Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Eiusdem loci presbyter Pastor monacho, qui se de coenobio discessurum
dixerat, quod se cum fratre manere, de quo male audisset, pigeret: »Ne
facile malum credideris - inquit - quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro
fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi
dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper
aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios
iudicans. Quo tandem consilio ipse usus ibidem habitauit, unde recedere
decreuerat, male de altero obloquentibus credere destitit, male agentes sibi
pręferre coepit et, si quis etiam manifesto deliquerat, non iam ei iudicandi
occasionem, sed magis humiliandi prębebat. Et nos ergo Pastoris uocem
audiamus, ut mites et quieti potius cum agnis in partem dexteram concedamus
quam lasciuientes et curiosi ad sinistram cum hędis declinemus. Lasciuiunt
autem, qui pręsumptionis speculam inscendentes aliorum actus auide
explorant, suos non satis consyderant et, dum alios nimis licenter iudicant,
ipsi grauius Dei iudicium incurrunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|