Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Antonius, ordinis Fratrum Minorum, sed ipse magnę uirtutis uir, cuidam
confitenti, quod ira concitatus patrem calce ferierat, calcem illam abscindi
dignam dixit. Ille id pro peccato apponi ratus, domum abiens pedem sibi
amputauit. Postea reuersus, cur claudicaret, cum ab eodem rogaretur: Impleui
— inquit — quod dignum iudicasti. Obstupuit hominis patientiam Antonius ac
simplicitatem, qui seruandum sibi duxisset, quod increpationis causa dictum
fuerat. Et pro illo Deum precatus, membrum, quod mutilatum erat, integrum
fecit atque utroque pede ambulans abiit, qui uno uenerat. Profecto, qui sic
doluit se patri irrogasse iniuriam, dignus fuit, et pro quo oraret Antonius
et cuius misereretur Deus. Nec tamen laudamus poenitentis factum, sed ex
facto poenitentiam pensamus, cui, quod simplicite credidit, feliciter
cessit.

|