Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Martinus martyr, tenellus adhuc, sed fortissimus Christi miles, in quo,
sicut in plurimis, Deus ostendit facile se suos fideles ab omni iniuria
tutari posse, si id illis expedisset, Romę Martiani pręfecti iussu bubalis
loris flagellatus est, in equuleo extentus, ferreis ungulis laceratus,
deinde ad machinam, ut membratim distraheretur, applicitus. At illa mox
fracta diuinitus liberatur et a plagis, quas acceperat, aparuit sanus. Sed
rursum, quia a puero uinci pudor erat, scissę apertęque ad medium usque
truncum arbori inseritur, ut partibus ad se redeuntibus collisus deficeret.
Arbor autem ueluti adactis cuneis funditus diuisa in diuersum laxatur. Inde
ergo ad ferream cratem torrendus transfertur, plumbo liquato perfunditur,
sed repente proximi fluminis inundatione ignis extinguitur. Iterum ille in
frixorio coquitur, sed rore cęlesti protectus calorem non sentit. In cacabum
pice bullientem iactatur. At ibi etiam effusa pice mansit illęsus. Feris
immanibus obiectus nihil iniurię patitur. In fornacem missus, die postero,
cum iam in cinerem redactus putaretur, exiit incolumis. Capitis, tandem
truncatione tormentorum finem et beatitudinis accepit initium. Martianus
uero, ne tam obstinatam in puero rabiem impune ferret, putrescentibus
membris et toto corpore uermibus scaturiente infelici morte infeliciorem
uitam ad ęternos ignes deputatus inchoauit. Nobis operęprecium erit hinc
pensare, quam suauis est Dominus, cuius amore tam horrenda subire supplicia
ne pueri quidem timuerunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|