Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnÄ™ erga poenitentem misericordiÄ™ indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se rediens, uehementer animo conflictari coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam Virginem, conuersus, auxilium cum lachrymis implorare. Igitur dies quadraginta in luctu iugique supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.