Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Euphrosina uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus dicta et
credita), quoniam illi multus in uultu decor inerat, quocunque se uerteret,
omnium in se oculos conuertebat. Hanc ob rem, ne fratrum mentes Deo intentas
pręsentia sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi,
sed ibi humanis pariter diuinisque defungi officiis. Paruit non libenter
minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc
tandem, quod foemina fuisset, deprehensum est, cum defunctę corpusculum de
more lauarent. O patientiam animi incredibilem, qua sustinuit tanto tempore
sexum uestibus, se cęllula tegere, ut et Christo seruiret et abbati
obtemperaret. Quanti autem meriti esset apud Deum, miraculo patuit. Frater
quidam cadauer osculatus, oculum, quem olim amiserat, integrum recepit. Illa
igitur, quę obediendo oculis omnium se subtraxerat, dum uiueret, mortua
postea solo tactu reparare errutos poterat.

|