Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quamobrem haud alium animum etiam iis inesse oportet, quibus patiendi deest
occasio. Sic enim sine martyrio martyrii meritum adipisci poterunt, sicut
adeptum credimus beatum Dominicum, prędicatorum patrem. Qui cum iter ageret,
intrepidus in hereticos, qui sibi insidiabantur, incurrit. Ab iis
percunctatus, quid facturus esset, si comprehensum trucidare uellent:
»Precarer uos — inquit — ne uno ictu mortem mihi inferretis, sed prius
particulatim mutilantes membrorum meorum frusta ante me numeranda
exponeretis; deinde, ut hos oculos effoderetis et, postquam me aliquandiu in
meo uolutassem sanguine, tum demum reliquum corpus cęsum dilaniantes,
crudeliter extingueretis pro nomine Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti
illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem
minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat,
ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est,
ne uel pergeret, quo necesse erat, uel loqueretur, quod opus erat ad salutem
multorum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|