Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hoc idem sequenti quoque exemplo astruere possumus. Dum enim beatus Gregorius
pontifex (ut ipse in Dialogo suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam
inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus,
fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod
nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit,
nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum
miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum
fratrem resciens, consyderauit secum, quantum ea re flagitii commisisset, et
ut par erat, magis doluit, quod Deo peccauerat, quam quod ab hominibus
deprehensus esset. Vbi autem uita elapsus est, corpus eius in sterquilinio
sepelierunt cum aureis illis, quos reliquerat, dicentes: Pecunia tua
tecum sit in perditionem! Hoc clare ad reliquorum terrorem actum;
illud occulte, ut scilicet Preciosus, monasterii prępositus, per dies
triginta quotidie pro iniustitia Iusti offerret Dominicum sacrificium.
Postea tandem Iustus Copioso noctu apparens: Hactenus — inquit — in
tormentis fui. Nunc demum sacra communione percepta ab iis me expeditum
certo scias. Nemo pręter abbatem nouerat, pro quo Preciosus quotidie rem
diuinam faceret. Sed ubi uisio Copiosi uulgata est, et ipsi palam fecere eum
iam trigesimum diem esse sacrificiorum pro Iusto actorum proptereaque illum
a purgatorio errutum cęloque illatum. O quanta hęc missalis hostię uirtus et
pręter hanc quam prudens piissimi abbatis erga suos cura! Sic delinquentem
puniuit, ut et ipsi prodesset ad salutem et cęteris ad exemplum.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|