Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Theonas, Scythiotici monasterii abbas, et ipse parentibus, non sibi
obsecutus, coniugii iugum tulit. Cęterum cum quinquennium uxori seruisset,
ad continentiam est conuersus. Illi uero, ut itidem se contineret et iam
spiritu secum, non carne copulari uellet, persuadere nullo modo potuit. Vbi
autem omnes adhortationes incassum cedere uidit, grauiter ingemiscens: Ego
te — inquit — mulier, abstrahere a morte non possum; nec tu me separabis a
Christo. Melius est mihi cum homine quam cum Deo habere diuortium. Post hęc
relictis omnibus dimissaque uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet
unicum exemplum, ut repudiet inuitam. Nescis enim, an sic uoceris, ut hic
uocatus est, singulari quadam uocatione, non communi. Quippe qui breui tanta
profecit sanctitudine ac scientia, ut sub Ioanne abbate monasterium
ingressus, in successoris eius Helię locum omnium suffragiis suffici
meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum.

|