Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hadrianus martyr Nicomedię passus, cum esset militum pręfectus, cernens
nostrorum in suppliciis constantiam credere coepit et se Christianum
profitens inter damnatorum nomina suum ascribi petiit. Itaque Maximiani
iussu in carcerem ducitur et reis per tormenda consumendis computatur. Id
ubi resciuit Natalia, uxor eius (quia Christiana erat), lęta ad carcerem
cucurrit, uirum ad patientiam hortatur: mox enim fore, ut pro temporali
poena ęternis fruatur bonis. His et aliis huiusmodi uerbis animatum
relinquens abiit. Hadrianus uero cupiens illam suę fortitudinis fieri
spectatricem, cum dies martyrii instaret, uadibus datis dimissus ipsam
accersitum perrexit. At illa aduentantem prospiciens, rata ideo liberum
factum, quod pręuaricatus esset religionis fidem, claudit ostium et se nolle
eum domo recipere exclamat, qui a Christo desciuisset. Vt autem rem, sicuti
erat, didicit, admissum dulciter amplexata una cum illo ad carcerem rediit.
Deinde, cum ipse fustibus dure admodum uerberatus fractisque cruribus in
terra semiuiuus uolutaretur, illa leniter plagas refouendo animum uiri in
poenis deficientem adhortationibus errigebat. Vbi tandem ipse manu insuper
amputata expirasset, illa Deo gratias egit et manum eius in sinu suo
conditam latenter tulit siccatamque in deliciis habuit. Corpus mandatum est
sepulturę. Mira utriusque uirtus, sed in sexu fragili mirabilior. Vir ultro
certę*corr. ex certe
se neci exposuit, ut cum
Christo uiueret. Mulier coniugium uiduitate mutare pręoptavit, ut maritum
martyrem uideret, cum illo simul cupiens torqueri, cum illo mori.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|