Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Vitus puer septem tantum annos natus, ab impio patre, ne Christum
sequeretur, nullis minis uerberibusque coerceri potuit. Et quia patri male
suadenti non cessit, miraculis nobilitatus est. Diocletiani filium ab
immundo spiritu uexatum sanitati restituit. Sed non ideo fracta est perfidi
imperatoris duritia; magis indignari coepit tantum inesse uirtutis homini
Christiano, et ipsum ad deos adorandos compellere perrexit. Tantum autem
profecit, ut a puero imperator uictus sit. Potuit illum mittere in carcerem,
in olla pice, resina et plumbo bulliente excoquere, feris bestiis laniandum
prębere et in equuleo extentum crudeliter uerberare — occidere non potuit.
Exclamante enim inter ipsa uerbera Vito: »Domine, libera me!« — cęlum
intonuit, terra tremuit, deorum simulachra corruerunt, territus Diocletianus
fugit. Vitum angelus inde sublatum longius transportauit, ubi ille, cum
orasset Dominum suum, ut iam de terris euocatus in ipso requiesceret,
tradidit spiritum. Glorietur nunc proteruę potestatis uanus imperator
Diocletianus maximę orbis parti se imperasse, ualidissimas quondam gentes
suę subegisse ditioni, si uni puero Christum colenti imperare nequiuit, si
ipse poenas inferendo plus timuit quam ille patiendo, si uiuum denique
dimittere coactus est, ad quem perimendum tam dira expetiuit supplicia.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|