Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput VII / DE RATIONE RESISTENDI DIABOLO

Didicimus, quemadmodum praua atque impia iubentium minas oporteat contemnere omniaque extrema pati prius quam religionis fidem uiolare. Discamus nunc diabolo resistendi rationem, quando hic quoque blanditiis allicit, terrificationibus urget, partim dolo, partim ui contendit, modis omnibus, horis omnibus, nunc occulte, nunc palam, ut hominis innocentiam subuertat, molitur, inuidens illi cęlestem beatitudinem, a qua se irreuocabiliter decidisse meminit. Facile autem et calliditatem eius cauere et uires non timere poterit, quisquis hac etiam in parte sanctorum exempla diligentius inspexerit accuratiusque obseruauerit.

Iam a principio coluber tortuosus diabolus humano generi infensus, in primos homines inuidię suę uirus uomere coepit, ac ligni a Deo uetiti usum suadens: Nequaquam moriemini - inquit — sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Mendaci professione pellexit eos ad peccandum, et illi diuinum transgressi mandatum, quamprimum maledictionibus succubuere. Igitur caueamus ab eo, quia inimicus est, nec uerbis eius pręstemus fidem, quia fallax est. Homicida fuit ab initio — ut Saluator ait — et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium, expropriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.

Laudatur a Domino Iob. Sathanas inuidet, sed nocere nisi permissus non potest. Vbi uero potestatem nocendi accepit, iustum hominem omnibus afficit erumnis, postremo et mala corporis ualitudine terribiliter uexat. Sed fortis Dei athleta semper inconcussus perstitit, quodque

-- 3-456 --

diabolus ad eius integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam. Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in rebus modestum, pium ac Deum timentem uidet. Quod si etiam in aduersis patientem esse cognouerit, iam illum ultra infestare erubescit, quem tot uirtutum armis munitum cernit. Duplicia autem Iob post probationem recepisse dicitur, ut et tu te multo plura adepturum speres, si amissa ęquo animo pertuleris.

Quem autem hominum omnino intentatum relinquet ille, qui Dei Filium Iesum tentare non timuit? Cum enim dubitaret, an ipse esset, ieiunum et iam esurientem ad gulę uitium prouocat dicens: Dic, ut lapides isti panes fiant. Mox, quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum pulsat ostendensque ei regna mundi et gloriam eorum: Hęc omnia tibi dabo — inquit — si cadens adoraueris me. Cum autem et hoc incassum suasisset, iam omni uincendi spe amissa reliquit eum, et angeli accesserunt, et ministrabant ei. Angelico ergo ministerio honorari dignus erit, qui diabolum uicerit.

Vt autem uincamus, quoties ad lautiores cibos auiditas urget, meminerimus, quia non in solo pane uiuit homo. Quoties ad subeunda pericula sola temeritas prouocat, statim occurrat, quia Deum tentare non debemus. Quoties honorum opulentięque cupidine solicitamur, protinus ad mentem reuocetur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Postremo, quoties perniciosarum cogitationum stimulis agitabimur, semper resistendo ac repugnando clamemus: Vade retro, Sathana, iam satis certi eo angelos accessuros, unde diabolus uictus recesserit.

-- 3-457 --

At uicto etiam Sathana impense cauendum est, nequa ex hoc surrepat inanis glorię iactatio. Mirabantur se apostoli, quod demoniis imperarent, et audiunt: Nolite gaudere in hoc, quia demonia subiiciuntur uobis. Gaudete autem, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis. Et: Videbam Sathanam — inquit — sicut fulgur de cęlo cadentem. Qui quanto se altius errexerat, tanto inferius corruit. Qui ergo acceptam gratiam semper integram conseruare cupit, semper humiliari studeat, in omnibus Deo gratias agat, si malarum tentationum uictor euaserit, illi soli acceptum referat. Ait enim: Sine me nihil potestis facere.

Sathanas quippe iste nequissimus, cum Domini discipulos cribrare sicut triticum expetisset, non est permissus, nisi in eum, qui de se multum pręsumpserat dicens: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Petrus ergo et tentari et labi dimissus est, ut per poenitentiam humiliatus disceret iam non sibimet confidere, sed ei, cuius beneficio etiam post lapsum subleuatus est, ne periret. Igitur, quisquis aliquid boni operis propria uirtute se effecturum promiserit, diaboli uanno concutietur et, cum triticum mundum se esse crediderit, inter decermina computabitur. Frustra aliquid conamur, nisi Domini affuerit auxilium. Cum illo in carcerem uel in mortem ire tunc poterimus, cum ipse audendi pręstiterit fiduciam. Vt autem pręstet, rogari uult dicens: Petite, et dabitur uobis.

Nec solum diabolus, uerum etiam corpus nostrum aduersatur nobis. Vas electum Paulus: Video — inquit — aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Deinde exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia ipse per se non sufficit, respondet: Gratia Dei per Iesum Christum, Dominum nostrum. Sed quoniam gratia ista solicitis, non ociosis opitulari soleat, ipse quoque non cessat, quantum potest, reluctari aduersario suo et flagellationum iugo premere illum atque imperare uolentem, ad obediendum compellere. Castigo — inquit — corpus meum et in seruitutem redigo. Igitur, si pugnat caro, castigatione reprimenda est. Reprimentem

-- 3-458 --

Dei gratia adiuuabit. Carnis autem castigatio est ieiunium, uigilia, deprecatio, uerberatio, labor.

Ad hęc idem apostolus etiam a Sathana uerbera sustinuit, neque hoc sine Domini uoluntate. Sed ae magnitudo reuelationum — inquit — extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę, angelus Sathanę, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam uirtus in infirmitate perficitur. Qui Apostolo gratiam dederat, dedit et stimulum. Nulla enim potest esse uictoria, ubi nulla est pugna. Non coronabitur, nisi qui legitime certauerit. Rogemus ergo Dominum, non ut submoueat nobis tentatorem, sed magis ut suppeditet uincendi facultatem.

In illos autem pręcipue diaboli insurgere solet malignitas, qui terrenis contemptis religiose uitam instituere decernunt. Iccirco pręceptum est: Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prępara animam tuam ad tentationem.

Duo iuuenes Ioannem apostolum secuti (ut alibi diximus) cum deinde angi animo coepissent, quod facultates suas in pauperum usus erogassent nec iam apostolo meliora certioraque sperare iubenti acquiescerent, uirgis in aurum mutatis et lapillis in gemmas, plus etiam recipiunt, quam reliquerant. Mox cuiusdam, cui Stacteo nomen erat, a morte suscitati uerbis credentes, quibus ille se uidisse affirmabat, quam ingentem gloriam in cęlo paratam sibiipsis amisissent, ad quantam infelicitatem deuoluendi essent, quod retro cesserint, rursum ad apostolum reuersi, restituto, quicquid ab eo acceperant, paupertatem in uita coluere, ut potius post obitum diuites fierent. Reuocauerat eos diabolus ad pristinę conuersationis uomitum, sed apostoli precibus et Dei dispensatione factum est, ut deprehensis inimici fraudibus ac dolis, quod impudenter repetierant, constantius refutarent. Sic in tempore resipiscentes gloriam illam, quam sibi in cęlo repositam fuisse audierant, iam amissam recuperarunt.

De Hugone quoque, Bonnęuallis abbate, legimus, quod religionem professus, continuo ad seculum redire

-- 3-459 --

tentatus sit. Nec ferre ad intima usque penetrantes inimici sagittas potuisset, nisi eis orationum scutum opposuisset. Oranti Virgo, Dei Genitrix, apparuit et iam dubium suspensumque ad perseuerandum in sancto proposito animauit. Non est ausus postea diabolus eum lacessere, quem pro uiribus repugnantem ipsa cęli Regina, ipsa angelorum Domina dignata est adiuuare.

Sub hoc abbate iuuenis quidam religionis uoto obstrictus, cum itidem peruersis cogitationibus multum agitaretur, ut e monasterio fugam faceret, confessus est abbati tam perniciosę tentationis molestias. Tum demum eius exhortationibus roboratus, illis fortiter repugnauit. Biennio post aduersa ualitudine correptus uita decessit atque apparens in uisu abbati gratias egit, quod eius consilio, ope operaque religionis statum non deseruit et eam ob rem inter beatos collocatus esset. Tantum illi profuit hasce inimici suggestiones suo detexisse abbati neque cęlatas tenuisse.

Duo etiam nouitii monachi, eandem improbissimi spiritus molestiam passi, ab eodem Hugone admonentur, ne discederent; uitam enim ęternam in monasterio permanendo consecuturos, discedendo male finituros. Alter eorum recedens, ab inimicis in pręlio peremptus occubuit, alter manens, cum aduersa ualitudine oppressus animam ageret, Beatam Virginem uidit et ab ea consolatus ac certior factus, quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum boni, qui in ea perseuerant.

Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum.

Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in tantum mentis tedium lapsus est, ut palam diceret nunquam se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret,

-- 3-460 --

hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus, causam agnouit, ob quam gaudere iocunditateque affici deberet et non conturbari neque moestus esse.

Nec precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt.

Siquidem Medericus, abbas apud Edunum sanctitate clarus, cum monachum libidinosis cogitationibus ęstuantem tunica sua induisset, eiusmodi molestia liberauit discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis proposito absque lasciuię prurigine pure integreque permansit.

Alius frater Mederici reliquiis de mensa collectis atque haustis uagę mentis inquietudinem repressit, cum antehac tali demonis illusione solicitatus persistere in ecclesia omnino non posset, sed semper, priusquam solennis precatio peracta foret, egrederetur. Itaque uehementiorum tentationum remedia a uiris quidem sanctitate pręstantibus petenda erunt, cum eos impurissimi spiritus ferre iam nequeant, a quibus toties uictos fugatosque se reminiscuntur.

Benedictus abbas, cum fratrem quendam similiter a diabolo illudi audisset, eius uicem dolens, ad monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum ab Aethiope puero extra ecclesiam per uestem trahi, dum cęteri fratres psallere coepissent. Insecutus ergo eum atque increpans uirga percussit, neque ipse postea eiusmodi mentis instabilitatem passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit.

Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam sibi proxime pagum constituerat.

-- 3-461 --

Ibi demon forma supramodum foeda terribilique apparens ac flagellum manu concutiens circumstrepere ferociter coepit, ut pauefactum inde abigeret, insuper iactabundus, quod etiam prius habitaculum eum deserere compulisset. Quod ut audiuit Nathanael, ne qua in re de se gloriari diabolus posset, ad desertum reuersus ita illic postea habitauit, ut de cęllulę suę septo annos septem et triginta pedem non extulerit.

Sed rursum Sathan illum fraude aggreditur. Agasonem assimilat et asellum panibus oneratum agens, dum sub onere lapsum attollere nititur, Nathanaelis opem inclamat, ut foris euocet. Suspensus ille restitit: charitas proximo auxilium ferre stimulabat, propositi ratio exire dissuadebat. Dum autem, quid facto opus esset, secum deliberat, uenit in mentem, ne forte id, quod cernebat, diaboli ad fallendum fabrica esset. Et uocanti respondit: Si Christianus es, Deum deprecare, et ipse adiuuabit te. Sin Christi aduersarius, indignus es, cui succurratur. His dictis uisio euanuit. Et ipse Deo gratias egit, quod tam callide consutis dolis non sit captus nec suum intermiserit institutum. Exemplo est, cum nos in laqueos paulatim labi remissius agendo senserimus, resipiscentes etiam pristinę perfectioni aliquid addamus, et potius in laqueos incidat, qui illos parauerat, et conuertatur dolor eius in caput eius.

Plurimum autem circa conuersationis nostrę initia demonum in nos concitatur indignatio. Quibus si eo tempore minime cesserimus, facilior erit reliquarum postea congressionum uictoria.

Antonium, Alexandrinum abbatem, ad eremum pergentem iam primum uerberibus discidere. Semianimis relictus, ad proximum uicum curandi gratia delatus est. Cumque aliquantulum conualuisset, rursum eodem se referri iussit, iterum uerberari cędique paratus, si ita Domini ferret uoluntas, nec ulla unquam diaboli iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur, ferarum more in eum rugientes ululantesque ac simul

-- 3-462 --

serpentum sibillationibus perstridentes, rictibus ringentes, dentibus infrendentes, toruo oculorum aspectu scintillantes et flammas ore, naribus auribusque perflantes, nulla pauoris omissa specie, qua auertere illum possent. Cęterum, ubi fortissimum Christi militem neque ictus curare neque tam horrendo tetroque spectaculo quicquam commoueri uident, uictos se confessi confusique discessere. Ille seruiendi Deo semel susceptum uotum magno constantique animo prosecutus est.

Post hęc ueterator spiritus, nequid adhuc intentatum relinqueret, cogitationibus Antonii callide sese insinuans, tanto solitudinis tedio animum eius pulsauit, ut ille, quid iam agere deberet, dubius, ad Deum exclamaret dicens: En ego, Domine Iesu, cupio his in locis tibi famulari, et nescio quo me inuitum subinde rapit uiolenta mentis meę euagatio. Hęc dicenti angelus monachali habitu iuxta apparuisse dicitur. Et cum aliquandiu nunc genibus prouolutus orasset nunc surgens manibus fiscellas texuisset, ad Antonium conuersus dixisse: Ita et tu, Antoni. Et hoc dicto ex oculis eius euanuisse. Tali ergo precum laborisque uicissitudine deinceps usus Antonius, diabolicę molitionis tentamenta facile uicit, et cum minime esset ociosus, minimum in eum potuit inanis cogitatus distractio.

Et hoc quoque relatu dignum de illo ferunt: dum uerbera terroresque perferret, lucem diuinitus apparuisse, qua expauefacti demones diffugere, Antonium uero eo splendore recreatum errexisse se et, quasi pręsentem Dominum aspiceret, dixisse: Vbi eras, bone Iesu, ubi eras? Responsumque accepisse: Aderam, Antoni, sed euentum pugnę tuę pręstolabar. Quam quoniam imperterritus immotusque uiriliter sustinuisti, manet te uictorię tuę indeficiens in cęlo triumphus immarcessibilisque corona pręmiumque sempiternum. Igitur omnis diaboli uis atque decertatio sola pii propositi continuatione destruitur atque dissipatur. Perseuerauit nempe Antonius et mala, quę perpessus est, ad glorię illi cessere incrementum.

Macharius quoque, Alexandrinus abbas, et ipse quidem multum ab iisdem spiritibus traditur infestatus.

-- 3-463 --

Parem autem eorum terrori extitisse uel inde constat, quod in gentilium sepulchro nocte quadam amoto cippo decubare ausus sit. Cumque ossa, super quę iacebat, in uocem prorupissent, mansit immotus. Vox autem erat alteri respondentis uenire se nunc non posse, quod eius, quem super se habebat, pondere grauatus esset. Ad quem Macharius: Exi atque abi, si potes, inquit. Ego hic pernoctabo. Demones igitur tantam hominis audaciam perstupentes obmutuere, ne, si plura in eum conari pergerent, uicti magis erubescerent.

Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate.

Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad proximum monasterium iter se habere respondit, ut fratribus singulis singulas offerat potiones eosque, qui hauserint, sibi obnoxios reddat. Non multo post Macharius inde reuertentem conspiciens, quid egisset, quęsiuit atque accepit unum duntaxat ex fratribus illis, Theotiscum nomine, ampullę ueneno delinitum. Anxiusque de fratris periculo protinus monasterium adit, Theotiscum conuenit, inimici in eum captiunculas detegit. Et ille his auditis expauidus, quicquid mortiferum diabolo propinante gustauerat, repente corrigendo sese, totum id euomere curauit. Siquid itaque, quod peccatum sapiat, in animum influxerit, statim est egerendum, ne diutius ibi remoratum nos interimat.

Idem Macharius fratri, quem nequam spiritus occulta suasione eo induxerat, ut crederet inutiliter se in solitudine uitam agere, quod nemini alteri quicquam benefacere posset, salubriter consuluit, ut, quoties in huiuscemodi cogitatus incidisset, eis responderet: Hoc saltem in solitudine utiliter ago, quod amore Domini mei, Iesu Christi, a tuguriolo isto non decedo. Cessarunt ibi pręstigiatoris insidię,

-- 3-464 --

ubi Christi amori datus est locus. Et in cęllula sua tranquillus permansit, qui iam de abitu cogitarat.

Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se uexatorem suum respondit. Quippe uoluptas, quę ocio alitur, labore fugatur.

Multa quoque expauescenda et Hilarionem abbatem a Sathana in deserto perpessum Hieronymus in eius uita tradit. Sępe enim nocte intempesta ab eo auditos infantum uagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctus quasi mulierum, leonum rugitus, murmur exercitus et rursus uariarum portenta uocum, ut ante sonitu quam aspectu territus cederet. Denique ipsum fronte crucis signo armata solicite circumspicientem splendente luna uidisse currum directis equis super se irruere. Cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius in terrę hiatum uisa descendisse. Postremo, quoties illi — inquit — nudę mulieres cubanti, quoties esurienti largissimę apparuere dapes! Interdum lupus ululans et uulpecula ganniens transiliit psallentique gladiatorum pugna spectaculum prębuit et unus quasi interfectus et ante pedes eius corruens sepulturam rogauit. Orabat semel fixo in terram capite et, ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens nescio quid aliud cogitabat: insiliit dorso eius festinus gladiator et latera calcibus, ceruicem flagello uerberans: Eia — inquit — cur dormitas? Cachinnansque desuper, si defecisset, an ordeum uellet accipere, sciscitabatur. Dixerat enim ille quandoque corpori suo iratus, quod se ad libidinem prouocaret: Ego te, aselle, iam non ordeo, sed paleis alam ne calcitres. Huiuscemodi ergo insidiis iniuriisque contendunt cacodemones isti, ut eos exterreant, quos proficere studio uirtutis uident. Sed qui confidunt in Domino, sicut mons Syon, non commouebitur in ęternum.

Porro hęc uersipellis bestia transfigurat se interdum in angelum lucis, quo facilius id, quod uelit, homini persuadeat.

-- 3-465 --

A Cassiano relatum legimus Heronem senem in Thebaidis deserto annos quinquaginta commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet, tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret, corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem suam illud imprudenter amplectens: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti fratres ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter dormientium in Domino fratrum (sepulchra)*coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam apud eundem scriptorem traditum est suppresso nomine (quia adhuc supererat) quem captum diabolus diutule ludificauit noctu ad eum uentitans et cęllam splendore illustrans multaque ei occulta uere reuelans, ut postremo in erroris foueam incautum pręcipitaret. Nihil ei ultra ad promerendum glorię culmen deesse dixit pręter Abrahę obedientiam. Proinde Deo iubente, ne dubitaret filium, quem secum habebat, in holocaustum offerre. Credidit miser. Sed dum pręter consuetudinem cultrum in cote subigeret et uincula prępararet, continuo pueri mens mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi

-- 3-466 --

posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem petiit. Certe, nisi effugisset, pater ipse pessimi parricidę in filium scelus, non Abrahę obsequium consummasset, et quem Deo genuerat, diabolo immolasset. Eo iam uesanię processerat imprudens inconsultaque credulitas.

Narrat idem Cassianus monachum etiam quendam Mesopotamenum, qui annos multos clausus uixerat, continentię cęterarumque uirtutum fama supra omnes insignis, eodem fraudis genere, hoc est, sub angeli forma a diabolo deceptum, ita ut ad Iudaismum declinarit et circumcisionem acceperit. Etenim multis illius non falsis reuelationibus et coram se coruscantis luce delinitus, firmissime credidit ipsum esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit in errorem, nihil ab eo falsum ostendi posse ratus, a quo toties, quę uera erant, didicisset, ignarus hanc esse pescatorum maliciam, ut hamum escis tegant, non pascendi, sed prehendendi perdendique causa. Aut quid aliud diaboli blandimenta nisi odiorum insidię sunt?

Quod quidem bene intelligens Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, cum ab infidelibus in carcere teneretur et a diabolo in angelum transformato eductus multum iam itineris una cum illo emensus esset, ambigere coepit, reprobine an boni angeli opera martyrium fugeret. Dumque id sibi ostendi Deum orasset, diabolus euanuit. Ille ad carcerem reuersus coronam recepit martyrii. Inuidia inimici seruare homini uitam hanc uoluit, ut ęternam differret. Sed ipse bonum, a quo auertebatur, consyderans, iustam dubitandi causam habuit et dolos euasit.

-- 3-467 --

Ad Euagrium presbyterum, amborum quodam Machariorum discipulum, dum solitarius eremum incoleret, tres demones clericali habitu uenisse constat. Qui se diuersarum heresum esse simulantes, suum quisque dogma probare nitebantur, ut illum aliquo eorum peruerterent. Cęterum Euagrius, cum fidem catholicam aduersum quemlibet eorum acerrime tueretur ac defenderet, Deo adiuuante omnes facile superauit, ita ut confusi repente euanescerent, nihil aliud moliri in eum ausi, quem in fide tam firmum cognouerant.

Martinum quoque, Turonensem episcopum, sanctitati eius uirtutibusque inuidens communis iste omnium hominum hostis ludificare ausus est. Aureo enim diademate et purpureo superbus indumento ei occurrens, regem se Christum esse et ad iudicandum mundum descendisse asseuerabat. At uero Martinus, et diabolicę arrogantię gnarus et mansuetudinis Domini memor, haud talem inquit uenturum se pollicitus est Christus, sed cum omnibus passionis, quam pro nobis sustinuit, signis, cum spinea corona uulnerumque cicatricibus et ipso uictorię suę trophęo — cruce. Cum talis apparuerit, eum aduenisse credam. Alioquin hoc ab eo pręceptum obseruabo: Siquis uobis dixerit: Ecce hic aut illic, nolite credere. Immundus ergo spiritus uerbis ueritatis uictus disparuit, nihil ibi suum relinquens pręter sui indicem, foetorem. Luculentus accesserat, foetulentus abiit, ut nullam illi inesse lucem nisi apparentem et imaginariam credas.

Idem omnis mortiferę fraudis artifex Pacomio, Aegyptio abbati, apparuit pulcherrimę foeminę formam prę se ferens. Sed qui libidinis ardorem ieiuniorum frigore iam extinxerat, nulla carnis concupiscentia intellectum occupante, facile perspexit inimici insidias et frontem cruce signans, ipsum crucis fugauit aduersarium.

Pacomius alter, in Scythi monachus, queri solebat annos duodecim Venereę uoluptatis cogitationibus multum se fuisse molestatum. Et cum postremo diabolus puellę ętate et forma florentis imaginem gerens ad genua eius

-- 3-468 --

procaciter lasciuiendo procubuisset, ipse facinus detestans atque indignabundus colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus demon euanuit et tum illa diutina genitalium titillatio cessauit, quia, qui uisibili palpalibique specie seduci nequiuit, frustra iam deinde iis inanibus cogitationum offuciis oppugnaretur. Magis enim uisa quam cogitata mouent multoque magis etiam ad tactum usque admissa.

Sub eadem puellari figura nequissimus demon Paternianum, in deserto Aegypti abbatem, qui postea Vris, illius regionis oppido, episcopatum gessit, longe quidem dolosius, sed ęque casso labore est aggressus. Cum iam diei uesper esset, ei in limine monasterii stanti apparuit dicens seruam se cuiusdam principis uiri nouitiam esse et, dum ad aquam hauriendam missa esset, uiam aberrasse. Proinde orare, ut sui misertus nocte illa sibi locum intra monasterii septum concederet, ne forte foris manentem solitudinis bestię laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen ad se reuersus illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec patiendo, ut malum curationis dilatione inualescat.

Sed nequaquam ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui diaboli supplantatione in fornicationem semel lapsus, iterum et sępius lapsurus fuit, nisi Antidii, Turonensis episcopi, opera se a scelere retraxisset. Antidius quippe, cum forte, qua nocte id commissum est, multitudinem demonum conspiceret inter se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris gloriantem audiret, quod Zosimum papam annos a se septem solicitatum tandem cum uirgine quadam coire fecisset, e uestigio uisa auditaque ad ipsum Zosimum defert. Et ille pro breui

-- 3-469 --

uoluptate ęterni supplicii metu exterritus poenitentiam egit multoque deinceps uixit circumspectius, nullam prorsus cum foeminis consuetudinem sibi indulgens, sed potius declinans, quantum poterat, etiam conspectum earum. Huius exemplo, et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere resurgendi potestatem ac debilitari necesse est.

Pari ac pene eadem Iudei cuiusdam uisione, ob quam et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque continentię nimium confidens, permisisset, tandem demonis instigatione stimulatus, conspicere, quod semper abominatus fuerat, coepit. Ac die quadam ludens palma tantummodo tergum foeminę leuiter distrinxit. Cęterum, ubi audiuit, hac ipsa de re diabolum fuisse iactatum, non solum monialem ipsam, sed omnes prorsus foeminas, quę sibi in episcopio famulabantur, expulit atque abegit, et illa foedę cogitationis tentatio cum ipsis pariter eliminata prurire desiit. Vide, homini quanuis sancto incauta conuersatio quantum obfutura fuit, nisi Domini erga ipsum pietate inimici insidię quamprimum patuissent.

Idem implacabilis et impius humani generis inimicus etiam orantibus et cum Deo loquentibus nobis negocium facere audet, quoquo modo potest, pietatis iustitięque opera impedire nitens, ne perficiantur.

Launomaro, Carnotensi abbati, nocturnas agenti uigilias et in oratione posito lucernam extinxit. Quasi uero lucernę lumine indigeat, in cuius corde lucet Christus. Ne tamen uel hoc liceret tenebrarum amatori diabolo aduersus lucis amatorem Launomarum, rursum diuinitus accensa reluxit.

Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret, horrendos circa se demonum strepitus fremitusque audiuit, sed interim opus suum minime intermittendo fortasseque ob

-- 3-470 --

hoc ipsum intentius orando cessare tumultum fecit, magis terrens aduersarios quam ab eis territus.

Terruit illos et Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, qui, cum ad multam noctem peruigil iam tandem somno surrepente supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, ut experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare uoluit ad signandum se crucis signo, et impeditus est. Excutere se totis uiribus conatus, plus grauitatis addi sibi cognouit, atque adeo, ut uix iam sufficeret sustinere. Vbi autem spiritum ipsum, ut se dimitteret, per Christi sanguinem adiurasset, statim dimissus assurrexit et ab eodem, a quo dimittebatur, didicit nullum adiurationis genus magis timori esse demoniis.

Illam quoque efficacissimam contra tentationes precationem esse credimus, qua usus Nicolaus quidam in sancti Patricii specum apud Scotiam ad purgatorii (ut aiunt) loca descendens tanta ac tam uaria demonum tentamenta, tot fraudes, tot blanditias, tot iras, tot terrores unus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine, Iesu Christe, Fili Dei uiui, miserere mei peccatoris, — toties ab insidiis liber euasit. Breuis quidem oratio, sed permultę uirtutis, si fideliter, si ardenter, si humiliter exprimatur.

Nunc, ut maioris ignominię cauterio notetur imbecillitas inimici et in nobis repugnandi augeatur audacia, feminarum quoque de illius conflictu uictoriam breuiter enarremus.

Sarra, in partibus Thebaidis abbatissa, cum cogitationes eius ad libidinem incitare soleret diabolicę malignitatis suggestio, nunquam, ut recederet tentatio, orauerat, sed ut et illa assidue oppugnaret et ipsa semper uinceret. In hoc carnalis lasciuię bello per annos tredecim fortiter contendit. Sed tandem aliquanto acrius impugnata, quam sustinere posset, clamauit ad Dominum, Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans: Non ego — inquit — uici te, sed Dominus meus

-- 3-471 --

Iesus. Hinc discamus, siquando uehementior tentatio ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo, non nobis tribuere.

Theodora Alexandrina semel tantum commissi adulterii conscia, se iam indignam maritali thoro iudicarat, et uiro relicto, in monachorum coetu nulli, quod foemina esset, cognita, sub nomine Theodori latens commanebat, in multa uitę austeritate Deo seruiens ac peccatum suum lugens. Cęterum diabolus, ut illam maiori tristitia oppressam ad desperationem impelleret, ei apparens, adulterii crimen exprobrauit frustraque illam fatigari dixit, eo quod tam grande delictum ueniam promereri non posset. Ipsa uero nequaquam de misericordia Dei diffidens, cum se cruce signasset, tam manifesti mendacii assertorem euanescere ut fumum coegit.

Rursum ille sumpta mariti eius forma, blanditiis assentationibusque ipsam allicere coepit, impensius orans, uel potius urgens, ut domum rediret. Et cum nec sic doli successissent, ferocium eam beluarum imaginibus, ut a monasterio discederet, terrere conatus est. Sed et hoc incassum. Theodora enim iam supra firmam petram fundata, tum ad uentorum tum ad fluminum impetum immobilis, Deo humiliter supplicando talem quoque uisionem repulit, reiecit, in nihilum redegit.

Attamen inquieta et indefessa malignitate ueterator diabolus, nequod adhuc fraudis genus inexpertum dimitteret, multo stipatus comitatu ac maiestatem quandam pręferens ad illam uenit. Et cum ab omnibus, qui circa eum erant, plurimum honoraretur, ipsam quoque, ut se adoraret, iussit. Nolentem uero et, quod unus Deus adorandus esset, dicentem flagellis uerberauit. Cumque illa ne uerberibus quidem cederet, ipse fremens et indignatus abiit, patientia uictus foeminę constantiaque superatus.

Postremo, ut saltem uel ad auaritię uel ad gulę uitium incautam traheret, hic auri massam illic canistrum uariis dapibus plenum ei apparere fecit. Illa autem pręsentissimi contra omnia tentamenta remedii memor, crucem

-- 3-472 --

designauit, et diaboli laqueus dissipatus est. Tantumque in eam profecit malignus, ut, quo eam magis tentauerit, eo plus sibi confusionis comparauit, toties uictus, nunquam uictor. Igitur, quę semel corruerat, ita se errexit, ut nullo deinde aduersarii conatu euerti unquam potuerit. Ob quod quantum receperit mercedis, inde coniectari licet, quod, qua die uita decesserat, in uisu abbati apparuit, ad cęlestem thalamum gloriose sublata tantoque splendoris fulgore radians, ut pręstringeret oculos intuentis.

Pelagiam Antiochenam et diuitiis et genere et impudicicię quondam nobilem foeminam fuisse legimus et, quod peius est, in idolatrię errore natam atque adultam, sed postquam ad Christum fuit conuersa, pauperem, humilem, pudicam et omni inter fideles probitate pręstantem. Hanc ergo conuersionis suę initio Mammonę spiritus ad pristinas reuocare sordes tali uersutiloquio tentauit, noctu illam adiens: Opes — inquit — quibus affluis, o Pelagia, dii patrii, quorum ego nuncius sum, tibi concessere, et tu nunc illis relictis nescio quem Christum sequeris. Illos tamen et crimen tibi remittere, si ad eorum cultum redieris, et hoc insuper polliceri crede tantum priori opum beneficio addituros, quantum magis ipsa nequeas optare. Facile deprehendit dolos mulier, quę iam ueras diuitias Christum esse nouerat, et cum crucis in pectore signum dexterę manus ductu impressisset, sufflauit in suasorem impietatis et tam facile abegit, quam solet puluerem uentus, tantique illius promissa fecit, ut continuo ea etiam, quę habebat, cuncta indigentibus erogaret. Et quoniam Deo, non Mammonę seruit, cęlestes ęternasque diuitias possidere meruit.

Iulianę uirgini, iam poenis pro Christi nomine affectę

et tantum coronam martyrii in carcere expectanti, Belial diabolus formam angeli fidelis gerens apparuisse fertur atque dixisse Christum iubere, ut illa potius diis gentilium sacrifficaret quam in cruciatibus deficeret. Obstupuit Iuliana tali nuncio, et dubitans, quinam esset, a Deo sibi certius indicari postulauit. Mox diuinitus inspirata, manu illum apprehendens uinculis constrinxit uerberibusque affecit, uolente Domino, ut scelestus Belial ab eadem, cui dissuadere

-- 3-473 --

ausus fuerat suppliciorum pro Christo patientiam, supplicia ipsa perferret.

Margaritam etiam uirginem post tormenta carceri mancipatam terribilis draco late patenti faucium hiatu ferociter inuadens deglutierat. Verum ubi illa signum crucis edidisset, draco crepuisse uisus est, quaque crepuerat, uirginem uiuam sanamque euomuisse, sicuti euomitus a pisce Ionas propheta legitur.

Iterum eidem in specie humana apparens imponere tentauit. At illa per capillos apprehensum humi allisit. Et cum quęreret, cur tam infensus infestusque Christi cultoribus esset, accepit cacodemonum proprium ac peculiare esse inuidię odiique facibus accendi erga eos, qui saluandi sunt, cum pati non possint, ut ad cęlum, unde et ipsi deiecti sunt, homines retrahantur. Semper ergo eos aliquid tentare, moliri, struere necesse est, quo iustitię opera impediant et innocentes ad peccandum prouocent. Sub hęc dimissus euanuit, illa ad martyrii palmam gaudens peruenit, tam diaboli uictrix quam tyranni.

Sed nec Iustinam uirginem Cypriani magi laruę pręstigięque peruertere ualuerunt. Cum enim Agladius iuuenis eam arderet et ipsa iam Christo iuncta mortalis hominis nuptias respueret, demonem misit Cyprianus, qui illius animum ad libidinem occulta carnis titillatione illiceret. Re autem infecta reuersum, cum eam mouere nequiuerit, interrogat et audiuit signo crucis perterritum inde effugisse. Alium ergo misit, nequiorem illo, qui uirginalem formam habitumque indutus ad Iustinam accedens, etiam se sicuti illa uirginitatem Deo uouisse dixit, proinde petens, ut, si non in societatem, saltem in seruitium reciperetur. Susceptus igitur post dies aliquot captata occasione suspenso tristique uultu dubitare se ait, ne uirginitatem seruando offendant potius Deum quam aliquid promereantur. Scriptum enim esse: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Indeque in Veteri Testamento sanctissimas mulieres Deoque gratas uiros habuisse et filios genuisse. Coeperat Iustinę animus iam natare ac de uirginitatis proposito pene ambigere. Mox seipsam reprehendens Christi nomine

-- 3-474 --

inuocato cruce se signauit, et demon crucis uirtutem non sustinens effugit.

Iterum idem Agladii formam assimilatus, noctu ad eam uenit et nunc blandus nunc minax, ut uoto suo consentiret, petiit. Sed eodem, quo prius, modo ab ea fugatus abiit. Deinde Iustina uirgo aliis atque aliis partim diaboli partim ipsius magi commentis tentata, cum semper cruce se muniret, semper superior euasit. Quam rem uidens Cyprianus et ipse Christo credidit et una cum illa martyrium subiit, fidelis factus, quia fidelibus demonia pręualere non posse liquido cognouit.

Euphrasia, Romana uirgo, nobilis genere, sed stirpis nobilitatem mentis humilitate superans, cum se in monasterio apud Thebaidem inclusisset, ne seruilia quidem opera a se aliena putabat. Inuidens uero uirtuti eius diabolus, ut persecutionis molestia propositum turbaret, ad hauriendam aquam se inclinantem in puteum pręcipitauit. Sed ipsa inde sana a sororibus educta crebrius aquatum ire coepit. Iterum illam, dum coquinam faceret, in bullientem ollam impegit, sed ipsa bullore illo humefacta, non lęsa, nihilo segnius coeptum opus peregit. Rursum ligna findentem in latus impulit, et ipsa obliquato securis ictu pedem sauciauit. Breui tamen curata multo promptior ad subeundos labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione insignis fuit.

Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc tendicula, hę ad decipiendum fraudes atque fabricę, hęc pręterea illius terrificatio, furor, sęuitudo, immanitas, ita ut nemo tam prudens ac tam fortis sit, quin uel malicia eius caperetur uel ui superaretur, nisi utrunque compesceret Dominus alligans fortem et uasa eius diripiens, tentari quidem nos uolens, non cogi, et probari, non uinci. Ille duntaxat uincitur, qui dedere se mauult quam repugnare. Nos uero, nequando ad deditionem istam, cuius comes est interitus, aut astu aliquo inducamur aut trahamur iniuriis, conscii imbecillitatis nostrę clamemus

-- 3-475 --

ad Dominum, poscamus opem, oremus pręsidium et non ferro, non fossa, non uallo, non murorum ambitu nos muniamus, sed ueritate, iustitia, pace, fide, spe, charitate cęterisque uirtutibus, dicente Apostolo: Induite uos armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitię et calciati pedes in pręparatione Euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu, in ipso uigilantes. Si sic instructi militabimus, uincemus, et donatiuum militię nostrę erit cęlorum regnum, Iacobo apostolo dicente: Beatus uir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitę, quam repromisit Deus diligentibus se.

-- 3-476 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.