Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cyriacum, Hierosolymitanum episcopum, qui ante Iudas dictus est et beatę
Helenę lignum Dominicę crucis diu sub terra cęlatum indicauit, quia Christum
prędicare non cessabat, Iulianus Apostata comprehendi iussit et manum illi
dexteram abscindi, plumbum liquefactum in os infundi, super lectum ferreum
torreri ferreisque uirgis cędi, matrem quoque eius Annam per capillos alte
suspendi, ungulis proscindi, facibus aduri. Ea consumpta rursum Cyriacum in
foueam serpentibus refertam mitti mandat. Sed eo dimisso serpentes omnes
mortui apparuerunt. Ammonius uero ueneficus, qui illos incantauerat, uiso
miraculo conuertitur et Christum confitens obtruncatur. Cyriacus in cacabum
oleo bullientem demersus, cum mori nequiret, et gladio transuerberatur. O
inuictę fidei uirum, qui, ut Christum negaret, compelli nulla ui potuit.

|