus superior, et ipse super omnes efferet sese, etiam supra Deum tanto superbię spiritu inflatus incedet. Mosoch autem et Thubal

-- 3-541 --

filii fuere Iapheth, et hoc loco designant illas gentes, quę ab ipsis originem trahentes cum Antichristo contra Ecclesiam uenturę sunt. Sed de earum plaga Zacharias quoque uaticinatur dicens: Et hęc erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quę pugnauerunt aduersus Hierusalem. Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. De nece uero Antichristi et principum, qui eius factionis erunt, Daniel prophetans ait: Et uidi, quoniam interfecta esset*corr. ex est bestia et periisset corpus eius et traditum esset ad comburendum (igni)**add., aliarum quoque bestiarum ablata esset***corr. ex est potestas et tempora uitę constituta essent eis usque ad tempus et tempus. Sicque Ecclesia sublatis persecutoribus conquiescet iam secura, nisi forte tam gloriosum Sponsi sui aduentum et ipsa stupens timebit, donec ab illo euocata introducatur in cęllaria sua et gaudens dicat: Sub umbra illius, quem desyderaueram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.

-- 3-542 --

Caput V / DE HORRENDO CHRISTI AD IVDICANDVM ADVENTV ET CREATVRARVM ADVERSVS PECCATOREM ACCVSATIONE ET IGNE QVO CONSVMENDA SVNT OMNIA

Quam enim formidabilis atque horrendus iudicis Christi aduentus cunctis, qui tunc in terra erunt, apparebit, sed illis pręsertim, qui damandi sunt, quis fando exprimere possit? Quia tamen hoc impensius consyderare plurimum expedit, nos, ut possumus, adhuc indicare pergemus. Verum ita sit, ut non meis uerbis aut humanę sapientię argumentis quicquam affirmem, nequis minus credibilia putet, quę audit, sed diuinarum testimoniis utar Scripturarum eaque duntaxat astruam, quę verissima esse nemo, nisi qui errat, dubitat. In Psalmo dicitur: Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium correctio sedis eius. Ignis ante ipsum pręcedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. Alluxerunt fulgura eius orbi terrę; vidit, et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. Ignis ergo sęviet, terra tremet, montes liquescent. Et quis hominum inter tot terribilia subsistere poterit, nisi cui Dominus manum suam supponet, ne cadat? Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebunt? In Sapientię libro scriptum est: Et accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitam et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile ęquitatem. Acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Tot ac talibus armis munito quis resistet? Quis a lancea irę illius satis tutum se putabit? Aut, quid respondebit is, quem coram

-- 3-543 --

Creatore omnis accusabit creatura? Ait enim: Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Videamus, quomodo pugnabit. Omnia quippe arguent peccatorem ingratitudinis erga Deum, cum nihil sit usquam ab eo conditum, ex quo humano generi non accedat aliquid siue gratię siue honoris siue utilitatis.

Arguet ergo illum TERRA et dicet: »Domine, fecisti me ad hominis huius usum, et tuo iussu fructus protuli ei, quibus uesceretur, arbores, sub quarum umbra ęstum pluuiasque declinaret. Syluas, ligna, lapides, herbas, odores, flores, succos, unguenta, linum, byssinum, bombycinum sericumque suppeditaui, quibus ei ad uarium uitę commodum opus fuerat. Dedi oues, quarum lana uestitus est; boues, quorum labore fruges comedit; equos, mulos, asinos, camellos, qui ipsum et sarcinas ipsius, quo uellet, ferrent. Dedi omnis generis animalia, quorum lacte, butyro, caseo, carne nutriretur et quorum pellibus tectus frigora ridere posset. Dedi ęs, ferrum, plumbum, argentum, electrum, aurum, gemmas. Et ipse pro omnibus his non obediuit tibi.«

Arguet illum MARE, arguent flumina, arguent lacus et dicent: »Nos quoque tuum opus sumus, Deus, et te uolente piscibus aluimus hominem hunc et dorso nostro nauigia eius tulimus, potum, salem, lauacrumque ministrauimus, aquas, quibus ab incendio se defenderet et quibus arescentes agros irrigaret, pręstitimus. Corallia et margaritas et uniones ad corporis ornatum formęque decorem, tum etiam conchilia, harenam, algam, spongias ad multarum rerum necessitatem contulimus. Et ipse legem tuam pręuaricatus est.«

Arguet illum etiam AER et dicet: »Et me, Domine, condidisti, ut huic seruirem teque iubente respirandi illi potestatem feci, uocis tribui sonum; pluuias et rorem, uentos et auram, nubes et serenum utilitati eius aptaui; mea opera iste percurrit maria, solis ardores temperauit, arua siccitate pereuntia reparauit. Impendi ei auium genera, ut earum cantu permulceret aures, earum plumis mollius quiesceret, earum carnibus dulcius pranderet. Et ipse talium immemor tibi seruire contempsit.«

-- 3-544 --

Arguet quoque illum sublimior aere IGNIS ac dicet: »Me etiam, ut huic commodarem, esse iussisti, Domine. Mea itaque opera, cum algeret, calefactus est; cum in tenebris cęcutiret, illustratus uidit. Per me metalla in opus comflauit ac procudit, per me uasa testacea indurauit, uitrea formauit, ceram glaciemque et quędam duriora in usum suum liquefecit, petram ad ferruminandam murorum structuram in calcem conuertit, ad linienda nauigia de flagranti teda picem liquauit; per me panes coxit, cibos confecit, carnes nunc elixas nunc assas manducauit, sterilescentes glebas et effoeta arua incensis culmis pristinę foecunditati restituit; meo cauterio morbos curauit, meis cineribus ad candificandos poliendosque pannos usus est. Et cum tot ex me commoda colligeret, nunquam animum induxit, ut tibi obtemperando gratiam referret.«

Post hęc arguet illum et aere et igne excelsius CAELUM et dicet: »Me etiam, ęterne Deus, ut hunc iuuarem, desuper extendisti. Solem ei lucere feci per diem, lunam et stellas per noctem. Per me cognouit horas, dies, menses, annos, uer, ęstatem, autumnum, brumam; per me distinxit mundi ętates ętatumque secula; per me certorum temporum ordinem rerumque uices tenuit et obseruauit. At idem donorum tuorum oblitus iussis tuis non paruit, legem tuam implere neglexit.«

Postremo et ANGELI et SANCTI, qui cum Christo erunt, arguent peccatorem. Angelus inquiet: »Ad custodiam huius hominis, Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.«

Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per abrupta facinorum auersus abiit; nec promissis beatitudinis conuerti potuit nec ęternę damnationis minis deterreri. Sępenumero in memoriam illi reduximus, ut

-- 3-545 --

per te ad imaginem Dei factus sit, paulo angelis minoratus, in paradiso positus; ut etiam, cum inde per inobedientię crimen eiectus exularet, tua tandem pietate reuertendi potestatem acceperit ad patriam multo feliciorem quam illa fuerit, quam amisit. Tu, Deus, homo factus ludibria, uincula, sputa, alapas, flagella, spinas, clauos, crucem, fel, acetum, hastam in tuo corpore pertulisti, ut pro hominis peccato hostiam pacificam te offerres Deo Patri. Mori uoluisti, ut ipsum uiuificares; ad infernum descendisti, ut ipsum super sydera exaltares. Resurrexisti et in cęlum ascendisti, ut ipsum post te traheres et beatificares. Dedisti ei carnem tuam in cibum et sanguinem tuum in potum, ut vitę ęternę compotem faceres atque in tuum susciperes consortium. Et hic quidem tot tantorumque immemor beneficiorum, non retulit tibi gratiam, sed offensam, cupidinibus deseruiens et iussa tua paruipendens, bonis fragilibus inherens et ęterna non multi ęstimans. Eat ergo sub terram, qui cęlestibus pręponere non dubitauit terrena.« Hęc et his plura olim exprobrabuntur peccatori. Sicque aduersum iniquos armabitur creatura. Sic orbis terrarum decertabit contra insensatos. Quid facient miseri peccatores, ubi tot aderunt accusatores, ubi omnia contra illos in iudicio stabunt et pro illis nihil?

Peccauimus tibi, Domine, multumque deliquimus; miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates nostras. Da, ut nunc ploremus ingratitudinem nostram, ne tunc confundamur; ut nunc lugeamus, ne tunc semper lugendi causam habeamus. Remitte facinora, clementissime Domine, et pręsta ueniam, quia Beati, quorum remissę sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata! Remitte illa, precamur, in pręsenti, ne imputentur in futuro. Cum enim cęli — sicut Esaias inquit — sicut fumus liquescent et terra sicut uestimentum atteretur et habitatores eius sicut hęc interibunt cumque et illa euenient, quę ipse per Ezechielem minatus est dicens: In igne irę meę locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram

-- 3-546 --

Israhel; et commouebuntur a facie mea pisces maris et uolucres cęli et bestię agri et omne reptile, quod mouetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrę; et subuertentur montes et cadent sepes et omnis murus corruet in terram. Inter hęc tam expauescenda esto refugium nostrum, Redemptor noster, ne metu concussis fides titubet, spes deficiat, charitas languescat. Commoueantur bestię et homines, qui te ignorant, et montes et muri subuertantur! Non commoueamur nos neque subuertamur neque a te usquam discedamus neque ui ulla separemur!

Utinam — inquit Esaias — dirumperes cęlos et descenderes, a facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent, aquę arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus. Desyderat aduentum Iudicis propheta, quia tunc demum se plenam beatitudinem consecuturum sperat. Et tamen non sustinebimus inquit, ut ostendat eo die ne sanctos quidem sine pauore futuros. Et quis non formidabit uidens furere ignem, montes conteri, ualles diuidi, dicente Michea: Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrę. Et consumentur montes subtus eum et ualles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquę, quę decurrunt in pręceps. Quis non timebit, cum Naum propheta dicat: Montes commoti sunt ab eo et colles desolati sunt, et contremuit terra a facie eius et orbis et ommes habitantes in eo. Ante faciem indignationis eius quis stabit? Et quis resistet in ira furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis et petrę dissolutę sunt ab eo. Quis denique non concidet prę timore, cum Iohel propheta conqueratur dicens: Clamate ad Dominum. A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini et quasi uastitas a potente ueniet. Et rursum idem: Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis. Et iterum: Ante faciem eius ignis uorans et post eum exurens flamma. Quasi hortus uoluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti; neque est, qui effugiat eum. De hac mundi per ignem uastatione Sophonias quoque propheta uaticinatur et ait: In igne zeli

-- 3-547 --

eius deuorabitur omnis terra, quia*corr. ex qui consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Hoc idem et Petrus apostolus testatur dicens: Adueniet autem dies Domini ut fur, in quo cęli magno impetu transient, elementa uero calore soluentur, terra autem et, quę in ipsa sunt, opera exurentur. Et rursum: Expectantes — inquit — et properantes in aduentum diei Domini, per quem cęli ardentes soluentur et elementa ignis ardore tabescent.

Ignis igitur et terribilis flammę inundatio summi Iudicis faciem pręcurrens operiet terrarum orbem excedetque montium cacumina et contra naturam suam ardebunt aquę, siccabitur mare, fontes fluminaque deficient et tanti ardoris torrens ueluti diluuium late omnia inuoluet. Sed arca, qua aliquis euadere posset, nulla erit. Bonos malosque simul fluctus iste igneus absorbebit, sed bonos expiabit, malos uero affliget tantum. Et idem ardor aliis erit in salutem, aliis ad poenam, dicente Malachia propheta: Ecce enim dies ueniet succensa quasi caminus. Et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non derelinquet eis radicem et germen. Et orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię et sanitas in pennis eius. Id sane ita erit, quemadmodum etiam nunc uidemus aurum in igne purius effici, lapides et ligna corrumpi et in cinerem redigi. Illo pręterea igne terra et cęlum immutabuntur, dicente ipso Domino: Cęlum et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. Vnde in Psalmo dicitur: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut uestimentum ueterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Et tunc demum terra cultoribus suis uacua relinquetur et ubique erit uasta solitudo. Nullus prorsus usquam locorum erit, non homo, non iumentum, non pecus, non fera, non in mari piscis, non in aere uolucris, non saltem sub terra uermis, nullum postremo animal tanto incendio

-- 3-548 --

superesse poterit. Quod quidem per Sophoniam significauit Dominus dicens: Congregans congregabo omnia a facie terrę, congregans hominem et pecus, congregans uolatilia cęli et pisces maris; et ruinę impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrę. Quam rem et Hieremias propheta in spiritu admirans inquit: Aspexi terram, et ecce uacua erat et nihil; et cęlos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce mouebantur; et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et (ecce)*om. non erat homo; et omne uolatile cęli recessit. Recte ergo ab Apostolo dicitur: Deus noster ignis consumens est.

Caput VI / DE RESVRRECTIONE MORTVORVM

Post hęc autem iussu Domini angelica uox intonabit mundum concutiens et mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans. Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos. Hoc significauit Hieremias, cum prophetaret, dicens: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens rugiet

-- 3-549 --

super decorem suum; celeuma quasi calcantium concinetur aduersus omnes habitatores terrę, quia iudicium Domini cum gentibus. Dicens super decorem suum et aduersus habitatores terrę iustos et iniustos complexus est. Quia omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta: Dominus — inquit — de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, hoc est, boni et mali simul resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo sic inter utrosque discernente: Ipse Dominus — inquit — in iussu (tubę)*om. et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de cęlo. Et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Et sic semper cum Domino erimus. Mali ergo in terra, quam dilexerunt, relinquentur, boni autem cęlum uersus in sublime tollentur, eo quod illorum conuersatio semper fuerit in cęlis. Qua autem ętate resurrecturi simus, idem declaret dicens: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi. Cęterum eorum quoque, qui saluandi erunt, corporibus diuersa inerit claritas. Quanuis enim eiusdem generis semina sint, aliud tamen centesimum fructum reddit, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Quam diuersitatem Paulus edisserens ait: Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. Imparia quidem merita, sed in omnibus idem Deus. Et, quia Deus charitas est, mutuus inter illos amor efficiet, ut beatitudo singulorum beatitudo simul omnium sit.

Quod si quis sadduceorum heresim secutus negare uoluerit futuram resurrectionem, respondebimus ei, quod illis responsum est: Erras nesciens Scripturas neque uirtutem Dei. Si enim Scripturas scires, nosses utique per Ezechielem, sed non ab Ezechiele dictum: Ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule meus, et inducam uos in terram Israhel. Et scietis,

-- 3-550 --

quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra uestra et eduxero uos de tumulis uestris, popule meus, et dedero spiritum meum in uobis, et uixeritis. Nosses et in Daniele scriptum esse: Multi de iis, qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper. Nec ignorares Osee prophetam idem astruere, cum dicat: Viuificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos. Et uiuemus in conspectu eius. Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. Sicut enim in Adam morimur, ita in Christo, qui die tertia resurrexit, uiuemus. Ipse mortis nostrę destructor est, ipse et resurrectio nostra. Vnde per eundem prophetam dicit: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus, inferne! Quę res nequaquam latuit uirum iustum Iob, qui futuram corporum resurrectionem et constanter credidit et firmiter sperauit et fideliter confessus est: Scio — inquit — quod Redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo. Et ne ueterum tantum autoritate hoc nobis persuasum putes, audi recentiora. Dominus in Euangelio: Amen, amen dico uobis — inquit — quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei. Et, qui audierint, uiuent. Et paulo post iterum ait: Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem Filii Dei. Et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitę, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Et rursum idem: Hęc est enim uoluntas eius, qui misit me, Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissimo die. Martha fratrem sepultum resurrecturum quidem non diffidebat, sed uix credere poterat, ut iam quatriduanus reuiuiscere posset, antequam resurrectio, quę omnibus promissa est, uenisset. Et responsum Domini accepit: Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Qui credit ergo, uiuet. Incredulus autem,

-- 3-551 --

quanuis et ipse resurget et uiuet, inter mortuos tamen, non inter uiuentes deputabitur. Atque, ut apertius intelligas neminem non resurrecturum, Ioannes in Apocalypsi ait: Et dedit mare mortuos suos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Paulus quoque apostolus, per quem Christus locutus est: Mysterium — inquit — uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur... Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Possem arugmentis niti, quibus eam rem non esse factu impossibilem atque etiam fieri debere probarem, si plus apud me argumenta ualerent quam sanctarum autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem suadere et non magis credentes ad uirtutem exhortari, apud quos nihil est, quod Deus ęternus facere non possit; quippe qui in cęlo et in terra omnia, quęcunque uoluit, fecit, qui dicit, et facta sunt, mandauit, et creata sunt, denique, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Nos itaque, qui catholicam ueritatem plena fide sequimur, sic resurrectionem futuram mente agitemus, ut prius nobis resurgere a uitiis curę sit. Male illam expectat, qui hanc, quę prior esse debet, non peregerit. Beatus autem et sanctus — ut Ioannes in Apocalypsi ait — qui habet partem in resurrectione prima; in eo secunda mors non habet potestatem. Tales enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est sinistrum, collocabuntur. Scriptum quippe est: Et mittet Dominus angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum; hoc est, omnes, qui ubicunque erunt, ad se conuocari iubebit. Quod Propheta etiam pręuidens ait: Deus deorum, Dominus, locutus est, et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Syon species decoris eius. Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non silebit. Postea infert: Et annunciabunt cęli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.

-- 3-552 --

Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD IVDICANDVM VIVOS ET MORTVOS

Descendens igitur Maiestatis dominus cum angelis suis et cum omnibus sanctis suis, conspicuus in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in cęlum, ut locus ille, a quo olim deuicta morte triumphans cęlum petiit, rursum e cęlo aduenientis gloriam testetur. Quod futurum Zacharias prophetauit dicens: Et stabunt pedes eius die illa super montem Oliuarum, qui est contra Hierusalem ad orientem. Et tunc sedebunt sedes in iudicio, hoc est, patriarchę, prophetę, sacerdotes, apostoli, discipuli, martyres, confessores, uirgines, uiduę, coniugatę, sancti sanctęque omnes. Tunc implebitur illud: Qui reliquistis omnia et secuti estis me, cum Filius hominis ad iudicandum uenerit, sedebitis et uos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israhel. Inde est, quod Paulus ad Corinthios scribens ait: An nescitis — inquit — quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt... Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia!Hinc iam multo terribiliora, quam quę hactenus dicta sunt, subsequentur, et supra quam quis dicendo exprimere possit horrenda, et signa, et iudicia, et angustię, et dolores. Iam primum, sicut Zacharias ait: Scindetur mons Oliuarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem. Mons iste ideo, ut equidem reor, supererit reliquorum conflagrationi, quo magis terreat scissus, quam teruisset consumptus. Quid autem innuet scissura tam horribilis et uehemens nisi discretionem illorum statim futuram, qui iudicandi erunt. Et

-- 3-553 --

ueniet — inquit — Dominus, Deus meus omnesque sancti cum eo. Et erit in die illa: non lux, sed frigus et gelu. Non enim erit illis lux, quos iam ęternę noctis timor occupabit, in quibus charitatis flamma refrixit et amoris diuini ardor malicię gelu extinctus est. Heu, quam miseri, quam infelices, quos ista sors manet, qui se in terra residere conspicient, cum alii in aera ferentur; qui se iam ad sinistram compelli cernent et alios constitui ad dexteram; qui se carne liuida, lurida, nigra et quasi sanie taboque confecta uestitos animaduertent et alios pulchra elegantique et iam beatitudinis fulgore luculenta atque splendenti, et illos quidem angelorum cęlestium copulari, se uero cum apostaticis spiritibus, quibus in uita mortali magis quam Deo obtemperabant, ad inferna trudi, ad gehennam mitti, nullo tempore, nullis seculis, nullo unquam die inde egressuros. Cęterum, antequam eo compellantur, tremebundi et eiulantes et plangentes consistent coram illo tanti horroris tantęque maiestatis tribunali. Quod olim admirans Daniel ait: Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit, id est, Christus Deo Patri coęternus. Vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammę ignis, rotę eius ignis accensus. Fluuius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Explicabuntur igitur libri prędestinationis pręscientięque diuinę, et Dominus iudicabit orbem terrę in ęquitate et populos in ueritate sua. Iustum et impium iudicabit Dominus, ipso per Ezechielem dicente: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Quemadmodum enim pastor — ut in Euangelio dicitur — segregat oues ab hędis, ita separabuntur iusti ab iniustis. Et hi quidem ad sinistram raptim cogentur, quia opera illorum sinistra sunt; illi uero ad dexteram concedent, quia semper dexteritas quędam atque agilitas ad bene beateque uiuendum in ipsis effulsit.

Locus uero iudicandorum, ad quem congregabuntur, uallis Iosaphat assignatur, dicente Domino per Iohelem: Congregabo omnes gentes et deducam eas in uallem

-- 3-554 --

Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi. Et iterum: Consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Sed quoniam uallis illius angustię non ita multorum hominum capaces sunt, credimus alios in ualle, alios circa uallem confluxuros atque ideo in ea omnes congregandos dici, quia super omnes inde Iudicii sententia proferetur. At uero, antequam proferetur, antequam — sicut Amos ait — reuelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis, peccatores interim illam pręstolantes intra se grauissime conflictabuntur, clamabunt, ora lachrymis rigabunt, pugnis pectora plangent, quia deliquerunt ei, a quo iudicabuntur. O, miserandum spectaculum et quidem uenia dignum, si tunc uenię locus esset, cum Iudicii erit. Scriptum est autem: Zelus et furor uiri, id est, Filii hominis, non parcet in die uindictę nec acquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Sera enim nimis est poenitentia, cum iam pro delictis paratur poena. Tunc flesse decuit, cum uacabant iocis, tunc tristari operęprecium erat, cum irrefrenato animi appetitu uoluptatibus indulgebant, cum denunciabatur eis: Vę uobis, qui nunc ridetis, quoniam flebitis! Vę ergo illis, quibus nunc ueritatis uerba pro ludibrio sunt, quoniam tunc, quam uera fuerint, damno irrecuperabili experientur. Visitabo super orbis mala — inquit per prophetam Dominus — et contra impios iniquitatem eorum... Super hoc cęlum turbabo, et mouebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irę furoris eius. Et erit quasi damula fugiens, et quasi ouis, et non erit, qui congreget. Quam hoc uehementer doleret, idem propheta ostendit dicens: Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, et angustia possedit me sicut angustia parturientis. Corrui, cum audirem, conturbatus sum, cum uiderem. Emarcuit cor meum; tenebrę stupefecerunt me. Et, si hic alieno malo, quod futurum uidit, sic conturbatus est, quantus illos afficiet moeror, quibus tale malum proprium aut peculiare erit? Meditabuntur fugam, sed idem ubique occurret pauor nec fugiendo effugere poterunt nec latendo latere. Vnde in Hieremia scriptum est:

-- 3-555 --

Terror undique, ait Dominus. Non fugiat* uelox nec saluari se putet fortis. Denique temporis huius calamitatem designans Sophonias propheta: Iuxta est — inquit — dies Domini magnus, iuxta est et uelox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irę dies illa, dies tribulationis et angustię, dies calamitatis et miserię, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulę et turbinis, dies tubę et clangoris super ciuitates munitas et super angulos excelsos, hoc est, super potentes et superbos. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cęci, quia Domino peccauerunt. Neque enim nisi cęci sunt, qui Domino peccant, quoniam, dum peccant, nec quantum boni amittant, uident nec, quantum mali comparent, perspiciunt. Talibus per Malachiam comminatur Dominus dicens: Ecce accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. Igitur, cum iam — ut in Psalmo dicitur — aduocabit Dominus cęlum desursum et terram discernere populum suum, cum paterfamilias peregre rediens exiget rationem a seruis de pecunia ipsis olim ad negociandum tradita, cum etiam de omni uerbo ocioso ratio reddi iubebitur, cum denique Dominus mittet angelos suos, et secernent malos de medio iustorum, illos, qui a sinistris erunt, incredibilis, ut dictum est, timor ac moeror exagitabit. Sed et eos, qui ad dexteram deducentur, spes metusque inuicem solicitabunt, non tam poenam timentes quam, ne tanta gloria, quam in Christo uident, indigni sint. Itaque et ipsi de se dubitabunt, donec illam optatissimam pii erga se Iudicis uocem audient, quę continuo illis et metum omnem abiget et perficiet spem. Audient enim: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! O, uox omni melle dulcior, omni cibo suauior, omni auro et omni lapide precioso desyderabilior, omni terreno regno felicior, uox perpetui gaudii, immensę lętitię cęlestis *corr. ex fugiet

-- 3-556 --

iocunditatis, uox omnia superans desyderia, omni uoto maior, omni spe plenior! Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum! Vere benedicti et beati, quibus contigerit, ut sic euocentur. Quibus autem operibus tam benigne euocari tamque feliciter benedici ac tanto potiri regno meruerint, declarat dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Tum iustis admirantibus tantę remunerationis magnitudinem ac simul quęrentibus, quando ea, quę commemorata sunt, ei pręstiterint, respondebit: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Christo igitur pręstatur, quicquid pauperi Christiano impenditur. Non est contemnendus etiam minimus pauper fidelis, quia frater Domini nostri est. Non est in necessitate deserendus, ne in illo deseratur Christus. Omni ope, qua indiguerit, subleuandus est, cum inęo subleuando tantum lucri sit, quantum ęstimatio non capit humana. Comparantur agri, ędificantur uillę, construuntur urbes, ut inde annui reditus capiantur cumulenturque diuitię; alii negociantur, alii manibus laborant, alii militant, alii nauigant atque alii aliis artibus indulgent, ut pecuniam acquirant. Vis tu omnibus iis minus fatigari et plus acquirere? Opera exerce pietatis! Modicum est, quo pauper indiget, sed immensum est, quod largienti compensatur.

-- 3-557 --

Caput VIII / DE SENTENTIA CHRISTI ADVERSVS IMPIOS

Didicisti pię miserationis pręmium. Disce nunc eorum, qui miseris misereri negligunt, supplicium! Tunc — inquit — dicet et iis, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius!Tam plena est indignationis et irę et erumnarum uox ista quam illa superior benignitatis ac munificentię. Vtrunque infinitum, utrunque immensum, et quod illa obtulit et quod hęc inflixit. De utraque in Ecclesiastico prędictum est: Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cataclysmus aridum inebriauit, sic ira ipsius gentes, quę non exquisierunt eum, hereditabit. Causam autem subdens, cur sic eos damnauerit, ait: Esuriui enim, et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum ; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non uisitastis me. Quam ergo melior nunc eorum conditio, qui cunctarum oppressi sunt onere calamitatum, quam illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare retinendo cum illis pariter arsuri sunt. Discedite — inquit — a me, maledicti! Quid infelicius quam a Christo discedere? Discedite in ignem ęternum! Quid miserius quam nullum finem poenę sperare? Discedite in ignem paratum diabolo ! Quid horribilius quam cum diabolo et a diabolo semper cruciari? Si grauitatem damnationis huius iugiter pensabimus, nihil tam graue est, quod pro ea uitanda non lubenti animo

-- 3-558 --

perferemus. Sed interim quidam sinistri gregis et ipsi perditę pecudes non ad se damnationem pertinere arbitrabuntur, eo quod aliquando egenis opem tulerint, licet ipsi in popinis ganeisque uersati sint atque etiam contra unum elemosinę bonum, quod quandoque exercuerunt, plurima perpetrarint mala. At longe aliter illis, quam putabunt, eueniet. Postquam enim pius Dominus eos, qui uiscera pietatis non habuerunt, condemnauerit, continuo reliquorum criminum cognitionem suis committet assessoribus, ut illud, quod per Esaiam prędictum est, impleatur: Brachia mea populos iudicabunt. Itaque apostoli ac prophetę aduersum cęteros peccatores sententiam dicent.

Caput IX / DE SENTENTIA APOSTOLORVM ADVERSVS PECCATORES

Primus igitur omnium ipse apostolorum princeps Petrus in illos insurgens exclamabit et dicet: Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in diem*corr. ex die Iudicii reseruare cruciandos. Deinde ad Simonem magum conuersus, omnes in eo simoniacos execrabitur dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti

-- 3-559 --

pecunia possideri ! Post illum Iacobus Zebedei eos, qui intemperanter sine delectu uerba effutiunt siue turpia siue uana, nimię loquacitatis damnabit dicens: Siquis putat se religiosum, non refrenans linguam suam, huius uana est religio. Arguet etiam illos, qui inter se odio dissident simultatibusque decertant. Vbi — inquiet — zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. Et contra proximorum diffamatores dicet: Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, Legi detrahit et iudicat Legem. Postremo iis, qui felicitatem suam in cumulandis opibus ponunt, insultabit ac dicet: Agite nunc, diuites, plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. Diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum uestrum ęruginauit, et ęrugo eorum in testimonium uobis erit, et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones uestras, quę fraudata est a uobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introiuit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda uestra, in die occisionis. Addixistis*corr. ex Adduxistis et occidistis iustum, et non restitit uobis. Ad hęc, ut illum etiam, qui uel unum tantum ex mandatis Dei pręuaricatus fuerit, morte dignum ostendat, inquiet: Quicunque totam Legem seruauerit, offendit autem in uno, factus est omnium reus. Ioannes deinde, frater eius, de peccatoribus deffiniet in hęc uerba: Qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat... Omnis, qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum... Omnis, qui odit fratrem suum, homi ci da est. Et scitis, quia omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. Idem eos, qui terrenis inuoluti diuina negligunt, damnabit dicens: Vę, vę, vę habitantibus in terra ! Et illos, qui nimis delicate uixerunt: Quantum — inquiet — glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! Tum de multis unam proferens sententiam dicet: Timidis autem, et

-- 3-560 --

incredulis, et execratis, (et)*add. homicidis, et fornicatoribus, et ueneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Mox etiam quasi indignabundus exclamabit: Foris canes, et uenefici, et homicidę, et idolis seruientes, et omnis, qui amat et facit mendacium. Tunc et ipse gentium doctor Paulus, quos olim docendo corrigere nequiuit, increpando damnabit et dicet: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et in eos, qui sibi sapientes uidentur, contestabitur atque affirmabit, quod sapientia huius mundi stultitia sit apud Deum. Et in eos quoque, qui sermonis magis quam morum elegantię student: Non in sermone est regnum Dei — inquiet — sed in uirtute. Ac ne ignorantes excusari posse sperent, qui necessaria ad salutem discere contempserunt, dicet: Siquis ignorat, ignorabitur. Pręterea aduersus impudicos impurosque et cupidos hunc in modum sententiam promulgabit: Omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hęreditatem in regno Christi et Dei. Et iterum: Fornicatores — inquiet — et adulteros iudicabit, id est damnabit, Deus. Et rursum: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incoruptelam possidebit. Quod alibi distinguens atque exponens ait: Manifesta sunt autem opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia, impudicicia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comessationes et his*corr. ex iis similia. Quę prędico uobis, sicut predixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Idem de illis, qui suorum uel sibi commissorum saluti nihil aut parum

-- 3-561 --

prospiciunt, deffiniet dicens: Siquis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior . Infidelitatis ergo arguentur episcopi et Ecclesię pręsides, qui magis seipsos quam gregem suum pascunt, et lupum uenientem uidentes, dimissis ouibus, fugiunt. Arguentur principes, qui sibi subiectos minus recte gubernant. Arguentur patres matresque familias et omnes, qui eorum, quibus pręsunt, saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta sua dicet: Sanguis uester super caput uestrum; mundus ego ex hoc ad gentes uadam, ut scilicet Iudeis ob incredulitatis pertinaciam ad ęternas tenebras relegatis ipsos gentiles conuersos et credentes in cęlestia recipiat tabernacula.

Caput X / DE SENTENTIA PROPHETARVM ADVERSVM INIQVOS

Post apostolos sancti prophetę iudicabunt. Dauid de Psalmis suis proferet sententias contra impostores: Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. Contra amicicię simulatores: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. Contra detractores: Erubescant impii et deducantur in infernum.

-- 3-562 --

Muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum iniquitatem, in superbia et (in)* abusione. Contra homicidas et raptores: Gladium euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiiciant** pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in carda ipsorum et arcus eorum confringatur. Contra eos, qui honores ambiunt, cum honoribus indigni sint: Vidi impium superexaltatum et eleuatum sicut cedros Libani. Transiui, et ecce non erat; et quęsiui eum, et non est inuentus locus eius. Et iterum: Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hęc uia illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt. Sicut oues in inferno positi sunt; mors depascet eos. Contra malignos delatores: Quid gloriaris in malicia, qui potens es in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitauit lingua tua; sicut nouacula acuta fecisti dolum. Dilexisti maliciam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui ęquitatem. Dilexisti omnia uerba pręcipitationis, lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem; euellet te et emigrabit de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra uiuentium. Contra superbos: Exalta te, qui iudicas terram; redde retributionem superbis! Et iterum: Increpasti superbos; maledicti, qui declinant a mandatis tuis! Contra Ecclesię persecutores: Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon. Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. De quo non implebit manum suam, qui metet, et sinum suum, qui manipulos colliget. Deinde aduersus omnes, qui, cum

uitiorum morbo laborarent, poenitentię remedium contempsere, clamabit et dicet: Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. Et rursum: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones; in ignem deiicient eos; in miseriis non subsistent. Postremo dicet: Conuertantur peccatores *add. *corr. ex decipiant

-- 3-563 --

in infernum, omnes gentes, quę obliuiscuntur Deum. Iob quoque, uir iustus et timens Deum, impios et malos damnabit et execrabitur dicens: Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superueniet eis inundatio, et dolores diuidet furoris sui? Erunt sicut paleę ante faciem uenti et sicut fauilla, quam turbo dispergit... In diem furoris seruatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Salomon, et ipse aliquando peccator, sed per poenitentiam iustificatus, arguet peccatores de inconstantia eorum, qui ad omnem fortunę flatum circumaguntur, et dicet: Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. De impiis: Impii — inquiet — de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea. De iis, qui ocio tempus terunt, quod exercendę uirtuti impendere deberent, dicet: Vsquequo, piger, dormies? Quando surges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias. Et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus. Et ad improbos conuersus inquiet: Sex sunt, quę odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes ueloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. Iterum aduersus mendaces proclamabit: Abominatio est Domino labia mendacia. Et rursum: Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur, non effugiet. Illis quoque, qui in iocos risusque plus ęquo effusi sunt, ita denunciabit: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et, quoniam occultę cogitationes examinabuntur, dicet: Abominatio Domini cogitationes malę. In eos uero, qui tergiuersantes obliquato iudicio recti tramitem deserunt, sic decernet: Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Et illos, quibus institutio spiritalis ludibrio esse solet, damnabit dicens: Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Et illos, qui parentes probro lacerant: Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lumen eius in mediis

-- 3-564 --

tenebris. Rursum alibi: Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suę, effodiant * eum corui de torrentibus et comedant eum filii aquilę! Et de his, qui ad hereses declinant, inquiet: Vir, qui errauerit a ** uia doctrinę, in coetu Gigantum commorabitur. De illis quoque, qui de usura, furto, rapina aut aliquo turpi lucro elemosinas offerunt, dicet: Hostię impiorum abominabiles, quę offeruntur ex scelere. Superborum etiam arrogantiam contundens dicet: Per tria mouetur terra et quartum, quod non potest sustinere: per seruum, cum regnauerit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo; (et)***om. per odiosam mulierem, cum in matrimonium fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hęres dominę suę . Post hęc impiis maledicet: Non sit bonum impio nec prolongentur dies eius, sed quasi (in)****om. umbra transeant, qui non timent faciem Domini.

Post Salomonem consurget Esaias propheta, et eorum primum spem irritam faciet, qui, cum in proximos impii et immisericordes sint, in iis duntaxat, quę Deo offerunt, confidunt. Audite — inquiet — uerbum Domini, principes Sodomorum... Cum extenderitis manus uestras, auertam oculos meos a uobis, et cum multiplicaueritis orationem, non exaudiam. Manus enim uestrę sanguine plenę sunt. Ad iudices uero, qui pecuniam pluris quam iustitiam faciunt, dicet: Principes tui infideles, socii furum; omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa uiduę non ingreditur ad illos. Propter hoc, ait Dominus, Deus exercituum, fortis Israhel : En ego consolabor super hostibus meis, et uindicabor de inimicis meis. Deinde aduersus mulieres, quę plus operę ponunt in corporis decore quam in pudicicię cultu, uociferabitur et dicet: Pro eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nictibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant *corr. ex suffodiant **corr. ex in

-- 3-565 --

pedibus suis, et composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum cal cia mentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mytras, et discriminalia, et periscelidas, * et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et anulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et paliola, et linteamina, et acus, et specula, et syndones, et uittas, et teristra. Et erit pro suaui odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium, et pro fascia pectorali cilicium. In illos quoque, quos luxuria uoluptasque corrumpit, exclamabit dicens: Vę, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperam, ut uino ęstuetis! Cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et uinum in conuiuiis uestris; et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consyderatis. De tyrannis autem, qui iniustis exactionibus plebem uexant, inquiet: Vę, qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scipserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes et uim facerent causę humilium populi mei, ut essent uiduę preda eorum et pupillos diriperent! Quid facietis in die uisitationis et calamitatis de longe uenientis? Ad cuius confugietis auxilium? Et ubi relinquetis gloriam uestram, ne incuruemini sub uinculo et cum interfectis cadatis ? De superbis dicet: Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorię et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę. Notabit etiam illos, qui aliena ui occupant et contemptui proximos habent. Vę — inquiet — qui predaris! Nonne et ipse predaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris. Cum consummaueris depredationem, depredaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Tum etiam in mathematicos, qui ex syderum motu futura temere iudicant, sic sententiam dicet: Augures cęli, qui contemplabuntur sydera et supputabunt menses, ut ex eis annunciarent futura, ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt animam suam de manu flammę .

*corr. ex perichelides

-- 3-566 --

Post hunc sequetur Hieremias, et pro contione exurgens declamabit contra obstinatos dicens: Confregerunt iugum, ruperunt uincula; quia scilicet nec iugum Legis nec uincula Euangelii ferre uoluerunt. Iccirco percussit eos leo de sylua, lupus ad uesperam uastauit eos, pardus uigilans super ciuitates eorum, hoc est, propterea uitiis corrupti sunt percussitque eos leonis superbia, uastauit lupi auaritia, excitauit pardi leuitas. Vel aliter: percussit eos diabolus fortis ut leo, rapax ut lupus et multarum fraudum maculis distinctus ut pardus. Deinde in eos, qui cibo potuque repleti in libidinem turpiter effunduntur, sub persona Domini indignabitur et dicet: Saturaui eos, et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? Et aduersus iniquos iudices respiciens uociferabitur: Causam uiduę non iudicauerunt, causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicauerunt. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Et incredulos Iudeos manu ostentans: Hęc est gens — inquiet — quę non audiuit uocem Domini, Dei sui, nec recepit disciplinam. Periit fides, et ablata est de ore eorum. De adulantium uero malignitate dicet: Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Illos quoque deuouebit, qui contempta Dei ope totam spem in hominum auxilio collocant: Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi myricę in deserto et non uidebit, cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Et iterum: Domine — inquiet — omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium, Dominum. Illos etiam in damnationem mittet, qui per dolum alienis damnis ditari

-- 3-567 --

student: Vę, qui ędificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio; amicum suum opprimet frustra, et mercedem (eius)*add. non reddet ei, qui dicit: Aedificabo mihi domum latam et coenacula spaciosa; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque synopside. De prępositis autem Ecclesię, qui minus gnauiter suo funguntur officio, dicet: Hęc dicit Dominus, Deus Israhel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et eiecistis eos, et non uisitastis eos. Ecce ego uisitabo super uos maliciam studiorum uestrorum, ait Dominus. Et hypocritas execrabitur dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! Ad superbos inquiet: Ecce ego ad te, superbe! Dicit Dominus, Deus exercituum, quia uenit dies tuus, tempus uisitationis tuę. Et cadet superbus, et corruet, et non erit, qui suscitet eum. Et succendam ignem in urbibus eius, et deuorabit omnia in circuitu eius. Voluptariis etiam insultabit dicens: Qui uescebantur uoluptuose, interierunt in uiis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

Exurget et Baruch propheta contra diuites auaros et dicet: Vbi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quę sunt super terram? Qui in auibus cęli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant, et soliciti sunt, nec est inuentio operum**corr. ex opum illorum ? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum successerunt. In eosdem et Ezechiel propheta succlamabit dicens: Argentum eorum foras***corr. ex foris proiicietur, et aurum eo rum in sterquilinium erit; argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini. Idem aduersus diuinos et ariolos loquetur dicens: Hęc dicit Dominus Deus: Vę prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil uident! Quia locuti estis uana et uidistis mendacium. Ideo ecce ego ad uos, ait Dominus

-- 3-568 --

Deus. Et erit manus mea super prophetas, qui uident uana et diuinant mendacium. In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israhel non scribentur, nec in terram Israhel ingredientur. Et scietis, quia ego Dominus Deus. Tum quoque ad pontifices episcoposque conuersus, qui relicta Ecclesię gubernandę cura in uoluptatibus et deliciis contabuerunt, dicet: Hęc dicit Dominus (Deus)*add.: Vę pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod ęgrotum, non sanastis, quod confractum, non alligastis, et (quod)**add. abiectum, non reduxistis, et quod perierat, non quęsistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.

Post illum Osee propheta sacerdotes illos, qui sibi necessaria discere neglexerunt, cęci cęcos in foueam ducentes, arguet in persona Domini et abominabitur dicens: Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Sed aliorum quoque ignorantiam accusans dicet: Populus non intelligens uapulabit. Assentatores etiam, qui arrogantię fomitem subdere cordibus principum eos efferendo solent, reprehendet et increpabit et dicet: In malicia sua lętificauerunt regem, et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Auaris quoque et cupidis exprobrabit: Aurum suum — inquiet — et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Et quoniam hinc decedentes nihil ex his ferre secum possunt, dicet: Desyderabile argentum eorum urtica hę reditabit, lappa in tabernaculis eorum. Cum uenerunt dies uisitationis, uenerunt dies retributionis. Hunc sequetur Iohel propheta, et helluones meribibulosque arguens inquiet: Expergiscimini, ebrii! Flete et ululate omnes, qui bibitis uinum in dulcedine, quoniam periit***corr. ex perit ab ore uestro. Et de

-- 3-569 --

iis, qui in carnis lasciuia longo usu obsorduerant, dicet: Computruerunt iumenta in stercore suo. In eosdem et Amos propheta clamabit dicens: Audite uerbum hoc, uaccę pingues... quę calumniam facitis egenis et confringitis pauperes, quę dicitis dominis uestris: Afferte, et bibemus. Iurauit Dominus in sancto suo, quia ecce dies uenient super uos, et leuabunt uos in contis, et reliquias uestras in ollis feruentibus. Deinde pręsides Ecclesię qui luxuriosę uitę exemplo etiam eos perdunt, quibus pręsunt, damnabit inquiens: Vę uobis, qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Qui separati estis in diem malum, appropinquatis solio Israhel; qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris; qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti; qui canitis ad uocem psalterii. Postremo ad frumentarios, qui horrea obturant, ut ingruente fame annonam carius uendant, contestabitur et dicet: Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit mensis, et uenumdabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti uendamus. Inde Micheas quoque propheta auaritiam multorum detestabitur ita illis denuncians: Vę, qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus uestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Dominum est manus eorum. Et concupierunt agros, et uiolenter tulerunt; et rapuerunt domos; et calumniabantur uirum et domum eius, uirum et hęreditatem eius. Iccirco hęc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis* corda uestra et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. Tunc etiam Abacuch propheta in raptores, in auaros, in sanguinolentos fraudulentosque exclamabit dicens: Vę ei, qui multiplicat non sua! Vsquequo et aggrauat contra se densum lutum? Nunquid *corr. ex auferatis

-- 3-570 --

non repente consurgent, qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Vę, qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali! Vę, qui ędificat ciuitatem in sanguinibus, et pręparat urbem in iniquitate! Vę, qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius!

Sophonias propheta sub persona Domini aduersus malos principes, et hereticos, et superbos, et malignos, et molles proferet sententiam dicens: Visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt ueste peregrina, id est, qui alieno dogmate se imbuerunt. Et uisitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini, Dei sui, iniquitate et dolo... Et uisitabo super uiros defixos in fecibus suis. Ac, nequis opibus redimi se posse speret, inquiet: Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini. Postremo loco Malachias propheta in persona Christi peccatoribus minabitur ac dicet: Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis, et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor.

Ac fortasse ridebit aliquis hanc nostram de sanctorum iudicio assertionem. Et: »Qui scis — dicet — quod sancti ita die illo iudicaturi sunt?« Cui respondebimus: Cum eos iampridem ita iudicasse constet, haud aliter postea quoque iudicaturos.* Quoniam, qui spiritu Dei aguntur, sibiipsis contrarii esse non possunt. Itaque tales illorum sententię in die Iudicii erunt, quales et ante fuisse Scripturarum ueritas testatur.

-- 3-571 --

Caput XI / DE DAMNATORVM AD INFERNA ABDVCTIONE

Cum igitur tot sanctorum accusationibus conuicti fuerint infelices illi, quos non ante scelerum suorum poenituit quam cum poenitere nihil profuit, quid agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum, nullum effugium. Videbunt supra se Deum iratum, infra se ignem paratum, circa se terribiles demones grauiter infrendentes et iam ad teterrima illa inferni loca cum furore urgentes, compellentes, trahentes. Qui clamor, qualis planctus, quantus et quam flebilis ululatus inter illos audietur, quam miserabile spectaculum illud erit, cum et pectora pugnis et ora unguibus foedantes incedent! Laniabunt capillos, percutient foemora, complodent palmas, compriment digitos, totis artubus,*corr. ex artibus toto corpore contremiscent. Alii in terram proni corruent, alii horrore attoniti rigebunt, alii limphatico pauore acti, huc illuc ueluti amentes discurrent. Ora pallor, corda dolor, mentem stupor, membra tremor langorque occupabunt atque interea incessabilis immugiet gemitus, personabit planctus, obstrepet eiulantium nunquam moestior auditus clamor. Et, ut Ioannes ait: Quęrent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod si populus Israhel, qui ad montem Synai, ut pręcepta Dei audiret, sanctificatus accesserat, eo loquente adeo exterritus sit, ut statim inde pedem referentes Moysi dicerent: Loquere tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur, — quomodo ii, qui nihil in se sanctitudinis habebunt, sed e diuerso multorum criminum conscii erunt, ferre

-- 3-572 --

poterunt, non iam pręcipientis Dei uocem, sed iracundi clamantis clamorem et in ignem ęternum abigentis? Adde illas omnium creaturarum accusationes, omnium sanctorum execrationes, non quod sancti pietatem tunc relinquent, sed quod Dei iustitię conformes erunt, hominibus quidem miserantes, sed Deo obsequentes, quoniam misericors et iustus Dominus. Adde etiam demoniorum insultantium et singula cuiusque facinora exprobrantium, diros rugitus ingentesque minas. Quomodo deinde non etiam ob hoc supramodum confundentur, quia iam nihil absconditum erit, quod non sciatur, nihil occultum, quod non reueletur, dicente Apostolo: Omnes autem nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum. Et in Veteri instrumento de scelesto homine scriptum est: Reuelabunt cęli iniquitatem eius, et terra consurget aduersus eum. Et ad eundem per Naum prophetam dicitur: Ecce ego ad te, dicit Dominus, Deus exercituum ! Et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam (in)*om. gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. Quot ergo furta, quot adulteria, quot ueneficia, homicidia, simulationes, perfidię, proditiones, insidię, fraudes, quot pessimę cogitationes cęteraque mala, quę ad illam usque diem nemo mortalium, nisi qui commisit, nouerat, tunc cunctis in propatulo erunt, tam hominibus quam angelis! Et quem tam ignominiosę manifestationis non uehementissime pudebit, ut uel ob hoc solum peccasse nollet, ne toti mundo proditus erubescat? Itaque ante eos erubescentię quam inferni flamma torquebit.

Ad hęc etiam iustorum gloriam uidentes turbabuntur, stupebunt ac dicent: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati, uitam illorum existimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. At nos, ubi decidimus? Quo perduxere nos concupiscentię nostrę, delicię molles, lauta conuiuia, obscoenę libidines, auarę opes, blandi sopores, ignaua ocia, ioci, risus, luxus, luxuria, uoluptas? Illa

-- 3-573 --

ocyssime desiere, et successit nunquam desitura calamitas. Felices nobis uidebamur, et heu quam repente in quantam collapsi sumus miseriam! Cur concepti fuimus? Aut cur conceptos non est aborsa mater? Vel cur non statim natos aboleuit mors, uel adultos oppressit ualitudo, uel angustiauit egestas, uel despoliauit et in seruitutem captiuos abduxit hostis? Cur uis aliqua non afflixit, non uexauit, ut aliam uitam, alios mores instituere nos cogeret quam eos, pro quibus ista patimur? O, si mors in igne illo esset, ad quem compellimur, quam libenter in eum irrueremus, ut sic consumptis fugere supplicia ęterna liceret! Sed hoc omnino supra quam cogitari potest grauius est, quod semper ardere cogemur et nunquam dabitur mori. Semper uiuemus, ut semper tormenta patiamur. O, quam breui labore quam magnam potuimus adipisci beatitudinem! Et ecce, pro quam modica delectatione momentaneisque deliciis in quam immensas incidimus erumnas! In hęc et eiusmodi lamenta, qui damnati fuerint, flebiliter concitabuntur.

Inter hos autem et Iudei erunt, qui in errore infidelitatis pertinaces obduratique periere. Videbunt crucem in salutem credentium refulgentem, uidebunt ipsum, qui in illa crucifixus fuerat, ponentem inimicos suos scabellum pedum suorum, et tunc demum credere incipient, cum credere nihil proderit.

Videbunt ipsum et gentiles et dicent: »Vbi sunt dii, quos coluimus? Ecce Crucifixus, quem contempsimus, ipse est Deus. Ecce illi, quos eum confitentes occidimus, nostri nunc iudices sunt. Cernebamus in illis miracula, et putabamus maleficia. Illi pro ueritate moriendo uicerunt, nos eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti sumus, merito nunc ad inferna relegamur, una cum ipsis fatuitatis nostrę diis cruciandi.«

Tunc et qui uarias hereses asserere conati sunt, lugentes ac semet inuicem mutuis compellationibus mordentes dicent: »Ecce Arri, quem Patre minorem affirmabas, in maiestate et potestate Patris uenit, ut se Patre ęqualem probaret et te condemnaret erroris. Ecce, Cherinte, et

-- 3-574 --

Hebion, et Martion, et Paule Samosatane, et Photine, quem purum hominem putabatis, supra omnes angelos et sanctos eminet et mundum sibi subditum ipse iudicat! Nunquid homo tantum hic, et non etiam Deus? Nunquid non ideo uenit, ut a uobis infidelitatis poenas exigeret? At tu, Manichee, et tu, Valentine, ecce ille, quem non ex Virgine genitum, sed alter in phantasmate apparuisse, alter e celo corpus attulisse dixistis. Nunc eandem ipsam Virginem supra omnes lutidam ac sublimem iuxta se ostentat et ueram matrem prę cęteris honorando confitetur, ut uos tantę prauitatis arguat et in tenebras exteriores mittat. Vos quoque, Manichee, Martion, Basilides, qui prophetas et Legem non accepistis, ecce prophetę et Legis obseruatores una cum Euangelii professoribus communi beatitudinis gloria illic collucent. Quoniam ipse angularis lapis Christus parietem ad parietem iungens fecit utraque unum. Merito igitur, quos ipsi olim diuidere conati estis, eorum nunc pari concordique iudicio condemnamini. Et tu, Nouatiane, qui misericordię Dei nimium diffidens negabas post baptisma peccantibus esse uenię locum, — aspice, quam grandis numerus eorum cum Christo in aere sit, qui etiam post baptismum lapsi per poenitentiam saluati sunt! Te uero tuus perdidit error, etiamsi nihil aliud commisisses. Hinc et reliqui heresiarchę atque eorum sectatores inter se uicissim lacessentes alii aliis proprium dogma exprobrabunt: Vę miseris nobis! Deprauauimus enim sensum Scripturarum, peruertimus ueritatem, induximus errorem, ubi non erat error. Nunc gehenna nos excipiet, non ut corrigat, sed ut puniat, et sicut hactenus animas nostras, ita deinceps etiam corpora simul atque indesinenter exurat. Sic et unumquenque sua scelerum accusabit conscientia, et communis infelicitas ad unam omnes compellet querelam. Insuper ipsi nequam spiritus foeda terribilique facie obcursantes in illos exclamabunt: Quid moram facitis? Quid cunctamini uenire nobiscum? Nostri estis et a Deo reprobati, quoniam nobis magis quam Deo paruistis.* Ibunt ergo omnes maledicti in supplicium ęternum, in poenas indicibiles et in multo acerbiores, quam ut uerbis exprimi possit, cruciatus.

-- 3-575 --

Caput XII / DE SANCTORVM CVM CHRISTO AD CAELVM ASCENSIONE

Post heç sol et luna, quia amisso fulgore lugere damnatorum calamitatem uidebantur, rursum ob lętitiam gaudiumque beatorum reparato lumine multo clariores, quam unquam antea uisi sunt, apparebunt. Ac iuxta illud Esaię uaticinium erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Eruntque noui cęli et noua terra dicente apostolo: Cęli ardentes soluentur, et elementa ignis ardore tabescent. Nouos uero cęlos et nouam terram et promissa Domini expectamus, in quibus iustitia habitat. Vnde et Ioannes in Apocalypsi: Vidi — inquit — cęlum nouum et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Interim omnes sancti Christum ad cęlum comitantes, una cum angelicis choris glorificabunt in hymnis et psalmis et canticis et uno ore omnes benedicent ei. Sicut per Sophoniam Spiritus sanctus olim locutus est dicens: Tunc reddam populis labium electum, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei humero uno. Sicut etiam ipse per Esaiam ait: Mihi curuabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. Tunc enim etiam illi, qui damnati erunt, confitebuntur Christum experti uirtutem potentiamque eius, qua sibi subiecit omnia. Et tunc adorabunt eum — ut in Psalmo dicitur — omnes reges, o mn es gentes seruient ei. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrę gloriam tuam. Tunc tu, Domine, implebis ru inas, ut, unde reprobi spiritus pręcipites corruerunt, ibi homines a te electi tecum habitent et te ad dexteram Patris in magnificentia ęqualitatis considentem semper uideant semperque laudent.

-- 3-576 --

Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti: Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Iam enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis, Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante regnent et ii, qui illum fide et confessione et opere in terra coluerunt, eodem propheta dicente: Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem, hoc, est, potentia principis tenebrarum et eorum, qui illum secuti sunt. Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quę est super omne cęlum, detur populo sanctorum Altissimi; cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges seruient ei et obedient. Et erit — ut Zacharias inquit — in die illa Dominus unus, et erit nomen eius unum. Omnes enim unum erant in Deo, ideo et unus rex omnium erit Christus; et in Christo Pater, et Christus in Patre, et cum utroque Spiritus sanctus. Humanitas diuinitasque pariter in illo uidebitur, sicut scriptum est: Et in lumine tuo uidebimus lumen. Inde iam gloria in excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit*corr. ex regnabunt in secula seculorum. Amen. Et iterum ait: Et audiui quasi uocem turbę magnę, et sicut uocem aquarum multarum, et sicut uocem tonitruorum magnorum dicentium: Alleluya; quoniam regnauit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se, id est Ecclesia. Et datum est

-- 3-577 --

illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt!

Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter soliciteque implestis. Credidistis in Deum; nunc perpetuo eius conspectu gaudete. Timuistis eum; nunc in illo exultate. Dies festos ei sanctificastis; nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem, uirginitatem obseruastis; nunc incorruptionis immortalitatisque lucem induimini. Ieiunastis ablato Sponso; nunc illo uobis reddito cęlestis conuiuii indeficienti dulcedine saturamini. Flestis aliquando; nunc consolamini. Preces obtulistis; nunc, quod precando petistis, accipite. Vigilastis in nocte; nunc in die, qui noctem nescit, conquiescite. In uinea Domini laborastis; nunc promissum uobis perfectę felicitatis denarium sumite. Vicistis concupiscentias carnis; nunc in spiritu iubilate. Vicistis mundum; nunc in Deo cum Christo triumphate. Nemo a uobis tollet gaudium uestrum, nullus imminuet, casus, nullum finiet tempus. Sicut modo, ita et semper, et in secula seculorum beati eritis in Deo, et in Domini Iesu, et Spiritu sancto. Amen.

-- 3-578 --

Caput XIII / DE DAMNATORVM POENA

De istorum beatitudine paulo diffusius Deo adiuuante dicemus, si prius illorum erumnam, quos proprium damnauit scelus, poenasque indagare pro uirili parte conabimur. Quanto enim plenius ęternę perditionis consyderabimus periculum, tanto ad uitandum cautiores ac solicitiores efficiemur.

Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia pietateque recesserunt, tantum et mansione a mansionibus sanctorum separari congruum atque consentaneum uidetur. Sed neque nomen sedis infelicissimę in eo discrepat, cum ab omnibus uocetur infernus. Quid autem aliud infernus quam terrę centram, si cęlum hoc, quod terram quaqua uersum ambit, mundi pars summa sit? Legimus pręterea Datan et Abiron et Chore, quia a Deo ob delicta improbati sunt, uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per Ezechielem dictum est: Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, hoc est, in uiscera terrę, ne scilicet cęlum, solem lunamque et reliqua sydera uidere possint, qui, dum uiuerent, cęlestium contemplationi nunquam uacauerunt. Ideo et in tenebras mitti dicuntur, quoniam illic nulla dies est, nulla omnino lux, nisi quam fecerint flammę illę inextinguibiles, quę sic fulgent, ut etiam fulgore ipso torqueant et excrucient. Cum enim sine intermissione urant peccatorem, hoc insuper ei pręstant, ut etiam illos inibi uri cernat, quos charissimos habuit, et duplicentur sibi poenę, dum suas cumulat alienis, utque idem

-- 3-579 --

conspectis terribilibus demoniorum figuris ex pauoris magnitudine magnitudinem augeat supplicii. De his postea. Nunc locum istum, quanuis sub terra sit, perscrutemur, ut, qualis et quam tristis existat, saltem ex parte nosse possimus, et cum nouerimus, cauere enitamur, ne illo concidamus, unde spes nulla reuertendi.

In Esaia scriptum est: Pręparata est ab heri Topheth; ab heri, hoc est, a principio; Topheth autem interpretatur gehenna pauoris uel ampla poena uitę stultorum, ut per hoc intelligas et horrorem loci et immensitatem poenarum. Deinde sequitur: A rege pręparata, profunda et dilatata, ut scilicet capax esset multorum, quoniam multi sunt uocati, pauci uero electi, si illorum, qui uocati sunt, numero comparentur. Idem propheta poenę quoque genus indicat, dum subdit: Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus Domini, id est diuina iustitia, sicut torrens sulphuris succendens eam. De hoc alibi idem ait: Et conuertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur. In iis quidem partim fomenta ignis apparent, partim grauitas foetoris. Et erit — inquit — terra eius in picem ardentem nocte et die; non extinguetur in sempiternum, ascendet fumus eius a generatione in generationem, desolabitur in secula seculorum. Quomodo desolabitur in secula seculorum, si res, quę desolantur, minui et deficere soleant et ad nihilum redigi? Alia ergo conditio infernalis foueę erit, quę et ardendo desolabitur et nunquam ardere desinet perpetuęque combustioni perpetuo sufficiet. Nec ignis extingui nec ipsa consumi poterit. Et non erit — inquit — transiens per eam; quia fortasse ignei torrentes illi uel ubique aduersi et occursantes nequitię spiritus transitum denegabunt uel aliter: Non erit transitus, ita ut inde exire possit, dicente propheta: Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio

-- 3-580 --

inter immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et nutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius. Illuc congregati sunt milui, alter ad alterum. Miluus quoque ex immundis est. Draco uero diabolus est, ut in his etiam bestiarum uocabulis peccatores et simul improbos spiritus intelligamus. Quod autem ait: Inuenit sibi requiem, non requiem significat, qua finitur labor, quia ibi nulla laboris quies est, sed quia sedes domiciliumque non mutatur. Semper enim in tenebris, et in igne, et in foetore, et in tumultu, et in luctu, et in omnibus miseriis poenisque permanebunt. Vnde concludens propheta dicit: Vsque in ęternum possidebunt eam; in generationem*corr. ex generatione et generationem habitabunt in ea.

Tale ergo erit damnatorum cum diabolo habitaculum, talis carcer. In quo tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster consumens est, sed longe quam noster grauius exurens, ut, qui in illo torquentur, uehementiorem morte dolorem sentiant et mori non possint. In quo picis et sulphuris assidue bullientis intolerabilis foetor fumique omni nausea grauius olentis nunquam desinens exalatio. In quo etiam omnia perturbans procellarum spiritus, iuxta illud: Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Spiritus tamen, non qui ardores ignis refrigeret, sed magis flammarum impulsu sęuire cogat; ueluti siquis in nemoroso monte unam tantum arbusculam incendat, mox flamma uentis agitata totum montem comprehendit lateque omnem occupat siluam. Aut, si magnis parua conferenda sunt: ueluti cum faber alterno follium flatu prunas in unum coactas exuscitat, scintillę crepitant, flamma furit, ustrina refulget et sub prunis positum ferrum concepto

-- 3-581 --

calore candescit ęraque liquantur, sic procellarum illarum irruente turbine concussum infernale incendium flammarum ingentes globos anhellanti uapore difflabit. O diram loci faciem, o sortem omnibus seculi huius erumnis, omni calamitate, omni exilio, omni tormento, omni morbo magis expauescendam; non solum quia ęterna sit, sed etiam quia cunctis uitę huius, si in unum conferantur, malis acerbior sit. Sicut enim beatorum gloria uerbis explicari nequit, sic nec damnatorum poena. Tantum in hac mali est, quantum in illa boni, quoniam inter se opposita sunt ut dies et nox, lux et tenebrę, uita et mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum quippe inter fumidas nubes lucis ostentat, ut miseri nihil oculis haurire possint, nisi quod uisum aut terrore affligat aut dolore. Vident igitur pręter horribilem inferni situm formidabiles demones in diuersas portentorum facies ex industria identidem se transmutantes, ut ipsa quoque deformitate conturbent eos, quos persequuntur immanitate. Videbunt, inquam, et uidendo contremiscent, serpentem illum antiquum, colubrum tortuosum, Mammonam iniquum, Sathanam dolosum, Asmodeum cruentum, Belial peruersum, Belzebub, demoniorum principem. Videbunt et illos beluinos ferosque spiritus, quos Esaias propheta bestias, dracones, struthiones, pilosos, ululas, syrenas appellat. Videbunt Beemoth illum immanem, cuius — ut in Iob legitur — Fortitudo in lumbis et uirtus in umbilico uentris, qui stringit caudam quasi cedrum et absorbet flumina et depascitur montium foenum. Videbunt parem illi, uel eo etiam uastiorem, Leuiathan, cuius per dentium gyrum formido, cuius corpus quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, cuius sternutatio splendor ignis, oculi et palpebrę diluculi, de cuius ore procedunt lampades et de naribus fumus, cuius halitus prunas ardere facit et in cuius collo moratur fortitudo, et in cuius faciem pręcedit egestas, qui feruescere facit quasi ollam profundum maris.

-- 3-582 --

Denique, de quo dicitur: Non est super terram potestas, quę comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. Omne sublime uidet, et ipse est rex super omnes filios superbię . Nemo me poetarum commenta loqui putet; de ueritatis fonte haurimus, quę dicimus. Ibi ista leguntur, ubi nefas est credere quicquam inesse fabulosum aut mendaciter confictum, sed uel mysterio adumbratum uel ita, ut res habet, positum.

Videbunt ergo et fabrum illum, de quo per Esaiam ait Dominus: Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas et pro ferentem uas in opus suum, et ego creaui interfectorem ad disperdendum. De quibus Naum propheta loquitur dicens: Clypeus fortium eius ignitus, uiri exercitus in coccineis... aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Et quorum sęuitiam Abacuch admirans ait: Omnes ad predam uenient, facies eorum uentus urens; et congregabit quasi harenam captiuitatem. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt... Totum in hamo subleuauit, traxit illud in sagena sua... et semper interficere gentes non cessat. Aderunt ibi et ferę bestię a Daniele quondam uisę: leęna expandens alas, ursus dentibus infrendens, ut comedat carnes plurimas; pardus quoque cum quatuor alis et totidem capitibus; alia etiam bestia dentes ferreos habens magnos et ungues ferreos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus conculcans; et alia, quę propheta se conspexisse commemorat, supra modum monstrosa atque horrenda. Aderit et ille, qui de cęlo cecidit in terram, cui data est clauis putei abyssi. De quo puteo — ut in Apocalypsi scriptum est — ascendit fumus sicut fumus fornacis magnę . Et de puteo — inquit — exierunt locustę in terram, id est, demoniorum agmina in eos, qui terrena bona beatitudinem putant. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrę, et pręceptum est illis, ne lęderent foenum terrę, id est, humiles, neque omne uiride, in quo scilicet fidei, spei et charitatis uiget succus, neque omnem arborem, hoc est, eum, qui a terra sese errigens cęlestia contemplatur et bonorum operum fructu exhuberat. Sequitur: Nisi homines, qui non

-- 3-583 --

habent signum Dei in frontibus suis. Electos enim et sanctos et fideles offendere nequeunt, sed illos duntaxat, qui, licet labiis Deum honorent, corda tamen procul ab eo auersa gerunt. Quibus dicturus est: Nescio uos. Discedite a me omnes, qui operati estis iniquitatem. Attendendum autem, quales locustę istę, quam terribiles. Et similitudines locustarum — inquit — similes equis paratis in pręlium; super capita earum*corr. ex eorum tanquam coronę similes auro, et facies earum**corr. ex eorum sicut facies hominum. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut dentes leonum erant; et habebant loricas sicut loricas ferreas, et uox alarum earum sicut uox curruum equorum multorum currentium in bellum; et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Pręterea: Vidi — inquit — equos in uisione; et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas; et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. Porro: Caudę — inquit — eorum similes serpentibus, habentes capita, et in his nocent. Aliam quoque bestiam uidit ascendentem de mari, habentem capita septem et cornua decem, et super cornua decem diademata, et super capita eius nomina blasphemię. Et bestia, quam uidi — inquit — similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. Ac ne plura huiuscemodi prosequi longum sit, flamma illa ad hoc tantum lucebit, ut hęc uel his similia monstra obiiciat obtutibus impiorum. Etsi enim ista, quę a Ioanne uel prophetis relata sunt, ad allegoricos sensus referri soleant, nihil tamen obstat, quin ipsi impurissimi spiritus in hasce formas (uel potius deformitates) uertere sese et possint et uelint, ut homines, quibus semper infensi sunt, et formidine ipsa uexent, antequam uerberibus cędant. Quod si sanctissimis uiris quandoque tales apparuere, quomodo non apparebunt damnatis? Et, si illis iniuriam inferre ausi sunt, quibus nocere Christo protegente non poterant, quanto magis eos infestabunt,

-- 3-584 --

in quos iam sęuiendi ius accipient? Iob iustum Sathan, humani generis inimicus, impetrata in eum potestate, opibus exuit, liberis orbauit, seruis priuauit, hulcere percussit. Insuper quosdam, qui calamitatibus eius insultarent, concitauit. Idem beatos apostolos ueluti triticum cribrare expetiuit. Paulum, uas electum, colaphizauit. Antonium, Alexandrium abbatem, fustibus commitigando tantum non exanimem reliquit. Machario bipennem manu uibrans hostiliter minatus est. Hilarionem uariarum portentis uocum terrere agressus est et eiusdem orantis dorso insiliens latera calcibus, ceruicem flagello uerberare non timuit. Et eis parcet, qui sibi traditi erunt, quos igneis uinctos catenis trahet secum in abyssum? Sed et ipse in igne cruciabitur. Dolore ergo stimulatus, acrius ad inferendam homini iniuriam insurget.

Diximus de terrore, qui damnatis per lucem gehennalis ignis incutietur; dicamus nunc de dolore. Sicuti enim monstrosas demonum species in lumine illo atro caliginosoque concernendo formidabunt, ita eorum supplicia, quos in uita charos habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio suę poenę additamentum foret. Audiuimus quosdam in furto deprehensos, cum coram iudice constituti crimen negarent, patienter tormenta tulisse. Vbi autem et filios in quęstionem adductos conspexissent, eorum ferre supplicium nequiuisse atque continuo furtum confessos. Et, si necem ipsi subire maluerunt quam liberis fidiculas intendi uidere, quali quantaque premerentur tristitię acerbitate, si una secum in inferno illos ardere uidissent, et flebiliter exclamare et ab iis, qui ope indigent, opem implorare? Puto, et ipsi exclamassent obsecrantes, ut tota in se uerterentur incendia et illis leuaretur poena. Aut si id effici non liceret, ut saltem procul ab

-- 3-585 --

eis, ubi etiam grauioribus atterendi suppliciis essent, secedere sibi permitteretur, tantum ne illos, quos genuissent, uri aspicerent, gemere audirent, affligi angique sentirent. Denique in imo infernalis baratri flendo demergi ac defigi pręoptassent et, ut hunc unum effugerent, omnes alios dolores non ita graues credidissent. Ad augendam ergo reorum anxietudinem atque erumnam ignis iste, sicuti diximus, non modo torrebit, sed etiam splendoris aliquid diffundet, illarum duntaxat rerum uidendarum copiam suppeditans, quę spectantibus multo plus afferent molestię quam si etiam ipsas tenebrę caliginosiores occuluissent. Et de hoc hactenus. Nunc patientium poenas, utrum diuersę sint, perpendamus.

Diuersas esse nulli dubium est, nisi cui forte libuerit Stoicorum more uitia omnia paria esse deffinire, ut pares etiam poenę uitiorum sint. Quę quidem sententia toto catholicę ueritatis theatro exploditur et exibilatur. In Lege quippe ueteri sacerdos eos, qui leprę morbum contraxerint, consyderare iubetur ac diiudicare, alba an nigra an ruffa sit. Diuersa autem leprę genera diuersitatem significant peccatorum. Lex etiam illum, qui infamauerit uxorem, uerberibus afficiendum decernit. Qui uero alienam stuprauerit, lapidibus obruendum iubet. Inęqualis poena inęqualitatem criminis indicat. Iccirco de iis quoque, qui uerberandi sunt, mandatur, ut pro mensura peccati fiat et plagarum modus et plures plagę irrogentur ei, cuius grauior fuerit culpa. Sed nequis differentiam hanc in pręsenti uita, non in futura haberi cauillari possit, in Sapientię libro scriptum est: Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet, et potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. Cur ita, nisi quia in eodem quoque genere peccati magis delinquit is, qui dignitate pręcellit? Ad hęc etiam in Euangelio perspicua est criminum et animaduersionum discretio. Omnis — inquit — qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit »fatue«, reus erit gehennę ignis. Frustra nimirum fieret isthęc diuisio, si nulla esset uitiorum diuersitas et si alia leuius, alia grauius

-- 3-586 --

non punirentur. Aut si diuersa non sunt, cur, qui uerbum dixerit contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo neque in futuro? Quare illo nequam spiritu cum septem aliis nequioribus se — differens enim etiam spirituum nequitia est — reuertente ad eum, a quo exierat, fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus? Quamobrem seruus, qui cognouit uoluntatem domini sui et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multis, qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis? Quomodo deniquę Iudę pęccatum maius dicitur Pilati peccato dicente ad Pilatum Domino: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum est desuper. Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. Quod autem aliud alio leuius sit minusque noxę habeat, Ioannes apostolus declarat dicens: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Grandis distantia: alteri peccanti uita orando impetratur, pro altero, qui in morte est, ne orare quidem permittitur. Igitur, sicuti distincta sunt delictorum genera, ita et delinquentium supplicia distincta sunt.

Est gehenna et caminus ignis inextinguibilis, est uermis et tinea immortalis, sunt tenebrę alię exteriores, alię interiores, est profundum et puteus abyssi, sunt glareę Cocyti, est sicut calor, ita et frigus, iuxta illud: Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium. Sunt spiritus creati ad uindictam, sunt pix, sulphur, grando, sitis, fames, mors, scorpii, serpentes, est romphea uindicans in exterminium impios, est absynthium et aqua fellis, est turbo indignationis Domini et tempestas erumpens et irruens super capita iniustorum. Est et, de quo superius dictum est, procellarum spiritus, qui flammas non sinit quiescere neque prunas consopiri aut cinere obduci. Sunt denique omnia mala et nihil prorsus boni, et hoc unum omnium pessimum: nulla unquam neque minuendę neque finiendę tantę acerbitatis expectatio. Quam rem quidam admirantes quęsiere, qua

-- 3-587 --

ratione iustum esset, quod criminibus, quę tam breui temporis spacio perpetrantur — breuis enim est uita mortalium super terram — poena constituatur ęterna. Quibus responsum est hoc non tantum diuinę uerum etiam humanę conuenire seueritati atque censurę, ut scelera quędam, licet horę unius uel puncti momento commissa fuerint, plurimorum annorum mulctentur exilio, diuturniore carcere castigentur, longioribus discutiantur tormentis, quoniam non tam tempus in peccando spectatur quam pondus. Peccat, qui uno ictu homicidium peragit, peccat, qui tota die uerba blaterat ociosa et absque intermissione garrit atque argutatur. Et cum uterque peccet alterque multum temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus tamen illius, quem nunquam delictorum poenitet, qui nunquam male agere cessat, tendit in infinitum. Et, ut Gregorius inquit, uellent iniqui semper uiuere, ut semper possint peccare. Ideo iuste quidem flagello plectuntur sempiterno. Pręterea, ut appareat, qualis quantusque sit, qui offensus est, oportet, ut offensor ipse et grauissime et diutissime, id est, sine fine puniatur. Huc accedit, quod ei quidem, qui breui tempore peccans ęternis addicitur suppliciis, non fit iniuria neque dolus, quoniam, antequam peccasset, hęc eadem peccantibus proposita esse non ignorauit. Sciuit etiam, quod, si breui tempore uirtutis opera exercere studuisset, ęterna remuneratione se fuisse potiturum. Et tamen uirtute contempta uitium sequi maluit. Quis ei, quęso, fraudi fuit? Quis eum in illam nunquam satiabilem carnificinam pręcipitauit nisi suamet peruersa in eligendo mala uoluntas? Ad aquam ineffabilis dulcoris manum extendere poterat, et prunis potius ardentibus eam immersit. Talibus per prophetam dicitur: Ecce uos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et flammis, quas succendistis. Profecto, quisquis infinitę beatitatis promissa paruipendit infinitęque calamitatis minas non timet, quando et has euadere licet et illa promereri,

-- 3-588 --

dignus est cruciatibus infinitis pro tanta animi sui temeritate tantaque stulticia. At aliquis fortasse incredulus eiusmodi minis non adhibet fidem; tanto magis meretur illas experiri, ut, quod credere noluit libens, credat inuitus. Cognoscat, quia uera sunt, quę falsa esse impie dubitauit. Tradatur diabolo et angelis eius, qui non credidit Christo et apostolis eius.

Quoniam autem docuimus diuersa esse supplicia, nequis aliqua ut aliis minus dura ita etiam non multum acerba putet ideoque ad euitanda negligentior efficiatur, ostendemus ea quoque, quę illic leuissima sunt, omnibus, quę hic habentur, esse grauiora. Nihil hic quidem tam triste est, tam luctuosum, ut non habeat aliquid consolationis. Pauper es, siti, fame nuditateque confectus: inuenies, qui miserebitur et stipem porriget. Incurabiles morbi doloris interualla habent, et post uehementem accessionem uel festina remissio expectatur uel protinus exitus. Perpetuum exilium non adimit patriam, sed mutat, et plerisque natale solum reliquisse usui fuit. Qui in latomiis uinculisque coartantur, aut perfractis claustris aut pręsidis miseratione euadere sperant. Qui cęditur, mutilatur, uritur, in equuleo suspenditur, ungulis raditur, uirgis uerberatur, cruci affigitur, membratim discerpitur, omnia denique, quę crudelium tyrannorum furor adinuenit tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde gaudeant. Quis enim illic miserebitur, ubi omnes miseri sunt? Quis consolabitur, ubi omnes lugere non cessant? Quando dabitur uel modica tormentorum intermissio uel ullum leuamen, ubi urens ignis nunquam extinguitur, rodens uermis nunquam moritur, uexantia demonia nullo labore defatigantur, nulla crudelitate satiantur? Quis postremo malorum sperari terminus poterit, ubi diuini iudicii irreuocabilis maledictio in ęternum perseuerabit? Deinde, uitę huius aduersitatum tribulationumque causa hęc fere est, ut aut iustus per patientiam coronetur aut peccator per timorem corrigatur.

-- 3-589 --

Sed causa gehennę ignis alia non est, quam ut obstinatus, quem nunquam flagitii poenituit, nunquam careat tormento. Hic ira, illic pietas Dei est. Nonne ergo satis patet grauiorem esse animaduersionem Dei irascentis quam castigationem diligentis? Verberat aliquis filium, sed ut a uitiis deterreat; uerberat hostem, sed ut interimat. Nonne igitur leuissimus in hostem ictus durius feriet quam maximus in filium? Sic et minima in inferno poena maior est quam quę hic inferri potest maxima, quoniam hic filii, illic hostes Dei sunt. Quanquam multi et hic hostes, sed ita, ut esse possint filii. Hoc idem nobis contrarii quoque ratio suadet. Nam quemadmodum in cęlesti gloria minimo beatorum ii, qui in terra felicissimi existimantur, comparari nequeunt, ita e diuerso, qui in inferno minimum miser est, omnibus, quę supra terram haberi possunt, miseriis miserior est. Quanto itaque plus haurit gaudii, qui in cęlo minimus est quam qui in terra maximus, tanto plus poenę sentit, qui in inferno minimam sentit, quam qui maximam in hoc seculo.

Caput XIV / DE REVELATIONIBVS INFERNALIVM POENARVM

His rationibus addamus etiam reuelationum argumenta, ut eorum ipsorum, qui uel periere uel a perditionis limine reuocati sunt, confessionibus, quanta pereuntium infelicitas sit, certius innotescat.

-- 3-590 --

Audiuimus epulonem diuitem de Euangelio perquam lugubriter conquerentem et sancto patriarchę supplicantem, ut mitteret Lazarum, qui intincto in aqua digito guttulam unam linguę suę instillaret, eo quod totus in igne arderet totusque cruciaretur. Quanta ergo calamitas est sic torreri et una aquę gutta indigere nullaque postulatione eam impetrare posse? Sed huic tam ingenti miserię additur pręteritę felicitatis amara recordatio. Responsum enim accipit: Memento, quia bonis multis in uita fruebare, Lazarus uero pressus erat malis. Tu nunc crudaris, ille consolatur. Additur et fratrum superstitum irrequieta solicitudo, cum tam uehementer expauescat, ne eandem et illi perniciem sortiantur, quos fortasse sciebat haud aliis moribus uiuere quam ipse uixerat. Non ergo satis est flammis excoqui et ne linguam quidem tanti ardoris habere expertem. Multiplicium insuper curarum perpetua anxietudine exęstuandum est.

Stacteum Ephesium Ioannes apostolus, dum efferretur, ad uitam reuocatum percunctatus dicitur, quid in alio orbe de illis duobus fratribus, discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu religiose adherentes rursum per inconstantiam lubricitatemque desciuerant. Cum ergo is, quantam beatitudinem cum quali infelicitate permutassent, coram recensuisset, continuo illi ambo omnes diuitias paulo ante repetitas acceptasque (hę autem erant uirgę in aurum uersę et lapilli in gemmas) ut his redimerent possessiones, quas pro amore Christi distraxisse dolebant, ad pedes apostoli effudere, multis cum lachrymis rogantes ueniam ac dicentes omnia se perpeti paratos, tantum ut pristinam gratiam apud Deum sibi recuperare liceret. Nequaquam tam cito tantas opes iterum contempsissent et ad apostolicam reuersi fuissent egestatem, nisi certo cognouissent et omnibus opibus maiorem esse paradisi gloriam et omni egestate angustiorem inferni erumnam.

Macharius Alexandinus, dum aliquando per Scythioticam solitudinem deambularet, caluariam hominis humi iacentem conspicatus coepit per Christum Iesum obsecrare et interrogare, cuius fuisset, dum uiueret, quoue nunc in

-- 3-591 --

loco animus quondam inhabitator suus degeret. Grande miraculum! Aridum os carneque et neruis nudum prorupit in uocem ac se gentilem fuisse proximique uici indigenam respondit; nunc uero in foueam baratri infernalis tam alte retrusum angustiari, quam procul a terra distet cęlum. Sed etiam se inferius corruere Iudeos incredulos et ipsis inferius hereticos Christianos, qui reuelatam diuinitus ueritatem mendacibus peruertere sententiis moliuntur. Merito quidem ipsi heretici et gentilibus et Iudeis damnabiliores sunt. Nam utrique illi aperte cum Ecclesia pugnant, hi uero amicicię simulatione ex insidiis nocent et, cum se Christianos nuncupent, nulli Christianos perniciosius lędunt.

Eadmundo, Cantuariensi archiepiscopo, die quadam in uisu apparuisse ferunt late patentem campum squalentibusque aruis uastum et in eo rustici cuiusdam sola uitę prauitate non ignobilis exanime corpus ab ingenti coruorum multitudine certatim impeti distrahique et dilacerari. Deinde compertum ea ipsa die rusticum illum fuisse uita defunctum. Quid mali, quid iniurię usquam esse potest, quod nequissimi spiritus animabus illic in inferno non irrogent, si hic in cadauera eorum tam auide debachantur.

Iosaphat, Auenir, Indorum regis, filius, Barlaam eremitę industria et disciplina ad Christianitatem conuersus, meretriculę cuiusdam forma blanditiisque et procacitate captus fuisset, nisi diuina miseratione contigisset, ut parumper obdormiscens et sanctorum gloriam et damnatorum poenas uideret. Eo somno confirmatus in castitatis proposito perseuerauit. Tyrunculus adhuc in fide erat, et puto, turpis uoluptatis tam uiolentę solicitationi succubuisset, nisi per huiuscemodi uisum et paradisi delicias omnibus mundi oblectamentis magis expetisset et omnibus formidabilibus ipsa inferni tormenta expauisset. Si ergo ista per speculum et in ęnigmate et quandam soporis umbram uisa tantam uim habuere, quid uirium quantumque efficacię haberent, ita ut sunt, conspecta?

Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum

-- 3-592 --

de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum Christo regnantis meritis, qua die mortui fuerant, resuscitati sunt. Tunc palam testari coeperunt se Hieronymo duce loca paradisi, inferni purgatoriique perlustrasse et, cum damnandi essent, eiusdem apud Deum gratia, antequam iudicarentur, ad uitam redire iussos. Enarratis igitur omnibus, quę uidissent, sola infernalium poenarum recordatione a lachrymis se temperare nullo modo poterant, quod dicerent tales ac tantas esse poenas illas, ut nullę penitus excogitari possent cum ipsis comparandę. Itaque sine intermissione flebant, donec peracta uiginti dierum poenitentia rursum, ut prędixerant, suis exuti corporibus decessere, non, ut prius, ad mortem, sed ad uitam. Perpendamus horum testimonio horumque luctu, quam immensum malum sit illud, quod cum nullo malo conferri queat et cuius timor lachrymas cohibere non sinebat. Horum quoque poenitentiam imitemur, qui tam pauculorum dierum fletu tantam euaserunt perniciem et simul beatitudinem consecuti sunt ęternam.

Idem Cyrillus refert, dum moestus oraret indicari sibi petens, qualiter se haberet Ruffi, nepotis sui nuper defuncti, anima, se foetorem primo sensisse supramodum grauem neque naribus omnino nisi compressis tolerabilem; mox deinde Ruffum conspexisse catenis candentis ferri pręcinctum, flammas fumo mixtas ore uomentem et toto prorsus corpore ex ardoribus, quos intra se habere uidebatur, scintillantem. Cumque hoc spectaculo contenitus miraretur et uehementer expauidus quęreret, quam ob culpam iuuenis moribus integer et ob id quondam omnibus charus talibus poenis dignus iudicatus esset, ab eodem didicisse nihil ei aliud crimini fuisse datum, pro quo ita uexaretur, pręter aleę lusionem, quoniam ipsa identidem usus esset et leuissimum uel nullum peccatum existimans, illud sacerdoti confiteri neglexisset. O, seuera diuinę iustitię iudicia et expauescendum crimen! Si unum in homine uitium tot uirtutibus, quę eidem inerant, non est compensatum, ut ipse a damnatione liber esset, quomodo illis

-- 3-593 --

compensabitur, qui pleni flagitiis nulla cum probitate decedunt? Et, si tam sęuos patiebatur cruciatus aleę lusor, quales, quęso, passuri sint foenerator, fur, adulter, homicida, uel hereticus, uel idolatra? Non dubitamus, quin isti grauius peccent. Proinde nec dubitemus pręter hęc Ruffi supplicia esse adhuc quędam multo grauiora.

Exempla, quę sequuntur, de beati pontificis Gregorii Dialogo recitabo, nequis ambigat, quin ea uerissima sint, quę tanto teste proferentur.

Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino reuixit. Interrogatus, quid sibi, cum e corpore migrasset, contigerat, respondit se a quibusdam hominibus nigrioribus quam Aethiopes sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum fuisse et per opaca loca atque aspera raptim deductum. Sed, dum adhuc deduceretur, a candidissimis iuuenibus multaque luce coruscantibus obuiam factis dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad gehennam usque pertraxissent. At uero, quam fortis Seueri pietas, quam potens meritum, qui de ore tam rapacium luporum erripuit predam et animam ab Orci faucibus auulsam inseruit cęlo! Ex quo liquet tunc maxime sanctorum precibus nobis opus esse, cum expiramus. Iam iudicatis nihil proficiunt preces. Nulla est in inferno redemptio.

Neque enim Thedoricum, Italię regem, Arrianum, ne in interitum rueret ęternum, sua tenere uis suusque ualuit potentatus. Quem solitarius quidam in Lipara, Sicilię insula, Deo seruiens, in foueam illam, quę flammas eructat, uinctum deiici uidit a Ioanne papa Symmachoque patritio, quos ille catholicam tuentes fidem non multo ante occiderat.

-- 3-594 --

Merito ab ipsis pręcipitari uisus est, quos ipse pręcipitatos in mortis ignominiam putauit, dum martyrio coronarentur. Deprehensum quoque est eodem die ipsum interiisse, quo talia de illo solitarius uiderat.

Opinor locum illum, in quem est deiectus, sicuti et alia, quę in illis circa Siciliam insulis atque in ipsa Sicilia perpetuo ardere constat, infernę fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum redegisset? Is ergo ignis est, qui ad cruciandum factus est, non ad consumendum, nisi forte quod consumptum aut terroris aut poenę plus adiiciat. Siquis autem nosse cupit, quam alta profunditas sit a summo ore bullientis foraminis ad ultimum usque inferni fundum, Theodoricum interroget. Quem ideo totum pręcipitium illud emensum credimus, quia nullum crimen grauius est quam ab Ecclesiastica dissentire ueritate et heresum prauitatibus implicari. Quo autem minus dubitemus esse

apud inferos tormentorum ignem, huc usque illum nostris

oculis uisendum diuina prouidentia iussit promicare.

Quod ita esse Eumorphi quoque Romani, Gallę uiduę filii, exemplo probari potest. Qui cum animam ageret, clamare coepit dicens: »Pergite cito accersitum mihi Stephanum Optionem. Ecce enim nauis ambos nunc ad Siciliam uectura in portu nos pręstolatur. Iam ora soluit, iam uela suspendit.« Insanire putabatur, donec rursus morantes famulos increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum illum decessisse. Dum redeunt, Eumorphum extinctum offendunt. Vtriusque exitus eodem temporis puncto contigit, ut talis euentus doceret haud temere uisum eos ad Siciliam euocari, ubi Ethna sicut et infernus igni flagrat inextinguibili.

Prosequamur adhuc ignis huius non leuia uisa, ut aliorum casus repetentes discamus nobis cauere. Quo tempore

-- 3-595 --

Gothi Italiam uastabant, Reparatus Romanus, improbus magis quam ignobilis uir, dum defunctus plangeretur, reuixit et: »Mittite — inquit — ad ecclesiam Laurentii martyris sciscitatum, quid Tiburtius presbyter agat. Vidi enim eum rogo impositum acriter torreri. Vidi et alium rogum, qui flammę mucrone cęlum lambere uidebatur. De flamma quoque uocem erumpentem audiui, quę indicaret, quis ille esset, cui poena parabatur. His enarratis repente obmutuit, non sydere, sed morte percussus, atque iterum illuc, unde redierat, abiit. Tiburtius etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim presbyter esset, nihil presbyteri habebat pręter figuram ac nomen. Reparato autem alios admonendi, non sui a perditione liberandi copia data erat, Deo per illum cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent.

In Valerię prouincię regione fuisse curialis quidam perhibetur. Qui cum in uigilia Paschę filiam cuiusdam sibi amicissimi iam adultam ad baptismum tenuisset, contracta spiritali necessitudine eam illo die secum manere petiit. Concessam laute atque opipare accepit et quasi a se genitę amoris signa ostendit, longe alium amorem cęlans in corde. Nocte enim superueniente misellam nihil tale timentem inuadens uitiauit. Cęterum, cum illuxisset, tanti sceleris conscius ad ecclesiam procedere uerebatur. Ne tamen de se suspitionem generaret, si tam solenni festo missę non interesset perrexit non cum modico diuinę uindictę timore. Sed diei illius impunitas reliquorum securitatem suppeditauit. Quasi uero malorum obliuiscatur Deus, si non ita cito castiget! Die igitur septimo post commissum flagitium, cum sanus ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et insensibile corpus comburi dignum fuit in sepulchro.

-- 3-596 --

Monachus quidam natione Hiberus, cui Petro nomen fuit, cum non satis monastice uiueret, mortem obiit. Mox autem corpori restitutus dixit se uidisse inferorum tormenta perpetuumque gehennę ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret.

Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in ualitudinem incidens uita decessit. Et quoniam ii, qui illum comitati fuerant, officii gratia corpus eius ad patriam referre uolebant, quęsitus est pollinctor, qui illud exenteratum sale condiret, ne in itinere putresceret. Pollinctore tunc non inuento, is, qui mortuus iacebat, die postero exurrexit uiuus. Vixitque postea non param diu, sed minus quam debuit emendate. Adeo quosdam ne uisa quidem horrenda ita terrent, ut corrigant. Igitur narrare solebat tunc se ad inferos deductum uidisse formidabilia illa, quę olim audita non crediderat. Et dum ueluti reus ante Iudicis tribunal sisteretur, dimitti iussum, reprehenso errore eorum, qui ipsum adduxerant, cum non ipse, sed Stephanus ferrarius adduci iussus esset; se itaque restituto eadem hora ferrarium hunc, uicinum suum, defunctum fuisse et tantę uisionis fidem fecisse, ne somnium putaretur. Quod autem non se satis correxerit, hoc, quod sequitur, exemplo perspicuum erit.

Miles quidam in eadem urbe Roma pestilentię morbo extinctus, cum reuixisset, dixit apparuisse sibi pontem angustum fluuiumque subterlabentem, tetrum admodum et caliginosum ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia multum pręcipueque oblectarent; tum habitacula passim disposita diuini cuiusdam nitoris ac formę, sed inter ipsa unum cęteris maius elegantiusque, quod totum aureis laterculis adhuc construebatur. Cui autem

-- 3-597 --

construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem secure pertransirent, reprobi uero laberentur et in fluuium ruerent. Tunc uidit — ut aiebat — Peregrinum presbyterum tam inoffense per angustias illas gradum tulisse, quam hic pie uixerat. Sed inter eos quoque, qui ceciderant quosque rapidi gurgitis spumosi uortices agitabant, uidit Petrum, ecclesiasticę familię irenarcham, qui quadriennio ante obierat, ferreis uinculis complicatum et de horribili alueo enatare frustra conantem. Atque iccirco ei supplicio mancipatum audiuit, quod reos olim, quos puniendos accipiebat, sęuiter magis quam obsequenter punierit. Vidit et Stephanum, de quo modo diximus. Qui cum transire pontem uellet, ad medium perueniens pedibus delapsus est, uentre adhesit ponti. Per pedes ergo ab immundis spiritibus in fluuium trahebatur, per manus ab angelis, ne mergeretur, tenebatur. Interim, qui talia uidit, uitę restitutus, pendentis ih ponte qui finis fuerit, scire non potuit. De quo ne beatus quidem Gregorius pręiudicium facere ausus, lapsum adhesionemque tantum interpretatur dicens: »Deorsum deprimit carnis lasciuia, sursum attollit elemosina.« Ex iis autem duobus quid in Stephano magis excelleret, incertum erat. Ideo nec totus mergi uisus est nec totus emergi. Nos inde discamus non sic incedere, ut labamur, cum tam atra et sęua sit perditionis ęternę uorago cumque tam uirosam exalet mephitim, ut non minus foetore ipso cruciet quam uortigine fremituque ruentium aquarum.

Fuit Romę in monasterio beati pontificis Gregorii — ut idem tradit — adolescens quidam secularis cum fratre monacho manens, ita mundanę uanitati deditus, ut nulla pię conuersationis pręcepta admitteret. Proteruus, leuis, uecors erat, ut qui magis rei familiaris defectu quam amore fratrem secutus esset. Hic ipse pestilentia percussus, cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis

-- 3-598 --

quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis totum absorbere non potest, et iccirco magis cruciat.« Cumque admoneretur, ut se crucis signo contra illum defenderet: »Quid possum — inquit — cum et manus et pedes meos caudę suę spiris circumuolutos colligarit?« Hoc audito fratres in terra cum lachrymis prouoluti ardentius pro eo supplicare coeperunt. Inde ipse meliusculus factus gratias Deo agere, quod exauditis fratrum precibus a se tam immanem bestiam effugasset, insuper uitam se aliam, si conualesceret, inchoaturum polliceri terrenaque omnia contempturum. Conualuit et, quod promiserat, pręstitit, tam sancte posthac uiuens, quam antea petulanter. Timeamus et nos crudelissimum hunc draconem, qui non tantum caput, sed totos penitus cupit deglutire, totos perdere et in ardentem flammis alueum demittere, ut ueluti fornace conclusos torreat semper et excruciet.

Cuius quidem crudelitatem subsequentis quoque casus infelicitas facit manifestam. Iconię in monasterio (quod Tongalathon dicebatur) monachus erat, qui simulata sanctimonia magnam apud omnes ęstimationem comparauerat. At uero, cum ęgrotans ad diem uitę suę supremum accessisset, expauefactus fratres conuocat, hypocrisim, quam diu cęlauerat, prodit. »Et nunc uidete — inquit — quo me perduxit diu mentita sanctitas! Ieiuniis me identidem affligi fingebam, sed occulte comedens nunquam ieiunabam. Nunc inimico traditus sum. Ecce me terribilis serpens tortuosi corporis uoluminibus implicatum tenet, ecce in os meum, quod clandestinis dapibus replebatur, caput indidit suum et lethifero morsu sanguinem suctans adimit spiritum.« Sub hęc uerba miser defecit. Quibus profecto non illi, sed nobis consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio. Et mordebunt uos, ait Dominus.

Chrisarium Romanum, opulentum quidem, sed scelestum hominem fuisse constat, ita ut diuitiis, an uitiis magis

-- 3-599 --

abundarit, incertum sit. Cum autem graui ualitudine quateretur et iam expirans anxiaretur, apparuere illi teterrimi demones ipsum certatim prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere miseris coepit modis. Nemo spiritus uidebat, et tamen nemo ibi conuenisse dubitabat, cum illius gestus lamentaque consyderasset. Postremo, cum iam amicorum auxilium desperasset, ad hostes conuersus: »Inducias oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc poscendo ingeminat, animam exalauit. Quam dura igitur et inexorabilis demoniorum improbitas, a quibus non solum pax nulla impetrari potest, sed neque breuissimi temporis inducię. Periisse horam arbitrantur, qua ab inferenda homini molestia forte cessarint. Assiduus itaque et perpetuus eorum, quo damnantur, tortor et carnifex est diabolus, nec solum animas perditas uexans, sed interdum etiam ossa pereuntium in sepulturis quiescere non sinens.

Valentinum nanque, Mediolanensis ecclesię curatorem, cum Genuę defunctus in ecclesia beati Syri martyris sepeliretur, noctu terribili clamore exciti custodes uiderunt per pedes uinctum foras protrahi a demoniis ululantem uociferantemque. Eo uisu conterriti abierunt quisque ad cęllam suam. Mane uero reliquis fratribus, quę uiderant, referunt et una cum illis adeunt Valentini sepulchrum. Aperiunt, uacuum inueniunt, admirantur. Deinde extra ecclesiam corpus eius quęrentes, illic, ubi transpositum fuerat, iacere conspiciunt, sic uinctis pedibus, sicuti tractum custodes dixerant.

Romę quoque tinctor quidam in beati Ianuarii martyris ecclesia sepultus nocte sequenti eiulare auditus est et, quod arderet, grauiter lamentari. Mane adaperta sepultura uestimenta, cum quibus positus fuerat, inuenerunt, corpus nusquam comparuit. Hinc consyderandum, qualiter animę illorum torqueantur in inferno, quorum corpora a demonum iniuriis ne in ecclesia quidem condita tuta esse possunt.

-- 3-600 --

Nam in Sabinorum quoque prouincia monialem quandam fuisse traditum est, quę corporis castitatem seruans linguam procacitatis uitio polluebat. Cumque diem obiisset extremum et in ecclesia sepulta esset, ędituus nocte intempesta ecclesiam ingressus uidit illam ante altare distentam secari per medium partemque superiorem igne cremari, inferiorem uero relinqui intactam. Mane igitur uisa fratribus narrans, dum locum, in quo eam uri conspexerat, ostendit, deprehensa sunt in marmoreo solo ardoris uestigia. Qui ergo linguę intemperantis est, timeat tam cruentam sectionem, timeat ignem, non ignem, qui tunc in ecclesia uisus est, sed qui per illum significatus est, ignem gehennę quouis alio igne acriorem.

Cuius quidem ignis tam uehemens erit cruciatus, ut ad maledicendum Creatori suo multos compellat. Sic enim in Apocalypsi relatum est: Commanducauerunt linguas suas prę dolore, et blasphemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis. Quorum impatientiam furibundaque lamenta Esaias cernens dicebat: Quis poterit habitare de uobis cum igne deuorante? Quis habitabit de uobis cum ardoribus sempiternis? Quod si illum blasphemare non uerebuntur, qui paulo ante in iudicio tam timendus apparebit, satis constabit ipsos censere nihil iam posse sibi inferri grauius, quam quod illatum erit. Ex immensitate ergo poenę capient blasphemandi audaciam. Ista pręterea tanta uis doloris atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem memorięque uigorem. Nihil cognoscent, nisi unde doleant, nullius rei recordabuntur, nisi cuius recordatio augebit tristitiam. Cognoscent, quantum boni amiserunt, dum eos peccati non poenitet, quantum mali subierunt, dum a committendis malis non cessant. Execrabuntur liberi parentes, quod se a flagitiis iusta castigatione non coercuerint. Execrabuntur parentes liberos, quod propter nimium eorum amorem indignos se fecerint amore diuino, nihil pensi habentes Deum offendere, dum ipsis blandiuntur, propter ipsos auaritię cupiditatique dediti et semper per illicitos quęstus diuitias, quas eis relinquant, comparantes. Maledicet frater fratri, amicus amico,

-- 3-601 --

quod sibi perperam actorum socius comesque fuerit et non ęqui, non honesti sedulus monitor atque consultor. Maledicet filia matri, quod impudicicię sibi exemplum fuerit. Maledicet filia mater, quod, dum eam corripiendo lędere cauet, ipsa correptionem non cauerit ultionis diuinę. Maledicet, inquam, alius alium, dum suam quisque consyderat erumnam suęque poenę stimulatur aculeis. Attamen etiam quisque, ut diximus, propinquorum amicorumque tormentis, quos iuxta se cernet, torquebitur mutuaque inter illos commiseratio communis afflictionis erit incrementum. Vellent poenas eorum non uidere, quibus coguntur maledicta ingerere. Sua singulis cruciatio excitabit iram, aliena multiplicabit terrorem. Quid multa? Nihil ibi scietur, nihil uidebitur, nihil audietur, nihil sentietur, nihil cogitari poterit, nisi quod poenis cumulum addat quodque afflictos magis premat ac uexet. Heu, heu teterrima damnatorum sors! Quanto melius cum illis actum esset, si omnia mala, quę hic haberi possunt, pertulissent, et, quę illic habentur, euasissent; si sicut Adonibezech manibus pedibusque abscisis inutilis truncus facti fuissent; si sicut Sichimitę, quos Abimelech in phano Berith compulerat, fumo et igni necati essent; si sicut Sedechias liberos coram se crudeliter cędi uidissent; si sicut Ammonitę, quos Dauid oppido eorum Rabba expugnato cepit, carpentorum strati rotis contusi atque contriti expirassent; si sicut Aman de summo pene dignitatis gradu repente ad imum deuoluti et in crucem suspensi ignominiosa morte uitam finissent; si sicut mulier illa, quę Zacharię prophetę in medio amphorę apparuisse dicitur, plumbea massa in os indita suffocati fuissent; si sicut Danielis accusatores a leonibus uel Helisei derisores ab ursis uel Achab regis uxor a canibus membratim discerpti dilaniatique essent; si denique sicut septem Machabei fratres tyranno sęuiente, linguis mutilatis, capite pelle sua deglabrato pedibusque ac manibus desectis in sartagine fricti atque exusti fuissent. Nullum crudelitatis genus est, cuius toleratu inferorum tormenta redimi non debuerint. Introibunt enim in inferiora terrę peccatores, tradentur in manus gladii, partes uulpium

-- 3-602 --

erunt. Dentibus frement et tabescent, et omne desyderium illorum peribit. Et, ut Amos propheta ait: Leuabunt eos in contis, et reliquias eorum in ollis feruentibus. Atque etiam in Apocalypsi scriptum est: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte. Quid ergo agimus, o anima? Quid desidia torpemus et fallacium uoluptatum blanditiis deliniti uitę religiosę laborem subire cunctamur. Sit graue in paupertate ętatem agere, nisi multo grauius est siccis faucibus anhellantem una aquę stilla perpetuo indigere. Sit ignominiosum humilitate subiici et se nihili reputare, nisi multo ignominiosius est omnia immundorum spirituum ludibria sine fine sustinere. Sit durum ac difficile contempta carnis lasciuia castitati studere, nisi multo durius difficiliusque est gehennę flammas, abyssi tenebras, demonum iniurias, totius inferni multiplices uariosque horrores atque supplicia semper perpeti semperque perpetienda expectare, nonquam finienda.

Hactenus de damnatorum poena. Nunc e diuerso de beatorum gloria, sicut proposuimus, dicere aggrediamur, ut, si quem forte tantę perditionis metus ad bene beateque uiuendum non satis mouet, moueat saltem promissi pręmii spes cęlestiumque cupiditas gaudiorum.

-- 3-603 --

Caput XV / DE BEATORVM GLORIA

Illi igitur, qui post mirabilem corporum suorum resumptionem ad possidendum ęternitatis regnum a Domino euocati fuerint, iam primum multo splendore renitent ac ueluti lucentia sydera Solem iustitię comitantes angelorum mixti agminibus cęlum uersus ferentur. Inerit sacris artubus infusę beatitudinis fulgor, dum eos maiestatis diuinę aspectus illuminat, sicut sol iste, quem uidemus, lunam ac stellas. Quod si Moysi facies ex colloquio diuino sic radiabat, ut multorum oculi pręstringerentur nec in eum intueri possent, cum tamen ille corpore corruptioni obnoxio ac mortali adhuc in terra degeret, quanto lucidiores facies eorum erunt, quorum corpus immortalitatem induet et incorruptionem, qui nunquam a Deo separabuntur, qui non terram hanc, sed terram uiuentium, id est, cęlestem patriam semper inhabitabunt, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei et cohęredes Christi! Fulgebunt ergo iusti — sicut scriptum est — et tanquam scintillę in arundineto discurrent. Tunc semet inuicem admirabuntur et mutuo affecti gaudio dicent: O, quam pulchra est casta generatio, cum claritate! De hac sane illorum claritate prophetabat Baruch dicens: Stellę dederunt lumen in custodiis suis, et lętatę sunt. Vocatę sunt, et dixerunt: Adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster. Et Daniel: Fulgebunt — inquit — quasi splendor firmamenti, et quasi stellę in perpetuas ęternitates. Hoc idem testatus est ipse Dominus, et ait: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Solem autem septempliciter lucidiorem futurum prophetica nobis uox attestatur. Hoc ergo

-- 3-604 --

sole, in quem prospicere uisus noster non sufficit, multo clarius coruscabunt corpora iustorum. Quod ut indubitanter crederetur, idem Dominus in seipso manifestum facere uoluit, quando in monte et sole lucidior et niue candidior apparuit. Nec splendor ille fuit, qui tedium oculis afferret, sed qui tanta mentem apostolorum dulcedine perfunderet, ut Petrus ibi construi tabernaculum sedemque perpetuam sibi constitui expetierit et cum ipso fulgente in deserto uel solus permanere, quem non fulgentem in ciuitate celebrique in loco etiam nosse denegauit. A Patre luminum splendorem istum oriri et per Filium sanctis communicari ipse Filius ad Patrem loquens confitetur, cum ait: Claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis; non quod aliquando ipse claritatem non habuerit, sed quod a Patre eam etiam acceperit, qua nunquam caruit. Veruntamen pro meritorum mensura claritas ista singulis impertietur: ut quisque plus lucis capax fuerit, ita plus accipiet. Et sicut cęteris beatitudinis dotibus alii alios antecellent, ita et hac splendoris gloria, dicente Apostolo: Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Nec tamen diuersitas glorię inuidiam inter eos parere poterit. Nam quanuis alius alio plus hauriet, omnes ęque pleni erunt. Satiabor — inquit Propheta — cum apparuerit gloria tua. Denique nullus erit ibi liuori locus, ubi perfectus amor etiam minores pręstantioribus aliorum bonis ita gaudere compellet ut suis. Rursum idem apostolus omnia beatitudinis insignia in Deum referens ait: Nos uero omnes reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Et iterum: Saluatorem expectamus — inquit — Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę configuratum corpori claritatis suę, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia. Ioannes quoque, apostolus ille, qui in sepulchro positus fulgere coepit: Scimus — inquit — quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. Et omnis, qui habet spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

-- 3-605 --

Pręter claritatem istam et hoc beato corpori accedet, quod nihil penitus in se habebit, quo grauari retardariue aliquando possit. Semper prępes atque agile erit, ut ibi pręsto sit, ubi uoluerit; quasi qui oculis aut cogitatione, cum libitum est, multa terrarum spacia momento temporis percurrat atque adeo ipsas mundi regiones, orientem, occidentem, meridionalem septentrionalemque cęli plagam quam celerrime peruagetur ac lustret. Scriptum est enim: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii excussorum. Cuius quidem doni spe atque expectatione exhilaratus Abacuch propheta ait: Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo, Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea. Et ponet pedes meos quasi ceruorum. Et super excelsa mea deducet me uictor in psalmis canentem. Hoc idem Esaias prophetando promittit dicens: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem: assument pennas sicut aquilę, current, et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient. Mutabunt — inquit — fortitudinem, quia nemo nunc ita fortis est, ut sine peccato esse possit, ne puer quidem unius diei. Tunc autem nemo erit cum peccato. Nemo ibi peccare poterit, ubi nulla iniquitas pręualebit. Pennas uero aquilę illis tribuendo, gressus eorum uelocitatem expressit. Et ne lassitudo aliqua fatigatione itineris timeretur, non laborabunt — ait — neque deficient. Leue quippe et expeditum corpus erit, quia excusso omni penitus terrę puluere, totum defecatum, totum purum et ab omni prorsus labe alienum, mortalitatis corruptibilitatisque naturam in immortalitatem et in incorruptionem conuertet, ut diuinum potius quam humanum sit. Quamobrem non solum refulgens ac leue agileque erit, sed etiam impassibile, suaue olens, penetrabile, subtile, at tamen palpabile.

Impassibile erit, quia in Apocalypsi scriptum est: Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus ęstus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et ducet eos ad uitę fontes aquarum. Et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit

-- 3-606 --

ultra, quia*corr. ex quę prima abierunt. Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce noua facio omnia. Et, uti sciamus gratię munera ista esse, non naturę, ait: Ego sitienti dabo de fonte aquę uitę**corr. ex uiuę gratis. Idem in Esaia legimus ac pene iisdem uerbis scriptum: Non esurient neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos.

Suaue etiam olens erit, quia in Cantico canticorum de sponsa, id est, de Ecclesia canitur: Quę est ista, quę ascendit per desertum sicut uirgula fumi ex aromatibus myrrhę et thuris et uniuersi pulueris pigmentarii. Et iterum: Odor — inquit — unguentorum tuorum super omnia aromata. Quod si nunc etiam uidemus beatorum corpora in sepulchris posita atque exanima magis egregie fragrare amomo Assyrio et thure, et myrrha, et balano, et cardamo, et nardo, et opobalsamo, et omnibus spleniis, quanto pręstantius fragratura eadem crediderimus suis animabus iuncta, supra cęlum sublata, ante conspectum summi Dei uiuentia et lętantia.

Penetrabile pręterea et subtile erit, neque tam corporeum corpus quam spiritale, ut, quemadmodum aqua pisci et aer uolucri, ita illi quęque solidiora cedant et, quod mirabilius est, sine fractura, sine apertura peruia sint, ueluti cum solares radii permeant uitrum uel lapidem specularem uel aliud perspicuum, non offensa eius materia neque ulla in parte lęsa. Sic enim et Saluator noster non aperto sepulchro, cum surrexisset, exiit. Sic ad discipulos clausis ianuis ingressus est. Et, ne phantasma putaretur: Palpate et uidete — inquit — quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Itaque post resurrectionem eiusdem naturę corpora sanctorum erunt, cuius fuit corpus Christi, ut membra sua capiti suo conueniant et digna sint, quę in Deo maneant et in quibus habitet Deus.

Post hanc corporum pręrogatiuam cumulabitur gratia gaudiumque perpetuum ex loci pręstantia, iustorum

-- 3-607 --

consortio, angelorum societate, malorum euacuatione repletioneque bonorum Deique conspectu. Locus igitur beatorum sicuti sublimior cunctis est, ita et pulchrior, nobilior, amplior atque splendidior. Hic quippe supra cęlos est, et terra uiuentium dicitur, ut terram istam, in qua nunc sumus, morientium, non uiuentium esse intelligas et eo ascendere, ubi uera uita est, concupiscas et enitaris. Quod si in ista etiam terra quędam et uisu iocunda et usu grata esse non negamus, quanto in illa, quę supra est, omnia tum iocundiora, tum gratiora existere dixerimus? Laudantur multis in partibus florentes campi, foecundi colles, amoenę*corr. ex amoeni ualles, montes argenti, auri gemmarumque feraces, piscosa maria, molliter labentia flumina, perspicui fontes, dulces aquarum scatebrę, diffusi lacus, non insalubria stagna, pręstantissimę etiam urbes et in iis delubra, fora, porticus cęteraque ędificia, cum marmorum specie, tum artificum opere mira. Et, si tot egregia in hoc infimo uisuntur elemento, quanto omnia excellentiora esse credi par est illo in loco, qui cuncta supereminet elementa, qui cuncta sibi subiecta et quasi sub pedibus posita despicere uidetur et sua sublimitate se omnium nobilissimum profiteri, quem summus et immortalis opifex fabricauit atque ornauit Deus, ut esset angelorum sedes hominumque beatorum domicilium sempiternum. Videmus ista etiam, quę sub cęlo sunt, solem, lunam, sydera, cuncta terrena corpora luce sua formositateque superare; nec dubitamus ea, quę supra cęlum sunt, longe illustriora formosioraque esse, quę mortales oculi uidere non possunt. Nouimus pręterea concepti formatique hominis primam habitationem maternum uterum esse, secundam hunc terrarum orbem, tertiam, si sancte pieque uixerit, regnum ipsum cęlorum. Quanto igitur primam secunda, tanto secundam tertia superat decore, claritate, amplitudine. Prima quoque in utero habitatio nouem mensium est, secunda in terra, cum longissima, centum annorum est. At uero tertia in cęlo perpetua est et ęterna. Nullo temporis spacio concluditur,

-- 3-608 --

nullo annorum numero terminatur. Quę quantum cęteras diuturnitate pręcellit, tantum etiam operis pulchritudine, materię nobilitate, naturę uirtute bonisque omnibus pręcellere putanda est. Quid, quod mundus homini simillimus sit, adeo ut a principibus philosophię uiris homo ipse microcosmus nuncupetur? Sed in homine ipso apparet, ut quęque membra infima sunt, ita minus insignia esse minusque habere decoris. Infima sunt pedes, foemora, inguina, uenter; suprema sunt pectus, manus, collum, facies, uertex. Et hę quidem partes nudę sunt, ut quas formę suę minime pudeat; illas uero quasi erubescentes plerunque tegimus et operimentis cęlamus. Inferiora etiam nullum sensum pręter tactum habent. At in superioribus cuncti pariter sensus conuenere. Cor sedet in pectore, ubi cogitationum conceptaculum est animique passionum. In manibus pręter tactum, qui toti corpori communis est, etiam perfectio earum uoluntatum est, quę operationem exigunt. In collo siue palato gustus est, quo sapores discernimus; lingua, qua uocem formamus. In facie odoratus, uisus, auditus. In uertice intellectus, quo Deum cognoscimus; memoria, qua pręterita recordamur; uoluntas, qua a male agendo declinamus et ad bene beateque uiuendum disponimur. Animaduerte igitur huius minoris mundi, id est, hominis, quanto superiora inferioribus ornatiora generosioraque ac meliora sint. Ita maiorem quoque mundum se habere crede, ut, quantum cęlum distat a terra, tantum quoque et cęlorum regnum a regnis terrę rerum omnium copia atque magnificentia distare nunquam dubites. Quin potius cum Baruch propheta attonitus exclama: O, Israhel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius! Magnus est et non habet finem, excelsus et immensus. Vel illud cum psalmista: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Et: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo in longitudinem*corr. ex longitudine dierum. Ad hęc etiam nemo ignorat inferiora ista per illa superiora regi et gubernari. Inde nobis dies, inde nox. Inde numeramus annos, inde anni partes distinguimus, inde discernimus menses,

-- 3-609 --

inde terra concipit, inde animantibus alimenta suppeditat. Multo ergo nobilior locus, unde talia donantur, quam hic, qui recipit donata. Hic certe sine illius munificentia ac liberalitate stare non posset. Ille uero nulla huius ope indiget neque quicquam pro quotidiana beneficia repetit, sed etiam multa bona largiendo ad plura possidenda sursum nos inuitat seque nobis ultro offert. Et, si per uiam, quę ad illum ducit, contenderimus, bonis eius perfruemur. Cuius quidem pulchritudinem Propheta admiratus dicebat: Domine, dilexi decorem domus tuę et locum habitationis glorię tuę . Et: Quam dilecta tabernacula tua, Domine, Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Et: Beati, qui habitant in domo tua, Domine ! In secula seculorum laudabunt te. Postremo, si loca ipsa ex iis, qui in iis manent, consyderauerimus — debet enim domus forma habitatoris personę dignitatique respondere — omnis terrę pulchritudo cęlestis machinę pulchritudini collata deformitas erit. Hic mortalium habitatio est, illic etiam angelorum, etiam Dei. Superni ergo cęlestisque habitaculi elegans et ineffabilis decor, et nulli comparanda structura, et omnibus lignis, omnibus gemmis, omnibus metallis magis excellens materia pars magna gaudii lętitięque beatorum erit.

Sed profecto magis etiam gaudebunt sua inter se societate sanctorumque angelorum. Electus gloriosusque conuentus immensam singulis pariet animi uoluptatem. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israhel, ad confitendum nomini Domini. Illic sunt primi parentes nostri, illic patriarchę, illic prophetę, sacerdotes, duces, iudices, reges reliquique Veteris legis obseruatores, non per Legem, sed per gratiam, quę successit Legi beatitudinem adepti, quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Illic itaque cum Christo et apostoli eius sunt, et pontifices, et presbyteri, et diaconi, et monachi, et anachoretę, et martyres, et uirgines, et uiduę, et omnes Christi serui omnesque fideles, qui fidem synceram, spem firmam, charitatem ueram in fine non deseruere. Hi omnes, tam ueteres quam noui, quoniam

-- 3-610 --

utrique unum in Christo sunt, concordi inter se consortio lętabuntur paresque animis ac uoluntate, delectabuntur — ut Propheta ait — in multitudine pacis. O, si modo, sicut speramus, eo conscenderimus, quale nobis gaudium erit uiuos pręsentesque cernere in cęlo, quorum nunc ossa in sepulchro iacentia multorum interdum dierum multique periculi peregrinationibus uidere expetimus uisaque ueneramur! Qui si mortali adhuc ore tam comptum elegantemque sermonem edere consueuere, quanto dulciore nunc iubilant sono, cum mortis expertes sunt, cum nihil terrenum sapiunt, sed tantum spiritalem diuinamque sapientiam mente concipiunt incorruptibili. O, quantum oblectamentum erit eorum iam consuetudine familiariter uti, quos, tametsi nunquam uiderimus, memoriam tamen ipsorum festis, cerimoniis rituque solenni celebramus.

Quid pręterea de societate angelorum dicam? Vnum quandoque sub hominis figura conspexisse magni miraculi loco habetur. Sed quid miraculi erit eos in propria imagine uidere? Nam et hoc beatis oculis datum erit, ut cernere angelicos spiritus possint, et non unum tantum aut duo aut tres, sed tot milia milium, et quorum numerum scit ipse, qui creauit. Deinde, quo ordine disponantur, quibus discernantur dignitatibus, qua quisque pręstet autoritate. Hic sunt angeli, illic archangeli, alibi throni, alibi dominationes, alibi uirtutes, alibi potestates, alibi Cherubin, alibi Seraphin, Gabriel, Raphael, Michael, et si qua alia sunt illorum nomina, qui in cęlo sunt. O, iocundissimum spectaculum, in quo licebit nobilissimam Dei creaturam ineffabili uisionis dono clare intueri et cum ea fraterna iam charitate coniungi consortioque eius perpetuo frui et una cum ipsa communem Dominum semper laudare, in psalmis et canticis illis, quorum iubilus omnia musica instrumenta superat suauitate. Et non tubę, non cytharę, non lyrę, non cymbala, non tympana, non nabla, non organa, non symphonię, non sambucę, non psalterium, non cornu, non ulli, qui in terra sunt, hominum auiumue cantus illi ualent comparari. Cunctis dulcius est angelicum melos, cunctis iocundior beatorum uox, cunctis delectabilior canticis cęlestis festiuitas Alleluiaque sempiternum.

-- 3-611 --

Sed quid tandem de ipsa Virgine Beata loquar? Quam etiam iocundum erit sacram eius micantemque faciem cernere, quę pulchrior est quam luna, fulgentior quam sol, cuius decorem angeli mirantur, sancti obstupescunt, utrique honorant! Hęc est cęli Regina, stellis coronata, sole amicta, supra omnes mulieres benedicta. Hęc est Dei mater, et tamen Virgo. Ipsum genuit, per quem ipsa facta fuit, immo, per quem facta sunt omnia. Hęc est uirga de radice Iesse, de qua flos ascendit Christus. Hęc terra, quę germinauit mundi Saluatorem. Hęc porta clausa, per quam non apertam Dominus, Deus Israhel, ingressus est. Huius uirtus, huius gloria talis est in cęlo, ut ordinatę castrorum aciei comparatur. Quod sane partim ad ipsam, partim ad comitatum ipsius apte accomodateque referre possumus. Ad ipsam, quia nihil post Christum ita compositum est, ita ordinatum, ita omni fortitudine, omni bonitate, omni gratia plenum; ad comitatum, quia uirgines Virgini assistunt, seruiunt sancti, angeli quoque ancillantur, et ipsa innixa super dilectum suum omnibus pręsidet, prę omnibus conspicitur sublimis, quoniam sublimissimus est, qui de ipsa nasci dignatus est.

Eleuata est enim magnificentia eius super cęlos, ut sit sanctę Ecclesię caput, et sacerdos, et Dominus. Per ipsum accessus patet ad Patrem, qui Dei et hominum mediator est, et Dei Filius, et imago, et uirtus, et sapientia, et lux, sedens a dextris maiestatis eius. Ipsi omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et infernorum, ipsum omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur; quia ipse est Verbum, in quo condita sunt uniuersa — sicut Apostolus inquit — in cęlis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse ante omnes, et omnia in ipso constant. Ipse Redemptor, ipse Saluator noster, ipse salus nostra, pax, gaudium, beatitudo. Cum illo habitabunt sancti in hęreditate cęlesti, in lumine inenarrabili, in gloria sempiterna. Ait enim: Vbi ego sum, illic et minister meus erit. Et: Pater, quos dedisti mihi, uolo, ut, ubi ego sum, et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, quam

-- 3-612 --

dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. O, felix societas hominum et angelorum et prę omnibus desyderabilibus magis desyderandum consortium, ubi et Virgo, Dei Mater, et Christus, Dei Filius, non in imagine picta aut ficta nec sub aliena specie, sed in propria forma proprioque decore conspicui pręsentesque apparent et ab omnibus illa honoratur, hic colitur et adoratur! O, plenum perpetui gaudii spectaculum et nullius unquam aduersi particeps felicitas! Procul est a te omnis solicitudo, omnis metus, omne periculum, procul omnis labor, omnis dolor, omne tedium. Nullus tibi proximat morbus, nullus te infestat ęgritudo, nullus inquietat hostis, nulla conturbat contentio, nullum uexat odium, nullum tentat uitium. Abest ęstus, abest hyems, abest tempestas, abest omnis uentorum hymbriumque procella omnisque maligni aeris intemperies. Nemo est, qui de casu aliquo sorteue conqueratur nec qui sibi pręter id, quod habet, amplius optet, iocundius desyderet, melius concupiscat. Tecum est quies et securitas, gaudium et gratia, salus et pax, concordia et charitas, iustitia et uirtus, uer perpetuum, amoenitas perennis et indicibili suauitate cuncta permulcens Sancti Spiritus aura. Omnes in te exultant, omnes iubilant, omnes omnibus bonis plenos esse ac semper fore se agnoscunt.

Hoc illis pręstat clara uisio inuisibilis Dei et lucis illius inaccessibilis gratuitus conspectus. Quanquam diuinus Euangelista Ioannes dicat: Deum nemo uidit unquam. Et uas electum Paulus. Quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potestę . Quę quidem dicta sic accipienda sunt, ut uel ad maiestatis eius immensitatem referantur, quam nemo comprehendere potest, nisi qui immensus est, uel ad eam formam, quę corporis oculis cerni nequit, quia Deus spiritus est. Et sicut in spiritu eum adorare oportet, ita et spiritu aspicere, ut, qui carneis oculis inuisibilis est, mentibus beatis uisibilis sit, et hoc quidem uere aperteque, sed modo mirabili atque inaudito, et qui uerbis exprimi non potest. Hinc sane idem Apostolus, qui Deum a nemine uideri posse dixerat: Videmus — inquit — nunc per speculum in

-- 3-613 --

ęnigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Et ille quoque, qui Deum a nemine unquam uisum asseuerat, rursum ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. Et iterum: Serui eius seruient illi, et uidebunt faciem eius. Et ipse Dominus in Euangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt ! Discipulis quoque rogantibus ostendi sibi Patrem respondit primo id, quod credere debeant: Ego in Patre, et Pater in me est; deinde, quod sperare: In illo die — inquit — uos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego in uobis. O, immensam erga nos diuinę bonitatis charitatem! In hominibus manere dignabitur, ut ab hominibus cognoscatur, cognitus uideatur, uisus beatos efficiat. Vnde sequitur: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit nunc nos Dominus, ut credamus, postea diliget, ut, quod credidimus, manifeste uideamus, qua scilicet uisione et angeli semper uident faciem Patris, qui in cęlis est. Dabit ergo nobis credentibus paracletum spiritum, ut maneat nobiscum in ęternum, spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec scit eum. Nos autem cognoscemus eum, et apud nos manebit, et in nobis erit. I nunc, insane seculi amator, dilata tibi honorum philacteria, magnifica iactantię tuę fimbrias, cumula opes, posside regna, impera terrarum orbi! Nunquam tam magnus eris, ut te conferre possis cum Christi amatore, qui accipit, quod mundus non potest accipere, et uidet et scit, quę tu neque uidere neque scire potes. Tu cum pompis et deliciis mox deficies, ille cum suis semper erit. Delicię tuę — terra — tecum simul transibit. Delicię suę — Deus — stabit in ęternum, cum illo permanebit, et in illo erit. Nihil ei unquam ad beatitudinem deesse poterit, cui semper tam pręsens propiciusque aderit omnium bonorum omnisque perfectę felicitatis largitor Deus. Gloria et diuitię in domo eius, et iustitia eius manet in seculum seculi. Beati ergo, non qui terrenum et caducum regnum obtinebunt, sed qui

-- 3-614 --

cęleste et ęternum! Hi quippe uidendo illum, qui summum bonum est, omnibus, quę desyderantur, bonis replebuntur: incorruptione, immortalitate, intellectus illuminatione cordisque lętitia sempiterna beatitudineque perfecta. In lumine uidebunt lumen, in Deo Dei Verbum et ab utroque procedentem Spiritum. Intelligent, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus sint unus Deus, discreti in personis, unum in substantia. Aperientur eis mysteriorum libri, et secreta cęlestis arcani pandentur, ut, quod nunc fide tenent, tunc, sicuti est, uidendo intelligendoque agnoscant. Audient arcana illa uerba, quę non licet homini loqui. Denique, quod oratorum princeps Demosthenes aut par illi in dicendo Tullius nunquam eloqui potuissent, quod gentilis philosophię antistes Plato aut ipso argutior Aristoteles nunquam inuestigare ualuissent, hoc minimus inter cęlestis patrię ciues deprehendet, intelliget, tenebit, possidebit, dicente Domino per prophetam: Dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus. Oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quantum aut quale sit bonum illud, quod pręparatum est iustis, quod fidelibus repositum est in thesauris ęternitatis. Cui apostolicę sententię astipulatur Esaias propheta dicens: A seculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te.

-- 3-615 --

Caput XVI / DE REVELATIONIBVS CAELESTIS BEATITVDINIS

Immensam quidem et inenarrabilem esse gloriam illam sanctorum quoque nobis exempla certis manifestisque argumentis ostendunt.

Iacob in quiete scalam uidit de terra ad cęlum usque extensam angelosque per eam ascendentes ac descendentes. Vidit Dominum scalę innixum sibique benedicentem et euigilans ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam! Simulque obstupefactus: Quam terribilis est — inquit — locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cęli! Somnians ergo imagines menti oblatas uidit, et tanta demum admiratione correptus fuit. Quid, si beatos spiritus et inuisibilem Deum, non in imagine, sed in ueritate, in qua ab iis, qui in cęlesti regno sunt, uidentur, conspexisset?

Idem cum uiro luctatus marcescente, tacto ab eo foemoris neruo claudicauit. At ubi in uiro Deum agnouit, gloriatus est dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Contempsit exteriorem corporis lęsionem, dum ex pręsentia Dei intus in mente exultat dumque animę salute lętatur, non sensit detrimentum. Sed quanto magis tunc exultasset, si claram, non adumbratam faciem Dei uidisset et salutem tam animę quam corporis perpetuam perennemque fuisset assecutus.

Moysi Dominum in flamma rubi apparuisse legimus atque ad se accedenti dixisse: Non appropies huc! Solue calciamentum de pedibus tuis! Locus enim, in quo stas, terra sancta est, et ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Expauit ille tanti nominis

-- 3-616 --

horrore perculsus nec iam aspicere flammam audebat, ad quam ausus fuerat accedere. Quam magna igitur cęlicolarum felicitas, quibus nec accessus denegatur nec uisionis diuinę fruitio subtrahitur!

Sub aliis quoque creaturarum formis latens Creator Moysi apparebat et, ut testatur Scriptura, loquebatur ad eum facie ad faciem, sicuti solet loqui homo ad amicum suum. Et tamen ad ipsum Moyses: Si inueni gratiam in conspectu tuo — inquit — ostende mihi faciem tuam, ut sciam te et inueniam gratiam ante oculos tuos! Et iterum: Ostende mihi gloriam tuam! Quibus uerbis indicauit, tametsi figuram ignis aut nubis cerneret et inde uocem emissam audiret, non tamen se faciem illam uidere, quam in paradiso beati uident. Unde respondit Dominus: Non poteris uidere faciem meam. Non enim uidebit me homo, et uiuet.

Post hęc Moyses de monte Synai descendens, cum ad populum uerba faceret, apparuit (sicut scriptum est) facie cornuta ex consortio sermonis Domini. Ea cornua quosdam lucis radios fuisse exponunt. Et Apostolus gloriam uultus eius appellat, qua luce ita illorum, ad quos loquebatur, uisum pręstringebat, ut nisi uelatus aspici non posset. Et si tantus glorię splendor in hominis adhuc mortalis uultu effulsit, quanto fulgentiores futuros putamus uultus eorum, qui induent immortalitatem, qui non momentanea et brevi, ut olim Moyses, sed perpetua et ęterna mansione cum Deo erunt et faciem, quam ipse uidere non poterat, clare aperteque spectabunt.

Sunt tamen quidam, qui Moysi Deum clare et secundum naturam suam quandoque apparuisse asseuerent, ex eo quod dicitur: Palam, et non per ęnigmata et figuras Deum uidet. Dictum est autem, non quod Dei essentiam uiderit, sed quod colloquiis eius usus sit simplicibus et apertis, non per somnium neque per ambages uerborum aut res aliud quam ostendunt significantes, ut tanto cęteris prophetis pręlatus uideatur, quanto minus obscura oracula meruerit accipere.

Helias curru igneo per turbinem in cęlum raptus uideri potuit beatus, quoniam non est morte solutus, ne sicuti

-- 3-617 --

cęteri omnes ante Saluatorem ad inferna descenderet. Sed quanto illi beatiores erunt, qui resumpto corpore obuiam Christo in aera rapiendi sunt, nec*corr. ex ne ut ille per turbinem, sed per resurrectionis gloriam, nec ut ille in cęlum, sed supra cęlum, nec ideo beati futuri, quia ad inferna non descendent, sed quia diuino semper fruentur conspectu. Vis nosse, quantum inter se differant? Et ipsi in fine moriendum est Antichristo perimente, deinde resurgendum Christo resuscitante, ut ad solidam hanc, de qua loquimur, consummatamque perueniat felicitatem.

Ezechiel propheta uidit super firmamento sedentem in throno et, cum multa alia, quę uiderat, enarrasset, postea intulit: Hęc uisio similitudinis glorię Domini. Quantę autem admirationis quantiue mysterii sint ea quę uidit, legere possumus, explicare non possumus. Et si tam stupenda glorię similitudo, qualis, quęso, ipsa gloria? Et si similitudinem uidens territus, ut ipse fatetur, cecidit in faciem suam, quomodo sustinuisset eius, qui sub illa similitudine latebat, maiestatis conspectum? Nisi forte eodem spiritu confirmatus, qui iacentem errexit, de quo ait: Et ingressus est in me spiritus et statuit me supra pedes meos. Ex quo coniectare libet, quanto illi fortiores sint, qui gloriam ipsam uidentes exultant, si hic similitudinem tantummodo eius uidens tam uehementer timuit.

Porro, ut iam perfectioris gratię utamur documentis, ipse Dominus noster Iesus Christus coram Petro et Iacobo et Ioanne in monte transfiguratus refulsit, ita ut splendorem illius cernentes futurę beatitudinis dulcedinem degustarent et bonum est nobis hic esse dicerent. Nondum plene gloriam eius uidebant, sed tantum quoddam glorię simulacrum. Et tamen, ubi ipsum sic coruscantem uiderunt, ibi cum ipso quamprimum permanere exoptarunt. Moysen et Heliam circa eum stare conspiciunt et ecce, quos nunquam antea uiderant, diuino fulgore mentem illuminante agnoscunt. Exclamat Petrui: Domine, si uis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Helię unum. Cur

-- 3-618 --

quartum sibi fieri non petiit? Quia sub eodem tabernaculo cum Domino habitare concupiuit, cuius aspectum tantę suauitatis esse persensit. Sed cur ab eo Moysen et Heliam seducebat? Ut ostenderet sufficere sibi solum Christum. Cęterum, ut imbecillitatem humanę naturę agnoscamus, nubis lucidę superuentu et de nube diuinę vocis sono conterriti apostoli, in faciem conciderunt. Maiora itaque restabant, quę nondum sustinere poterant et quibus nunc gloriosi fruuntur.

Christum tamen cum glorię suę sublimitate Stephanus, primus martyr, ante uitę finem uidisse creditur. Sic quippe de illo legimus: Cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in cęlum uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait: Ecce uideo cęlos apertos et Filium hominis stantem a dextris uirtutis Dei. Plenus igitur Spiritu sancto sit oportet, qui uult uidere Christi gloriam. Cuius uisę iocunditate captus Stephanus, cum lapidaretur, non, ut mortem euaderet, orauit, sed ut per mortem cum Christo uiuere inciperet, dicens: Domine Iesu, suscipe spiritum meum!

Paulus quoque apostolus gloriam Dei uidisse creditus, sed ad tertium usque cęlum raptus, idque utrum in corpore an extra corpus sibi contigerit, nescit. Et cum ita sit, manifestum est ad uidenda, quę uidit, et audienda, quę audiuit, non sensibus corporis usum, sed alio quodam sensu longe puriore diuinioreque. Et audiui — inquit — arcana uerba, quę non licet homini loqui. Profecto, si aure audisset, et lingua eloqui ualuisset. Sed supernę glorię bonum maius est, quod ut iis instrumentis aut percipi queat aut exprimi possit.

Ioannes in Apocalypsi se in cęlo fuisse testatur, non tamen cum corpore, sed in spiritu. Ibi uidit sedentem in throno, uoces audiuit, sensit tonitrua, lampades conspexit et quatuor animalia Deum laudantia et uigintiquatuor seniores, honorem officiumque deferentes sedenti in throno. Vidit sanctam ciuitatem Hierusalem tanquam sponsam ornatam uiro suo Christo. In qua neque luctus neque clamor neque dolor neque mors erat, sed gaudium, pax, quies uitaque

-- 3-619 --

sempiterna. Cuius muri ex lapide precioso, ipsa aurum mundum, templum eius Deus omnipotens et Agnus. Claritas Dei illuminat illam, et lucerna eius est Agnus. Non intrabit in eam aliquid coinquinatum aut abominationem fadens et mendacium. Vidit fluuium aquę uiuę procedentem de sede Dei et Agni, de quo in Psalmo dicitur: Fluminis impetus lętificat ciuitatem Dei. Vidit lignum uitę reddens fructum et folia ad sanitatem eorum, qui seruient Deo et faciem eius intuebuntur et nomen eius frontibus incriptum gerent. Non egebunt — inquit — lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in secula seculorum. Quam pręclare apostolus reuelatam sibi supernę glorię descripsit dignitatem! Audimus quidem uerba consyderamusque mysteria et miramur. Sed ubi sunt, quęso, illa ineffabilia? Profecto, si omnium insuper hominum linguę hac de re sola quotidie loquantur, semper bonum illud residuum erit, quod dici non potest quodque omnem exuperat fandi pariter et scribendi facultatem.

Idem apostolus, iam fere centenarius senex, cum supremus uitę dies urgeret, sepulturam sibi parari iussit, quam, dum palam intrat, ingenti lumine diuinitus operitur. Lux recessit, sed ipse non comparuit. Locus, in quo se animam redditurus collocauerat, manna adhuc scaturire cernitur. Illum itaque cum corpore ad cęlum assumptum credimus, tum quia nusquam terrarum reliquię eius ostenduntur, tum etiam quia non incongrue assumptus uidetur. Nam quemadmodum Beata Virgo carae et spiritu sanctificata post Filium, quem genuit, supra cęlum ascendit, sic decuit, ut etiam iste adoptiuus filius carne et spiritu sanctificatus sanctam sequeretur matrem et integer eo perueniret, quo ipsa, cui commendatus fuerat, integra abiit. En, quanto largior Noui quam Veteris Testamenti gratia! Tulit Deus cum corpore Enoch, tulit Heliam, sed ut differret mortem eorum, non ut auferret. Ioannes uero ita sublatus est, ut amplius mori non posset. Illi futuram in fine corporum resurrectionem expectant, hic multo ante pręuenit, prius resurgens quam esset sepultus, prius cęlum

-- 3-620 --

penetrans quam putaretur mortuus. Nec mirum, si feruens oleum membris illis nocere non potuit, quę tanto priuilegio mox donanda erant.

In Petri apostoli martyrio a multis angelos uisos tradunt coronas illi rosarum liliorumque porrigentes atque etiam iuxta stantem Christum apertumque librum manu tenentem, in quo ea scripta conspiciebantur, quę Petrus ad populum fando expromebat. Et dum plebs eum subtrahere neci uellet, ne oblatam sibi gloriam impedirent, petiit. Sed quota hęc beatitudinis eius pars, quę tantum ad fidelium consolationem uel infidelium conuersionem se ostendit, cum ille etiam inuisibilibus intra se iam frueretur bonis! Quę plenius liberiusque amplecti affectans crucifigi optauit et tam immane supplicium gratanter subiit; neque mors ei grauis, sed dilatio mortis erat.

Pauli apostoli caput a corpore dissectum, ter per humum prosiliit, ter Iesu Christi nomen inuocauit, tres fonticulos, qua saliendo terram contigit, scaturire fecit. De uulnere eius lac primo, deinde sanguis emanauit. Quorsum tot miracula in morte sancti huius, nisi ut hęc tam magnifica oculis nostris obiecta pensitantes, quanto illa in cęlo magnificentiora sint eius pręmia, quę oculus non uidere potest, cogitemus.

Andreas quoque apostolus, cum in crucem Egeę proconsulis iussu actus esset, deliberantibus turbis, ut ipsum per uim irruentes erriperent, non acquieuit, dissolui cupiens et esse cum Christo. Cum igitur iam biduum de cruce ad illos uerba fecisset, uitę ęternę promissis omnes errigens, si religionem a se prędicatam constanter tenuissent, postremo animam Deo commendans, luce de cęlo lapsa circumfulsus expirauit. In quanto ergo lumine uiuunt sancti, si etiam moriendo luce sepiuntur!

Sic et Odilo, abbas Cluniacensis, qua die defunctus est, Gregorio monacho multa luce refulgens apparuit seque ęternę beatitudinis pręmio potiri dixit. Sic quadraginta martyrum apud Sebasten, Armenię oppidum, combustorum ossa in fluuium proiecta sub aquis ueluti micantium

-- 3-621 --

stellarum imagines lucere visa sunt et ab episcopo, qui ea quęsitum ierat, latenter collecta reuerenterque seruata. Sic supra Nicolai, Rhemensis episcopi, et sororis eius tumulum, quos capta urbe effera Vandalorum gens Christum confitentes peremerat, et lampades ardere uisę et angelorum cantus auditus. Sic denique multorum uel in sepulchris corpora uel in uisu apparentes imagines, dum miro fulgore splenduissent, fidem fecere illos ęterni luminis beatitudinem in cęlesti gloria consecutos; contra eorum prauitatem atque dementiam, qui ad ultimum usque Iudicii diem et bonis differri dixerunt paradisum et infernum malis. Quod si ita esset, profecto plus glorię cadauera sanctorum, nunc suaui odore fragrantia, nunc ingenti luce conspicua haberent quam ipsę animę nescio ubi neque quo ueterno consopitę.

Diui quoque Hieronymi corpus, cum spiritum reddidisset, subita lux circumfulsit, uisi sunt angeli et Christi uox audita, quę illum ad possidendum cęleste regnum inuitaret. Lux cum spiritu abiit, odor suauissimus cum corpore remansit. Eadem hora Cyrillus, episcopus Hierosolymitanus, animam eius angelicis manibus gestatam cęlum uersus tendere conspexit. Eodem die sancta hęc anima miro radians fulgore Augustino Hippone apparuit. Turoni etiam duo monachi lucentem globum aera transire et inde dulciter canentium choros audiri dum admirantur, intellexerunt Hieronymi presbyteri animam tunc apud Bethlehem defuncti ab angelis ad paradisi quietem ferri, et hoc quidem pro laboribus, quos ipse in uita exhausit, Dei laudibus et hominum utilitati semper intentus. Tot pręterea signa de illo, tot miracula enumerantur, ut mihi certe uel pręcedere reliquos beatos apud Deum dignatione uideatur uel paucos habere pares.

Pauli etiam, primi eremitę, beatam animam angelico ministerio ad cęlum tolli uidit Antonius abbas. Mox defunctum esse deprehendit, et questus est, quod se in itineris comitem non assumpsisset, nihil dubitans, quin e corpore statim ad beatitudinem translatus esset. Idem Antonius

-- 3-622 --

non modico locorum interuallo discretus Ammonis abbatis obitum cognouit, cum animam eius multo candore illustrem et in sublime tendentem conspexisset.

Ad hęc Pafnutii, Benedicti, Stephani, Egidii, Spei abbatum; Tiburtii, Valeriani, Maximi, Marcellini, Petri, Iustini, Pastoris, Quintini, Seueri martyrum; Decimi Leonis, papę; Amatoris, Antisiodorensis episcopi, Germani, Capuani episcopi, Onophrii solitarii in Aegypto, Speciosi in monte Cassino monachi compluriumque aliorum, quos enumerare longum esset, felices animę, quo die corpora sua reliquerunt, eo ad cęlum tolli uisę sunt et, dum tollerentur, melos interdum lętantium angelorum auditum; Deo uolente felicitatis, ad quam euocabantur, testimonium in terra residere, ne alios pigeret eorum uitam imitari, quos beatos esse certo iudicio agnouissent.

Augustinum quoque quo die corpus eius mandatum sepulturę fuit, monachus quidam procul inde manens et in spiritu raptus uidit infula et pontificalibus indumentis insignem sedere intra nubem candoris eximii. De oculis eius promicantes radii totam illuminabant ecclesiam et ubique incredibilis odoris fragrantia nares oblectabat. Post hęc a Bernardo abbate uisus est, dum per noctem sermones eius a fratribus in ecclesia legerentur, limpidissimas ore aquas uomens, quibus totum ecclesię pauimentum supramodum inundabat. Vere enim ille quasi quidam inundans fluuius Ecclesiam Dei salutaribus documentis irrigauit et lumine ingenii Scripturarum obscura clariora fecit. Sanctitatis etiam uirtutumque suarum odorem tam late effudit, ut nomen eius et in terra celebre sit et in cęlo. Palam igitur factum est, quibus potissime meritis ad ęternitatem uitę peruenerit inęstimabilemque mercedem.

Quo die abbas quidam duos lectos ineffabili ornatu comptos multoque nitore splendentes ab angelis ferri uiderat atque audierat in altero Hugonem, abbatem Cluniacensem, collocandum, in altero Anselmum, archiepiscopum Cantuariensem, cognouit ambos tunc simul uita ista defunctos et in lectis uerę felicitatis requieuisse, de quibus dictum est: Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis.

-- 3-623 --

Erasmo episcopo, martyri, post ingentia pro Christo fortiter tolerata supplicia uisi sunt sancti apostoli et prophetę coronam sibi de cęlo afferre. Qua uisione delectatus orauit uitę huius finem eoque impetrato spiritum exalauit. Nunc itaque martyrii gloria coronatus exultat et in conspectu Dei optimi maximi clarus atque inclytus incedit, eorum utens consortio, a quibus coronari et ad cęlum usque deduci meruit.

In Dominici quoque, prędicatorum patris, obitu, ad quantam ipse migrasset beatitudinem, testatum est duorum uisione, Guali, prępositi conuentus Brixiensis, et Rhaonis fratris. Alteri somnianti apparuit cęlum apertum et angeli Dominicum eo de terra transferentes et Iesus Christus multa cum iocunditate eundem suscipiens ac susceptum Marię matris offerens amplexibus. Alter, cum missam celebraret, sensibus corporis consopitis tantum, spiritu uigilans, illum cum reuerendo quodam uirorum comitatu ab urbe Bononia processisse uidit aurea corona micantique fulgore conspicuum, quem nondum uita audierat defunctum. Quanti ergo esset apud te, Domine, Dominicus tuus, neminem latere uoluisti. Quoniam pręuenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Cęlum illi sicut protomartyri tuo Stephano patere fecisti et, sicuti Ioannem, apostolum tuum, ita et hunc, seruum tuum, Virgini Matri uirginem commendasti, ut pariter ostenderes, quantum ipse meruisset et prędicandi officio et proposito castitatis.

Francisci etiam patris (a quo Minorum ordo coepit) ut uita, ita uitę finis nobilis ac magnificus fuit. Quo expirante quidam fratrum animam eius in stellę specie de ore eius emicuisse cęlumque petiisse uidit. Eadem illa hora minister Terrę laboris grauiter ęgrotans, cum iam deficiente spiritu et languescente lingua obmutuisset, repente in uocem prorupit dicens: »Expecta me, pater, expecta me!« Et interrogatus patrem Franciscum se uidere dixit multa cum luce cęlum uersus tendentem. Hoc dicto de corpore exiit et uerba re comprobauit, illum continuo sequens, quem cernere

-- 3-624 --

se aiebat. Nunc cum illo cęlestibus fruitur diuitiis, quocum simul terrenas contempsit. Cęterum Franciscus, sicut hic multis humilior, ita illic clarior. Quod ne dubitaremus, in uisu apparens figuram stellę fulgentis prę se tulit. Nam etsi alii quoque sancti stellis comparentur, stella tamen a stella differt in claritate; sic et ipse in glorię dono. Nec mirum, si illic proximus accedit Christo, qui hic stigmata portauit Christi.

Martini episcopi uultus, cum obisset, splendidus apparuit, ut non mori eum, sed ad immortalitatem transire fidem cuiuis faceret. Angelici pręterea cantus circa ipsum auditi. Eadem hora Seuerinus, Coloniensis episcopus, animam eius ab angelis ad cęlum ferri uidit. Seuerus etiam monachus ipsum in quiete conspexit, niueo tegumento, uultu rutilo, radiantibus oculis, librum manu gerentem summa cęli petere. Et euigilans audiuit eundem tunc decessisse. Ambrosio quoque missam Mediolani celebranti et in spiritu rapto uisum est se exequiis eius interesse. Et cum ad se rediisset, nunciauit astantibus Martinum, Turonensem pręsulem, obiisse. Tot itaque testimoniis declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen numero ab omnibus habendus esset.

Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę prędestinatum esse signis quibusdam miraculisque apparuit, sed pręcipue uisione Sabatii, religiosi uiri, in secessu mentis abducti. Aiebat enim se in cęlo uidisse diuersorium quoddam regio luxu instructum, auro gemmisque fulgens. In quo et sedile erat, tam opere quam materia imprimis insigne atque ita coruscans, ut solis radios uincere uideretur; audisse autem ea Nicolao puero pręparata et in cęlesti reposita regno. Pręscius quippe futurę uitę eius Deus pręmium ei decreuerat ante pugnam, coronam ante uictoriam.

Thomę quoque, Cantuariensi archiepiscopo, adhuc uiuo sedem contiguam sedibus apostolorum a Deo concessam

-- 3-625 --

se uidisse dixit quidam, qui mortuus mox reuixerat. Inde, dum Thomas pro iuribus ecclesię sibi commissę staret, ab impiis cęsus martyrio coronatur. Dumque illi exequię a clero agerentur, angelorum accinentium uox audita testis beatitudinis eius fuit fidemque fecit haud uana fuisse de illo uisa hominis rediuiui, quę apostolis annumerandum significarant.

Gregorio, pontifici maximo (qui unus ex columnis est Ecclesię Christi) dum missale sacrificium offerret et iuxta ritum ad plebem conuersus »Pax Domini sit semper uobiscum« diceret, angelica uox cunctis audientibus respondit: »Et cum spiritu tuo!« Exinde mos inoleuit, ut pontifici ea uerba repetenti nihil a clero respondeatur, ut scilicet dignum se exibeat, cui angeli respondeant, non homines. Pręstare enim cęteris uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc quoque testimonium additur, quod Petrus, eius discipulus, pluries capite ipsius Spiritum sanctum in figura columbę consedisse uiderit. Cumque id prodidisset: »Ne credite — inquit — nisi me nunc mori conspexeritis.« Hac tanti ueri assertione usus est, ut inuidiam nonnullorum reprimeret, qui scripta pontificis lacessentes delenda ignique tradenda censebant. Sciebat autem moriturum se, ut primum secretum illud uulgasset. Ipso igitur Petro, sicut prędixerat, moriente expauefacti aduersarii illum, quem paulo ante petulanter mordere non dubitarant, uenerari coeperunt sanctumque ac beatum dicere. Itaque Gregorii beatitudinem, et qui sciebat, moriendo probauit, et qui liuebant, admirari compulsi sunt.

Ricario solitario sepulto discipulus eius Sigobardus in spiritu raptus uidit ipsum in aula quadam decoris et odoris incredibilis considentem splendoreque coruscum. Ac per hęc uisibilia beatitudinem inuisibilem ei obuenisse facile intellexit magisque mores magistri sui emulari et effingere conatus est, quem tantam felicitatem consecutum fuisse minime dubitauit.

In ciuitate Acitana ad tumulum Torquati episcopi de eius natalitio, hoc est, Idibus Maiis olea florem mittit,

-- 3-626 --

fructum facit ac maturat. Inde expressum oleum cuiusque generis ęgritudini efficax habetur.

Pari miraculo Rhemensi Galliarum urbe secundum sepulchrum Baudelii martyris laurus fuit, cuius foliis contacti infirmi curabantur et ab immundo spiritu uexati liberi fiebant. Quid per ista Dominus significare uoluit nisi animas eorum apud se habitare, de quorum sepulturis tanta procederet virtus?

Monachus quidam, cum mortem obiisset, a Mutio abbate interrogatus, uelletne ad uitam, quam reliquerat, redire, se cum Christo esse malle respondit nec amplius locutus est. Cum Christo igitur beatorum animę sunt, non cum sopore, quo uerius illi dormiunt, qui beatitudinem earum ad diem Iudicii differri somniant.

Alexio Romę defuncto uox cęlestis insonuit: »Quęrite uirum, qui oret pro Roma!« Ille sub pauperculi humilitate latens mundo ignotus erat et monstrante cęlo patuit. Cur autem, ut pro Roma oret, quęri iussus sit, qui iam mortuus erat, nisi quia post mortem melius uiuere coeperat digniorque esse, qui, quod orasset, impetraret. Vir iustus igitur et post obitum orat, non pro se, quia beatus est, sed pro aliis, qui nondum beati sunt. Siquidem, quanto quis proximior Deo est, tanto citius, quod orarit, exorat. Hinc nempe Ecclesię mos est illos, quos in sanctorum catalogo redactos colit, ut pro se deprecentur, precari. Ita nunc et Alexius ipse, ut oret pro nobis, inuocatur, qui prius a nemine noscebatur. Sed quoniam soli Deo notus esse studuit, notus factus est omnibus, et id quidem post uitę huiuis finem, quando multi, qui noti sunt, uenire in obliuionem solent et cum nomine pariter sepeliuntur.

Victor martyr persecutoris gladio cęditur et continuo de cęlo auditur: »Vicisti, Victor beate!« Non propter illum hoc contigit, qui iam cum Deo erat, sed propter illos, qui fortasse tormentorum, quę perpessus est, memores beatum esse dubitarent, nisi tam certo indicio uerum didicissent. Quanta autem beatitudo ea sit, docet in martyribus

huius contemptus, intrepida suppliciorum toleratio et

-- 3-627 --

nulla unquam sęuiendi arte superata Christum confitentium firmitudo. Nihil quippe tam durum est, ut durum esse possit, dum perenne bonum speratur, neque quicquam tam dulce est, ut dulce esse queat, cum diuina suauitudo degustatur.

Agilius, Resbacensis abbas, cum annos plurimos Deo seruisset, confidenter precatus est, ut e uita decederet. Et responso accepto eiusce uoti peracto biennio compotem se futurum gaudere coepit, utpote qui tum demum ueram uitam inchoaturus esset, cum hanc finisset. In obitu eius Ado monachus lętantium angelorum cantus audiuit. Duo pręterea, alter febri laborans, alter dentium dolore uexatus tactu corporis eius curati sunt. Siquis igitur uisionum reuelationibus parum credit, experimento credat operis. Palam est beatas esse animas eorum, quorum mortua corpora tanto adiumento uiuis sunt.

Sergius et Bachus martyres, carceris angustia constricti, beatę uitę spe gaudebant. Et cum prior Bachus per tormenta consumptus animam exalasset, Sergius relictum se querens ualde animo affligebatur hubertimque flebat. Flenti noctu Bachus apparuit, uisu iocundus, luce decorus, gemmea corona insignis. Tum, ne lugeret, iussit; mox enim fore, ut ipse quoque poenis conficiatur sibique iungatur. Non immerito igitur Sergio supplicii dilatio supplicium erat, si post supplicia ad tantam gloriam Bachus peruenerat.

Mercurii martyris apud Cęsaream passi corpus capite truncum fulsit, odore fragrauit, quo miraculo plurimi ad Christianam credulitatem conuersi sunt; iam certi animam eius cęlesti perfrui beatitudine, in cuius cadauere contra aliorum cadauerum naturam et lux pro pallore erat et odor pro foetore.

Marcellus, Tudertinę urbis non ignobilis ciuis, magis tamen animi probitate notus (ut in Dialogo beati Gregorii relatum legimus) cum mortuus iaceret, a Fortunato episcopo ad uitam reuocatus est. At uero non dissimulauit hoc se oppido quam ęgre ferre, quod diceret ad quietis beatę loca

-- 3-628 --

iam se perductum fuisse, cum ad corpus redire iussus est, annuente Domino precibus Fortunati. Vixit itaque iterum moriturus, ita tamen, ut beatitudinis pręmia, quę acceperat, auxisse potius credatur quam minuisse. Adeo se ipso melior euasit, dum intermissa amittere timet.

Vrsinus, Nursię presbyter castus et sanctus, dum animam ageret, lętus exclamavit gratias agens iis, quos ad se uenisse solus cernebat. Et quęrentibus qui ei assidebant, qui essent illi, quorum aduentu tantopere gauderet: »Nunquid non uidetis — inquit — Petrum et Paulum apostolos hic adesse et euocare me?« Mox ad eos, quos tantum ipse uidebat, conuersus, dum repeteret: »Venio, uenio, ecce uenio« — cum iisdem abiens corpus exanime reliquit. O felix animula, quę nec mortis dolorem sensit, dum conspectu sanctorum lętatur, nec de futura salute dubitauit, dum a sanctis, ut secum ueniret, inuitatur.

De Probo quoque, Reatino episcopo, memorię proditum est, quod, cum ex langore mox se decessurum cognouisset, omnibus, qui ei assidere solebant, tunc forte summotis, pręter unum puerum, uidit ad se intrantes Iuuenalem et Eleutherium martyres; quorum aduentu puer conterritus et repentino fulgore stupefactus ubi, qui essent, didicit, fugiens prorupit e cubiculo, familiam clamore concitat; ad locum, ubi episcopus iacebat, concurrunt, neminem inueniunt pręter corpus eius iam exanime. Quo quidem relicto ipse cum illis abierat, quorum domicilium in cęlo, non in terra erat.

Seruulus paralyticus moriens homines circa se psallentes silere iussit, quoniam angelos audire coepit. Et cum ad cęlestem cantum, quem sentire solus poterat, oculos, aures animumque intendisset, corporis uinculis solutus abiit. Tam autem suauis odor a corpore iam extincto exalauit, ut nemini dubium esset, quin eius animam cantus illi, quos ipse audierat, egredientem suscepissent et in beatorum sedibus collocassent.

Duo Valentii abbatis discipuli in Valeria prouincia a Longobardis ad arborem laqueo suspensi necatique, uespere

-- 3-629 --

diei illius psallere auditi sunt, ita ut carnifices ipsi, qui eos interemerant, attoniti terrerentur. Quid hoc est, nisi ut credamus eos, qui Deo seruiunt, tunc demum feliciter ac beate uiuere incipere, cum contingit mori.

Neque hoc omnino prętermittendum, quod beato Gregorio testante uerum fuisse non ambigitur. Quidam religiosę uitę uir moriens Ionam et Ezechielem et Danielem prophetas uidit, uisos cognouit, cognitos salutauit et, dum reuerentię illis, quos nemo alius cernebat, cum multi adessent, officium exibet, mortem oppetiit. Si hic corpore adhuc grauatus eos, quos nunquam uiderat, statim cognouit, quanto clarior certiorque erit notitia eorum, qui uel modo sarcina carnis deposita ad cęlum euolant uel postea cum eadem carne beatificata illuc ascensuri sunt!

Tantę beatitudinis magnitudo non minus in foeminis illis conspici considerarique potest, quę ipsam non solum feliciter, sed etiam manifesto assecutę sunt.

Mariam Magdalenam, cum in solitudine uitam ageret, solitarius quidam presbyter ab angelis in cęlum tolli et iterum loco suo restitui uidit. Ab ipsa deinde, quid hoc esset, curiose sciscitatus didicit triginta iam annos eam non alio cibo sustentatam pręterquam cęlestium gaudiorum contemplatione — beatis, quemadmodum ipse conspexerat, spiritibus eo se perducentibus ac reducentibus — et iam finem uitę huius facturam, ut uitam illam inchoet, quę nullo concluditur fine, nulla carpitur molestia, nullo indiget bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet immortali, ut tandiu sine alimento uiuat et terrenum adhuc in tam sublime feratur. Sed cur tandem solutam animam Deo reddidit? Ne scilicet animę perpetuę beatitudini impedimento esset, cuius alternam aliquatenus non impedierat.

Margaritę uirginis capiti, dum ipsa grauibus afficeretur poenis nec interim cessaret confiteri Christum, cunctis, qui aderant, cernentibus columba de cęlo aduolans auream corollam imposuit. Eo miraculo quatuor milia hominum relictis idolis Christum colere coepere nec timuerunt

-- 3-630 --

capitis subire discrimen, dum diuinitus coronari concupiscunt. Haud quaquam sic pręsentem uitam despicerent, nisi meliorem certissime expectarent.

Dorothea, uirgo et martyr, ad paradisum sponsi sui Christi se per tormenta peruenisse probauit brumę tempore missis rosis Theophilo scribę. Quam rem ille impensius consyderans, cum prius Christianorum religionem irrideret, sequi coepit, ita ut gratanter et ipse iugulum gladio submitteret, nihil iam ambiguus de beatitudine adipiscenda, quam tali argumento in Christo tantum esse didicerat. Pręferens igitur huius uitę uoluptatibus cęlestes rosas ultro martyrium adiit et illarum odore decoreque captus mori optauit.

Eulalię uirginis post multa tormenta capite cęsę anima sub columbę uolantis figura uisa est cęlum petere et nubibus condi, ut palam esset martyrum animas carnis nexu expeditas illo protinus tendere, quo ipse pręcessit, pro cuius amore torqueri, uri occidique gauderent.

Prisca uirgo, dum Christum confitens torqueretur, luce de cęlo lapsa circumfunditur, cum sanctis in carcere sibi apparentibus psallit, carceris pedor in odorem suauissimum uertitur, ipsa ab angelis in throno diuini fulgoris gloriose collocatur. Si tanta illi inter tormenta affuit beatitudo, quantam exhaustis iam tormentis consummatoque agone secutam credimus! Neque enim ęqua esse debet merces pugnantis adhuc et post pugnam iam uictricis. Illic auxilium petitur, hic triumphus debetur.

Septem mulierum, quę cum beato Blasio episcopo ad Sebasten martyrium passę sunt, cum cęderentur, animas uirginali forma a corporibus egredi uiderunt cęlumque uersus ferri, candidas admodum et corollis circa capita fulgentibus decoras. Et hoc ipsi sicarii testabantur, a quibus interemptę sunt. Nunquid non satis ueram putabitur, quod ne inimici quidem negare potuerunt, eas uidelicet statim post necem beatitudinis ęternę fructum percepisse?

Agatha, uirgo et martyr, per apostolum a uulneribus curatur et peracto agonis cursu, cum mortua efferretur,

-- 3-631 --

angeli sub uisibili specie exequias celebrant et litteris in marmore incisis beatitudinis eius testimonia relinquunt: mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Quis dubitat, quin ab iis ad Sponsi usque thalamum perennesque nuptias euecta sit, quorum tanto obsequio in morte meruit honorari? At cur apostolorum consortio non dignam dixerimus, ad quam sanandam Petrus de cęlo ad terras descendere iussus sit?

Agnes uirgo post martyrium parentibus ad sepulturam suam excubantibus ac lugentibus gloriosa apparuit cum splendido elegantique uirginum comitatu, aureis armillis candiduloque amictu multum fulgens et agnum niue albiorem dextera baiulans. Tum represso parumper gradu parentes ipsos dulciter admonuit, ne se uelut mortuam flerent, sed potius cum Christo beate uiuenti congratularentur. »A sanctarum — inquit — uirginum, quas uidetis, recepta collegio ei in cęlo iuncta sum, quem in terra posita toto corde dilexi.« Merito igitur non solum martyrii eius diem festum agit Ecclesia, sed etiam eum, quo se talem ostendit, celebrem habet. In martyrio, quę passa sit, recoluntur, hic autem ad quantam beatitudinem post passionem peruenerit, commemoratur.

Cęcilia uirgo angelorum uisione fruens, rosarum liliorumque media hyeme uernantium odoramentis, quę sibi de paradiso allata fuerant, Valerianum et Tiburtium conuertit. Tam suauiter illa redolebant, ut illi repente contempto simulacrorum cultu Christum sequerentur, qui sibi seruientes talibus iam impertiret donis. Indeque coronari cupientes libenter ad martyrium perrexere. Ipsa quoque nullis auerti a Christo suppliciis potuit, quoniam certa erat eius consortio se in cęlo usuram, cuius angelos uidere meruerat in terra.

Catharinam uirginem, cum post tormenta capite truncanda esset, orantem uox de cęlo consolata est, quę diceret preces suas exauditas esse et iam aperto cęli aditu a Domino aduentum suum expectari. Itaque lęta et hilaris ceruicem gladio subiecit persecutoris. Desecto autem collo lac

-- 3-632 --

pro sanguine exiliit, corpus ab angelis ad montem Synai delatum est. Talis itaque honor corpori exibitus testatur, quanto magis in cęlo spiritus eius honoretur. Colligamus cuncta simul et summatim perpendamus, quali beatitudinis gloria in illius ineffabilis maiestatis conspectu sanctorumque omnium uirgo ista repleatur, cui in conspectu hominum tot mira contigerunt: uox de cęlo blandiens, lac pro cruore manans, angeli corpus transferentes.

Theodora Alexandrina, quę sexu dissimulato inter monachos persancte uixit, cum decessisset, abbati in quiete apparuit cum quadam nuptiali pompa, sanctarum exultantium agmine eam circumuallante, ipsa in medio gemmis auroque coruscans. Tunc se illam esse confessa est, quę Theodorus monachus diceretur, mas credita. Mox deinde experrectus et*corr. ex ut sibimet redditus, abbas continuo cęllam eius adiit et defunctam esse reperit et foeminam fuisse cognouit. Denique constantiam mulieris inter uiros tandiu tam integre uersatę miratus beatitudinem quoque palam prędicare coepit atque, in quali eam gloria exaltatam conspexerit, ultro prodere. Gloriosa quidem sunt, quę de illa uidit, sed multo gloriosiora sunt, quę uidere non potuit.

Apud Alexandriam Paulus, Antonii abbatis discipulus, in spiritu cęlum usque pertractus uidit thalamum quendam miro ornatu excultum lateque fulgentem et Antonio paratum putabat, donec audiuit Thaidi meretrici illum seruari. Ex quo cognitum est ei mulieri peccata per poenitentiam dimissa esse et cęlestem beatitudinem condonatam, dicente Domino: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum.

Scholasticę uirginis animam frater eius Benedictus abbas in columbę forma ad cęlos euolantem uidit. Cognitoque, quod obiisset, corpus illius ad monasterium suum deferendum curauit et in sepulchro, quod sibi parauerat, condidit, ut iunctis ossibus in terra cubarent, qui animis iungendi erant in paradiso parique uitę merito pari beatitudine fruituri.

-- 3-633 --

Thebaidis monasterii abbatissa Euphrasiam uiduam propediem uita decessuram intellexit, cum Antigonum, eius uirum, in cęlesti beatitudine constitutum per somnium uidisset ac supplicantem, ut ipsa iam de terris euocata sibi in cęlo copularetur. Somnii fidem probauit euentus, et Euphrasia (sicut prędictum fuerat) breui defuncta ad eandem beatitudinem ascendit, ad quam pręcesserat maritus. Euphrasię quoque eius, Deo dicatę uirginis, eadem abbatissa obitum prędixit, deinde prępositae eius Iulię, postremo suum; neque secus, quam prędixerat, euenit. In uno conditorio tres positę una beatitudine gaudent in paradiso. Quoniam ideo in proximo secum hinc migraturas abbatissa pręcognouit, quod, quanta ipsis parabantur pręmia, ante supra cęlum in spiritu rapta uidit.

Gertrudis, uirgo Nigellani monasterii, qua die obiit, abbatissę Treuerensis monasterii ante altare oranti apparuit seque ad Sponsum suum ire dixit cęlesti gloria fruituram. Alio quoque miraculo beatam esse patuit. Cum monasterium arderet, supra tectum uisa est candenti uelo flammas premens. Restinctoque statim incendio, cum totum ędificium consumptum iri timeretur, nihil damni illatum fuit, igne uirginis imperio cedente, quia illi iuncta erat, cuius uoluntati subiecta sunt uniuersa.

Edeltrudis uirginis corpus, cum post sextum decimum obitus sui annum ad aliud sepulchrum transponeretur, integrum inuentum est ineffabilique odore fragrans, quin etiam, quod multo mirabilius est, in uocem prorupit dicens: »Sit gloria nomini Domini!« Ex quo apparet, quanta sit animę eius cum Deo uiuentis beatitudo, cuius mortuum etiam corpusculum Deo laudes gratesque ageret. Pręterea tactu eius multi, qui morbo affecti fuerant, protinus conualuerunt. Et, si cadauera sanctarum animarum sic separata sanctitatis earum sentiant uirtutem, quantę uirtutis futura sunt, cum illis iterum fuerint copulata!

Gallę Romanę, Christi ancille, ęgrotanti — Gregorius autor est — apostolum Petrum apparuisse, atque illam, ut secum ueniret, inuitasse, eo quod peccata sua dimissa

-- 3-634 --

essent. Hanc uisionem cum aliis ipse retulisset, corpore exuta cum illo utique abiit, cui claues datę sunt regni cęlorum. Illum igitur beatitudinis locum ascendit, cuius ianitor est, qui inuitauit. Hic iacentem uocauit, hic uenienti aperuit.

Romulę quoque uirginis beatitudo ex eo plane percipi potest quod paralysi dissoluta, cum ad uitę finem peruenisset, luce repente circumfusa est. Cuius lucis fulgore attoniti, qui ei assidebant, et expauefacti magis etiam timuerunt, cum mox conuenientis illuc turbę strepitum persensissent, et neminem uiderent. Represso deinde ambulantium fragore successit suauitas odoris, qui ibidem tandiu permansit, donec Romula spiritum tradidit. Tunc etiam ante ostium cęllulę eius psallentium cantus auditus. Haud dubium, quin ideo, ut palam fieret, dignam fuisse animam illam, quam hinc abeuntem angeli exultantes comitarentur et cum tripudio ad cęlum perferrent atque in illo ęterni Sponsi thalamo feliciter collocarent.

Hanc angeli comitati sunt, Trasillę uero uirginis, beati pontificis Gregorii amitę, animam ipse angelorum rex et Dominus Iesus Christus. Huic primum in uisu apparuit Felix pontifex et perpetuę lucis illi sedem ostendens: »Veni — inquit — et fruere consessu hoc beatorum!« Mox ipsa febris morbo affecta et iam animam agens uidit ad se uenientem Iesum et eis, qui aderant, ut assurgerent, iussit, eo quod aduenisset Dominus. Tum ad uisionem, quam sola cernebat, mentem oculosque dirigens expirauit atque illico odor suauissimus nares omnium occupans nemini dubium reliquit, quin uere ibi Dominus ipse affuerit. Sed quis dicere potest, quanta is Trasillam felicitate beatificarit in cęlo, qui ad consolandum descendere dignatus est in terram?

De Musa puellula idem autor Gregorius tradit ei per uisionem nocturnam Dei Genitricem Mariam cum uirginum choro apparuisse atque iniunxisse, uti risu iocisque et omni uanitate abstineret; futurum enim, ut post trigesimum diem suo suarumque uirginum consortio gauderet. Tota itaque immutata est tantoque promisso illecta nihil egit, ob quod eo indigna uideri posset. Inde morbo implicita

-- 3-635 --

et tandem die, qui prędictus fuerat, imminente eadem uisione iterum consolata quasi uocanti se respondere coepit: »Venio, Domina, uenio!« Sub his uerbis efflauit spiritum, ipsam cęli Reginam uirginesque eius ad cęlum pręeuntes tam exultanter secuta quam feliciter. Neque enim de beatitudinis possessione mox capienda dubitabat, cuius pollicitationem ex ore ipsius, cui concessum est, ut dare possit, acceperat.

His et huiuscemodi exemplis, ut ante diximus, edocemur, quanta sit illa inuisibilis et incomprehensibilis nobis sanctorum felicitas, cum tam mira sunt, quę de ipsis mortales oculi uidere potuerunt. Gaudeamus igitur, quia maius est bonum illud quam ut quis, donec carnis huius pondere premitur, aut cernere possit aut dicere aut etiam cogitare. Gaudeamus, inquam, quia tam ingens immensumque bonum promissum est nobis ab ipso, qui Veritas est, ab ipso, qui neminem fallit et in cuius ore non est inuentus dolus neque mendacium. Erimus ineffabilis beatitatis perpetui possessores, modo breuis uitę huius cursum post illum, qui Via est, dirigamus, post illum, qui Lux est pietatis iustitięque, passibus ambulemus! Hic magister noster, hic dux, hic Dominus, hic omnium sequentium se Saluator est. Quomodo autem eum sequi oporteat, et ipse docuit et sanctorum suorum egregia pręclaraque exempla, quibus totum opus istud contextum est, satis nos abunde instruxerunt. Horum itaque, dum licet, dum res tempusque suppetit, uestigiis insistamus, ut, ubi illi sunt, et ipsi simus. Non declinemus neque ad dexteram neque ad sinistram, non pes titubet, non mens uacillet! Constanti fide, spe firma, forti magnoque animo uiam salutis ingrediamur! Modicum laborabimus, multum metemus. Accipiemus enim, sicuti scriptum est, regnum decoris et diadema speciei de manu Domini, Dei nostri. Ipse dextera sua teget nos et in brachio sancto suo defendet nos. Ipse ponet consolationem lugentibus Syon, dabit coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Ipse sustollet nos super altitudines terrę, in hęreditatem inęstimabilium diuitiarum regnique cęlestis. Ibi erit — ut Esaias

-- 3-636 --

ait — mensis ex mense, sabbatum ex sabbato; nullus denique finis, nulla unquam decessio erit glorię beatorum. Non cesset igitur manus nostra operando, lingua orando, oculi uigilando, mens contemplando, corpus abstinendo! Contemnamus opes, renunciemus uoluptatibus, paruipendamus honores, nihil terrenum concupiscamus, nihil, nisi quod naturę necessitas exigit, habeamus! Non efferamur prosperis nec frangamur aduersis! Irrisorum cauillationes, inuidorum morsus, maleuolorum odia, superborum contumelias, indignantium minas, furentium uerbera omnisque generis offensas atque iniurias ęquo animo toleremus — diligendo quidem illos, qui nobis infesti sunt, et pro persecutoribus nostris deprecando nec malum pro malo, sed potius bonum reddendo. Paruus breuisque omnis labor est, si propositę nobis mercedis immensitas ęternitasque pensetur.

Nunc, quoniam tandem ad instituti operis finem peruentum est et sexto iam peracto uolumine sabbatum instat quiescendi, tibi, cęli terręque conditor ac moderator Deus, gratias ago, manipulos offerens de plenioribus ecclesiastici agri spicis uarie consertos, ut, quos tuis auspiciis tuoque auxilio collegerim, tuo etiam nomini consecrentur. Tu da, ut horum semina in terra cordis nostri sata cęlestis gratię hymbre irrigentur et fructum faciant in tuis horreis recondendum! Da, ut sanctorum tuorum, quos passim commemorauimus, uestigia obseruantes post uitę huius miseriam ad illas uerę felicitatis perducamur mansiones, in quibus ipsos accipere dignatus es, et cum iisdem angelorum tuorum iuncti choris tuoque conspectu beatificati, in te gloriantes, in te exultantes, te unum in Trinitate et trinum in Vnitate adorantes, uisilibus inuisilibusque perfruamur bonis ęuoque sempiterno! Amen.

FINIS

-- 3-637 --

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.