Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Romanus, cum esset gentilitię perfidię emulator et beatum Laurentium
tormenta pro Christi amore patientem spectaret, dixit se uidere iuuenem
forma insignem candidissimo linteolo cruorem illius detergentem. Laurentium
igitur ad carcerem reductum secutus ab eodem se baptizari fecit et, cum iam
aperte se Christianum esse proclamaret, Decio iubente uirgis cęsus capite
truncatur. Quid est, quęso, quod tam horrenda aliorum supplicia non
deterruerint illum, sed animarint, ut martyr esse optaret, qui paulo ante
fuerat gentilis? Adeone spectaculo illo delectatus est? Immo exinde
firmissimam ęterni pręmii spem animo concepit, si eadem sibi credenti pati
contigisset, et ad quietem properans poenas contempsit.

|