Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Antonino Augusto Ecclesiam persequente, dum in Sicilia Sebastiani
proconsulis iussu Victor martyr torqueretur, Stephana, militis cuiusdam
uxor, uisis miraculis ad credulitatem conuersa, Christum Iesum Dei Filium
confiteri coepit. Cumque nullo pacto ab ea confessione reuocari posset,
duobus duarum arborum aliquantulum inter se distantium ramis aduerso inflexu
ui ad terram curuatis alligata atque dimissa, rapido eorum in diuersum
reductu repente discerpitur et disperso per humum cruore diffluentibusque
intestinis corporis partes in suo utraque ramo suspensÄ™ palpitarunt. Nec
tamen discerpi mulieris fides potuit, quam illa integram conseruauit et pro
qua seruata immarcessibilem martyrii coronam accepit, tanto maiori honore a
Christo suo affecta, quanto pro eius nomine a tyranno crudelius interempta.

|