Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Caueat pręterea sacerdos, ne qua nimis acerba increpatione conturbet
confitentem, et uulnus, quod leni fotu curandum est, durius contrectans
exasperet ac suppurare cogat, ne forte et ipsi contingat, quod contigisse
seni cuidam in Aegypto refert Ioannes Cassianus. Qui monachum adolescentem
cum in confessione audisset libidinis incentiuis identidem urgeri,
immoderata reprehensione prope ad desperationem compulit, indignum monachi
nomine contestans, cuius pectus impudicis cogitationibus patere potuerit.
Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari
coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum
in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas,
iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer
consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed
uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam
succubuisse. Deinde senem iam relicto, in quo ętatem egerat, tugurio uagum
profugumque ad se aduocans, ut rediret, admonuit, et iam suam expertus
imbecillitatem alienę misereri disceret, non irasci. Post hęc pro illo
precatus, tentationem oratione abegit. Improuidus igitur iste confessionis
auditor nonne et se et confitentem perditum iret? Nonne cęcus cęcum ducens
ambo in foueam corruissent, nisi Apollo Domini miserantis nutu manum suam
utrique supposuisset? Sapienter itaque ab Apostolo pręceptum est: Si
pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis,
huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu
tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|