Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Alias quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut
aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra nitens,
uires experiri non cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem
abbas iussit. Hac obsequiorum simplicitate Ioannes prophetandi donum
consecutus, in magnis bellorum difficultatibus Theodosium principem, ne cum
hoste congredi timeret, suis animauit oraculis, certissimo uictoriÄ™ euentu,
ita ut ille deinceps certamen nullum iniret, nisi ipso consulto. Igitur, qui
olim omnibus abbatis sui iussis fuerat obsecutus, eius deinde responsis
obediuit imperator.

|