Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hinc et Lambertus, Traiectensis episcopus, cum inuidorum malignitate
episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans
uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus
pauimento strepitum fecisset, abbas, eo quod silentii ea hora erat, quasi
subindigne id ferens uoce sublata ait, ut, quisquis illud culpę commisisset,
continuo ad crucem, exiret, non ante, quam diei crepusculum esset,
reuersurus. Crux autem ipsa extra monasterii septa sub duo errecta stabat.
Repente igitur Lambertus, sicut nudis pedibus adhuc et cilicio tantum
indutus erat, abiit, et hoc quidem brumę tempore, ut multi mirarentur,
quomodo algore contractus non expirasset. Mane semiuiuum reduxerunt, et
abbas ueniam petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem
facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse.
Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui
sedem restitui et tandem martyrio coronari.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|