Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iudas Iscariotes unguentum, quo perfunditur Dominus, perditionem uocat, ut
Quid perditio hęc facta est, inquit. Poterat unguentum istud
uenundari plus quam trecentis denariis et dari pauperibus. Officiosę
erga Iesum uenerationi callide obtrectat prętendens in egenos pietatem, non
quod egenis ipse misereri soleret. Quomodo enim in pauperes pius esse
poterat, qui in Dominum suum tam impius fuit? Proh indignum facinus!
Misericordiam effert, qui proditionem meditatur. Non ergo ideo commendat
elemosinam, ut commendandam putet, sed ut animi sui auaritiam tegat, qua
unguenti effusionem non in suum uersam lucrum tristatur. Itaque mulier, quam
ille accusat, a Veritate defenditur: Bonum — inquit — opus operata
est in me. Quid ei molestus es?A telemosina etiam bona est, bona
utique. Sed qui bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus
atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet.

|