Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
In Zacharia legimus Satan accusatione aduersari parantem Iesu, filio
Iosedech, sacerdoti prohibitum fuisse a Deo, eo quod ipse Iesus poenitentiam
egisset. Qui deinde sordidis tegumentis, in quibus iam se submiserat, exui
et cidari munda operiri iussus desyderabilem illam Domini uocem audiuit:
Ecce abstuli iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Quam ergo
magna poenitentiÄ™ uirtus! Diabolo os obstruit, ne accusare possit, et
peccatorum sordes cum innocentiÄ™ puritate commutat.

|