Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Decimus Benedictus, pontifex maximus, cum mortem obiisset, Ioanni, Portuensi
episcopo, apparens confessus est se Odilonis abbatis precibus ab ęternę
mortis periculo seruatum; se autem ideo tunc ei apparuisse, ut ipse eundem
abbatem rogatum iret, ne sibi in flammis purgatorii ardenti subtraheret
auxilium, quod ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi
allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso
erant, monachis, ut itidem facerent, iniunxit. Haud ita multo post
Benedictus totus lucidus ac refulgens apparuit Eldeberto monacho seque a
purgatorio ad beatitudinem translatum dixit, Odilone et monachis pro se
deprecantibus. Deinde et ipsi Odiloni sub eadem forma se ostendens gratias
egit, eo quod tam grande beneficium per eum potissime accepisset. Non
frustra igitur pro fidelibus defunctis orat Ecclesia, non incassum solennem
pro eis instituit supplicationem statutaque sacrificia. Quam quidem rem
nequaquam faceret, si nullum esset post mortem purgatorium.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|