Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed Gedeone quoque uita defuncto auersi sunt post gentilium ritum colentes
Baalim et Astaroth. Et cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos
attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus.
At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos,
ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet
poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam
promereri possis.

|