Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Machetes abbas in Aegypto (sicut a Ioanne Cassiano traditum est) fratres
incusare solitus, quod uuam in faucibus tumentem tolerare non possent, sed
pręciderent, quod in cęllulis sagum haberent, quod secularibus hominibus
oleum pro medicamento consecrarent; duo prima ad impatientiam referebat
doloris et paupertatis, tertium quandam animi arrogantiam uirtutisque
ostentationem prę se ferre aiebat. At uero quicquid dudum in aliis
reprehenderat, mox ipse egit inuitus. Nam in morbum uuę incidens prę dolore
eam pręcidi non solum passus est, sed rogauit. Deinde corpori ex ualitudine
frigescenti sagum admisit. Postremo secularium hominum molestiis uictus
oleum benedixit. Et confessus est suopte iam exemplo se didicisse monachum,
in quo alios labi iudicauerit, ipsum in eo lapsurum uel nolentem. Veram
etiam esse Domini sententiam dicentis: In quo iudicio iudicaueritis,
iudicabimini. Nam si nosmetipsos (ut Apostolus inquit)
iudicaremus, non utiquc iudicaremur.

|