Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput XI / DE PECCATORVM CONFESSIONE

Poenitentibus uero confessionem peccatorum necessariam esse, cum utriusque Instrumenti pręceptis tum exemplis facile probari potest. Inde est, quod illi Ecclesię autoritate execrantur, qui saltem semel in anno non fuerint coram sacerdotem confessi peccata sua, confitendi habentes facultatem. Impius est enim, qui quicquam infectum relinquit, quod ad placandam Dei iram nouerit pertinere. Peropportune igitur de hoc confessionis genere sermonem facere nunc pergemus.

Primos homines Adam et Euam, cum deliquissent cibum sibi interdictum comedendo, compulit Deus confiteri peccatum suum: Adam — inquit — ubi es? Hoc est: Quo excidisti, quantum commisisti mali? Et ad mulierem: Quare hoc fecisti? Post confessionem eiecti sunt de paradiso subditique laboribus, doloribus, morti. Venit deinde Christus, exoluit pro eis debitum et reducti sunt, unde pulsi fuerant, angustiis liberati et ex miserrimis felicissimi facti. Tunc ergo gratiam recipit confessio, cum satisfactum est pro delicto.

Hoc sacramentum in Leuitico figuratum est, ubi lepra perfusi arbitrio sacerdotis diiudicantur. Qui immundi fuerint, extra castra eiiciuntur, donec mundentur. Quia peccator, nisi per poenitentiam et confessionem fuerit expiates, non admittitur in consortium sanctorum. Itaque illi, qui ob lepram separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis signa sunt dolorem animi luctumque

-- 2-619 --

pręferentia. Per hanc enim purgantur peccata, lachrymisque et confessione humiliantis se deletur scelus, quod superbiendo contractum fuerat.

Delictorum autem confessionem cum in multis diuinę Scripturę locis tum in prophetę Neemię libro legimus, ubi dicitur, quod filii Israhel, dum de captiuitate reuersi reędificarent Hierusalem, ieiunantes et operti saccis et terra conspersi confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte et adorabant Dominum, Deum suum. Poenitentiam igitur iungat confessioni, qui de captiuitate peccati redire cupit ad pristinę innocentię statum et construere ciuitatem sanctam in cęlo preciosis lapidibus uirtutum auroque puritatis. Quoniam non intrabit in eam aliquod* coinquinatum.

Confitebatur et Iob dicens: Peccaui; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi grauis? Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in puluere dormiam, et si mane me quęsieris, non subsistam. Instat et urget, ut citius ueniam consequatur, incertus, an usque mane uita sibi suppetet, certus autem post mortem non esse uenię locum, sed iudicio, ut quisque recipiat, prout gessit in corpore, siue bonum siue malum. Et, si Iob, qui Dei sententia iustus habebatur, non negat se peccatorem, quis existimabit se expertem esse peccati? Aut si ille, qui nihil graue commiserat, sic efflagitat dimitti sibi, ut usque mane differri periculosum arbitretur, cui periculum non erit procrastinare opus, quo ueniam ipsam promereri possit?

Idem ait: Vias meas in conspectu eius arguam, et ipse erit Saluator meus, ut ex hoc intelligas peccatorum confessionem refugium esse salutis.

Quid ipse Dauid? Nonne statim post confessionem translatum a se adulterii simul et homicidii crimen agnouit? Peccaui — inquit — Domino. Et continuo responsum accepit a propheta: Dominus quoque transtulit

* corr. ex aliquid

-- 2-620 --

peccatum tuum. Sed et rursum in Psalmis clamat: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui, et malum contra te feci. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Et iterum: Iniquitatem meam annunciabo, et cogitabo pro peccato meo. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitię tuę. Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Cogitaui uias meas, et conuerti pedes meos in testimonia tua. Ex his discamus confessionis uirtutem, confitentis humilitatem, cogitantis solicitudinem. Ad hęc etiam poenitentis dolorem, ubi ait: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Et: Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo. Certe, si iugiter consyderauerimus, quanto et quali Domino peccauimus, etiam post ueniam nunquam deerit nobis flendi materia, donec ille tandem benignitate lachrymas nostras penitus absterget, qua et peccatum remisit.

Ezechias quoque (cuius poenitudo et innumeram hostium multitudinem strauit et longiora uitę spacia illi meruit impetrare) docet, quo moerore delicta meditanda confitendaque sint, dum ad ipsum, cui confitebatur, ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę. Et quid huiuscemodi confessionem sequatur, ostendit subiungens: Tu autem erruisti animam meam, ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

Ad Danielem prophetam, dum populi et patrum peccata confitetur, Gabriel angelus aduolasse dicitur et eidem liberationem eorum de Babylonica seruitute mox futuram nunciasse. Ex quo apparet humiliter confitenti pręsto esse angelorum ministeria et eundem his internunciis Deo reconciliari et de peccati iugo ad innocentię libertatem reuocari.

-- 2-621 --

Confitebantur igitur fideles Israhelitę soli Deo, quoniam nullus adhuc inter Deum et homines medius erat. Postquam autem mediator uenit Dominus noster Iesus Christus, non nisi per ipsum nobis ad Deum accessus est. Sicut autem ipse est sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech, ita, cum cęlum conscenderet, uicarios nobis in terra reliquit sacerdotes. His ligandi soluendique potestatem tribuit, hos gregis sui Pastor bonus curam habere iussit, his denique claues regni cęlorum dedit. Per illos ergo uitam nostram exponamus Deo, et cum hic ab eis remittentur nobis peccata nostra, tunc remissa credamus et in cęlo.

Porro iis delicta nostra confiteri nos oportere iam tum innuebat Saluator noster, cum leprosis mundatis, uti se sacerdotibus ostenderent, iniunxit. Soluendi quoque ius ad suos duntaxat uicarios, id est, ad eosdem sacerdotes pertinere iam tum significabat, cum eis, ut Lazarum institis et sudario ligatum soluerent et abire sinerent, mandauit, cumque asinam et pullum funiceis uinculis liberare atque ad se adducere eis pręcepit, signis ostendens, quod autoritate firmabat.

Post hęc sane et Iacobus apostolus non ad alios quam ad sacerdotes nos mittit dicens: Infirmatur quis in uobis? Inducat presbyteros Ecclesię et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum Dominus. Ac ne tantum de infirmitate corporis curanda dictum putemus, adiungit: Et si in peccatis sit, remittentur ei. Statimque infert: Confitemini ergo alterutrum peccata uestra et orate pro inuicem, ut saluemini. Itaque et presbyteros inducere et peccata confiteri iubet, ne sufficere arbitreris aut intra te confiteri Deo aut alteri quam presbytero confiteri. Alioquin frustra claues datę, essent Ecclesię, si sine illis pateret aditus regni cęlorum. Frustra ad solos Discipulos dictum fuisset: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, si et alii quam sacerdotes confitentium peccata possent remittere. Hinc illud emanauit Ecclesię institutum, ut utriusque sexus fideles

-- 2-622 --

proprio sacerdoti saltem semel in anno confiteantur et ab eo iniunctum poenitentię laborem perficiant. Hoc ut lubentius accuratiusque exequamur, nostrorum exempla sanctorum perquiramus.

Languenti monacho, qui iam fari nequibat, Philibertus, Rothomagensis abbas, Deum precatus linguam expediuit, ob hoc solum, ne sine confessione decederet. Vbi enim confessus est, illico expirauit. Satis esset in tali necessitate intimus peccatorum dolor et ipsa cordis contritio. Sed sanctus abbas nescius, an ille conuenienter doleret, a confitente discere uoluit, ut pro eius salute confidentius oraret simulque ostenderet, quam necessaria sit confessio his, qui loqui possunt, quando quidem et pro mutis elaborandum est, ut confitendi causa loquantur.

Non solum muto uocem, uerum etiam mortuo uitam aliquando restitutam hac de causa fuisse legimus. Seuerus enim sacerdos (ut in beati pontificis Gregorii Dialogo relatum est) uocatus ad cuiusdam ęgrotantis confessionem audiendam, cum paulo tardius uenisset, uita defunctum offendit eaque uehementer angi afflictarique coepit, se illius interfectorem, se homicidam clamitans. Et dum in his lamentis cadaueri incumbens acerrime fleret, reuixit, qui iacebat mortuus, dixitque se, dum ab impiis spiritibus ad horrenda tenebrarum loca raptim traheretur, ab angelo protinus dimitti atque corpori restitui iussum, quod diceret Deum id Seueri lachrymis indulsisse. Igitur, ubi confessus est, peracta septem dierum poenitentia, iterum obiit, corporis uinculis pariter peccatorumque absolutus. Caueat ergo sacerdos horam terere cunctando, quoties ad tam necessarium opus accersitur, ne, si Seueri fletum imitari nequiuerit, reatum subire cogatur mortui non confessi. Caueat et ęger differre confessionem, ne confitendi mora peccandi pertinacię imputetur. Sicuti isti imputata fuisset ad perpetuum supplicium, nisi aliena ei merita peropportune succurrissent. Hinc est illud in Ecclesiastico pręceptum: Confiteberis

-- 2-623 --

uiuens, uiuus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.

Caueat pręterea sacerdos, ne qua nimis acerba increpatione conturbet confitentem, et uulnus, quod leni fotu curandum est, durius contrectans exasperet ac suppurare cogat, ne forte et ipsi contingat, quod contigisse seni cuidam in Aegypto refert Ioannes Cassianus. Qui monachum adolescentem cum in confessione audisset libidinis incentiuis identidem urgeri, immoderata reprehensione prope ad desperationem compulit, indignum monachi nomine contestans, cuius pectus impudicis cogitationibus patere potuerit. Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam succubuisse. Deinde senem iam relicto, in quo ętatem egerat, tugurio uagum profugumque ad se aduocans, ut rediret, admonuit, et iam suam expertus imbecillitatem alienę misereri disceret, non irasci. Post hęc pro illo precatus, tentationem oratione abegit. Improuidus igitur iste confessionis auditor nonne et se et confitentem perditum iret? Nonne cęcus cęcum ducens ambo in foueam corruissent, nisi Apollo Domini miserantis nutu manum suam utrique supposuisset? Sapienter itaque ab Apostolo pręceptum est: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

Quanta uero sanctę confessionis uirtus sit, etiam inde disci potest, quod Hugoni,* Boneuallensi abbati,

* corr. ex Vgoni

-- 2-624 --

quendam ex fratribus post mortem apparuisse terunt et mox, ut peccatum confessus est, poenis, quibus afficiebatur, se liberatum dixisse; hanc autem confitendi facultatem iccirco sibi reseruatam, quoniam absente abbate decesserat, deliberatum habens illi confiteri, cum redisset. Etenim fratrum absolutio ex monastico instituto ad solum abbatem spectabat. Expedit igitur, etiam cum abest, cui confitendum sit, confitendi semper habere propositum. Pro inconfesso erit, qui, quanuis copiam confitendi non habeat, non habuerit uoluntatem.

Illo quoque exemplo uis patuit confessionis, quod in Collationibus Cassiani proditum est de Serapione abbate. Hic iuuenculus adhuc sub Theona pręposito edacitatis morbo tentatus, post nonę refectionem paximacium furto sublatum uesperi latenter comedere consueuerat. Sed tandem conscientię stimulo agitatus coram abbate prosternitur, peccatum confitetur et cum poenitentię moerore ueniam exposcit. Vixdum uerba finierat, et flamma de sinu eius, in quo paximacia recondere solitus erat, promicans, intolerabili foetore cęllam, in qua erant, repleuit. Ille nunquam postea tali edendi auiditate se pulsatum sensit. Vincebatur, quandiu occultum tenuit facinus. Porro, ubi confessus est, ita uictor euasit, ut ad eandem pugnam redire ultra necesse non fuerit. Illam quippe diaboli flammam penitus extinxit humilitas confitentis.

Recte itaque quibusdam in monasteriis pręceptum constitutumque esse legimus, ne iuniores, quicquid mente conceperint, pigritentur illud repente prępositis manifestum facere, ut nihil ipsi diiudicent, nihil sibimetipsis credant, sed semper seniorum regantur arbitrio, seniorum sententiis stare assuecant. Ita fiet, ut in eis neque prauę cogitationes moram faciant neque dubię errorem inducant neque ullus unquam aduersario supersit fallendi locus.

Ne uero nihil de foeminis dixisse arguamur, tametsi omnia fere, quę ad uirtutem spectant, utrique sexui communia sint, unum tamen earum exemplum

-- 2-625 --

promam. Ferunt mulierem quandam peccata sua in uolumine descripta Basilio Magno porrexisse, supplicantem, uti pro eorum remissione Deum deprecaretur. Orauit ille, et omnia deleta apparuere pręter unum cęteris grauius. Cuius causa dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem suum obisse comperit fleuitque hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam suffragare possint.

Quod uero, ut dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis discimus; in iis utique, qui malignis arrepti spiritibus quandoque occulta aliorum facinora manifestant, ea palam obiicientes, quę illi, quibus obiecta sunt, mox ut confessi sacerdoti fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare solet demon nequaquam esse eos illos, qui paulo ante fuerant, sed alios omnino. Tanta ergo res est confessio, ut diabolo statim os obstruat, ne hominem accusare possit, quem prius in multis damnare ausus fuerat.

Et cum hoc ita sit, quis adeo impudens est, ut in iis, quę foeda atque turpia sunt, diabolo prodente deprehendi mauult quam ea secreto uni homini confitendo ante delere? Aut quis e contrario tam uerecundus uel potius tam uecors est, ut illud sacerdoti dicera erubescat, quod in conspectu maiestatis diuinę (cui omnia aperta sunt) facere non erubuit? Pudere quidem debet peccatorem, sed eatenus, ut et peccasse confundatur et nihil subtrahat in confessione, cum scriptum sit: Pro anima tua ne confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Altera quippe crimen suum, quantum potest, cęlat nec tamen ab eo discedit;

-- 2-626 --

altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. Qui ergo (ut Salomon sapientia plenus ait) abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Idem dicit: Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. Et Ioannes apostolus, cui futurorum arcana spiritalibus oculis licet intueri: Si confiteamur — inquit — peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis. Quid autem opus est cęlare hominem, quod non latet Deum? Quod si ea, quę male nequiterque egisti, uni nunc sacerdoti absconderis, postea certe in die Iudicii toti publicabuntur mundo: amicis, inimicis, uiris, mulieribus, omnibus angelis, omnibus sanctis uidenda coram exponentur. Nihil tunc absconditum erit, quod non reueletur, nihil occultum, quod non sciatur, nisi quod ante confessione ac poenitudine fuerit abolitum. Pandentur ex cordibus multorum secretę cogitationes, dicta factaque in aperto erunt, dicente Domino per prophetam: Reuelabo pudenda tua in facie tua. Sed omni etiam reuelatę turpitudinis confusione intolerabilior sequetur ultionis poena. Quam quidem Osee propheta puerperę cruciatibus (ut omnium maximum) comparat dicens: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. Dolores parturientis uenient ei. Sed uehementiam expressit angoris, non diuturnitatem. Parturientis enim labor breuis est, at uero inconfessis et impoenitentibus perpetuum infinitumque supplicium paratum est.

-- 2-627 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.