Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ab hac impudiciciÄ™ nota Daniel, Aegyptius abbas, miraculo se expediuit. Cum enim rogatus rustici cuiusdam domum adiisset, uxori eius diu infoecundÄ™ ac sterili sobolem oratione a Domino impetrauit. Vicini uero tumescente uentre mulierem cernentes, quam olim de marito nunquam grauidam factam nouerant, de abbate concepisse putauerunt. Postquam ergo peperit, Daniel omnibus ad spectaculum conuocatis infantulum per Deum obsecrat, ut, quis pater eius esset, palam diceret. Et statim ab osculo illo, a quo nihil aliud adhuc nisi uagitus audiebatur, uerba proruperunt, quibus cognitum est mulieris maritum esse pueri patrem. Mutata igitur sententia omnes Danielis sanctitatem laudibus extulerunt, cuius precatione factum esset, ut et sterilis generaret et puer, mox ut natus est, loqueretur. Itaque tota criminis suspicio in admirationem uersa est uirtutis.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.