Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ploranti ad monumentum Marię Dominus ante quam apostolis apparuisse dicitur,
quia illa prior consolari meruit, quę lachrymas huberius fudit. Cum fleret
(ut Ioannes inquit) inclinauit se et prospexit in monumentum, et uidit duos
angelos, unum ad caput et unum ad pedes. Paucis uerbis tota poenitentis
ratio comprehensa est. Qui enim ad poenitentiam conuertitur, primo se
peccasse dolet et compunctus lachrymas emittit, deinde inclinat se, dum
humiliatur, et in monumentum prospicit, dum ante acta mente uoluens, quid
mali commiserit, quid boni omiserit, examinat et singula quęque diligenter
perpendit. Tunc autem angelos uidet, cum iam constanti animo angelicę
consentit inspirationi, et unum quidem ad caput, alterum ad pedes, quia
consentiens a principio usque ad finem perseuerare debet. Postquam autem
perseuerauerit, restat, ut uideat Iesum, non in terra sepultum, sed iam
deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern sic uidere perfecta consummataque
beatitudo est.

|