Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Catharina, uirgo sanctitate magis quam regia stirpe clara atque inter
Alexandię puellas pulcherrima, plus tamen uirtutibus quam forma pollens, cum
Maxentius cęsar Christianos ad idolorum culturam cogeret, prorupit in
medium, cęsarem increpuit, martyres pręmii spe confirmauit, mundi sapientes
disputando uicit, ita ut conuersi pro Christi nomine, quod impugnauerant,
iam defendendo mori non formidarent. Pro quo et ipsa scorpionibus cęsa, in
carcere fame sitique afflicta, ab angelis uisitatur atque alitur. Faustinam,
Maxentii coniugem, Porphyriumque, militum magistrum, cum ducentis militibus
in fidem recipit Christi. Quamobrem rotis applicatur ita arcte compositis,
ut in orbem actę multiplici mucrone discidissent alligatam, nisi extemplo ui
diuina, ueluti fulminis cum fragore ruentis ictu, ipsa tormenti moles fracta
dissiliisset. Itaque uirginem intactam reliquit, multam tamen infidelium
turbam uiolento fragmentorum excussu prostrauit. Cęteri, qui euaserant, fere
omnes Christo credidere martyrioque cum Faustina et Porphyrio coronati sunt.
Cum ergo Catharina tantam multitudinem ante se ad cęlum pręmisisset et iam
eos cuperet sequi, obtruncatur. Vulnus lacte manasse constat, ut uirginalem
puritatem testaretur. Corpus ab angelis inde usque ad montem Synai delatum,
ut, ubi a Deo data Lex fuit, ibi illius monumentum esset, quę sic pro lege
stetit Christi, ut et philosophorum sapientiam confutaret et tyranni
sęuitiam nec reprehendere timeret nec ferre recusaret.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|