Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA

Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas et immoderatas uini potationes, corpori ęque atque animo noxias, facilius contemnamus.

Iam primi illi humani generis parentes Adam et Eua, quandiu in paradiso fuere, arborum fructibus aliti sunt. Eiecti quoque, non nisi pomis, holere, frugibus uescebantur et aquę frigidę potu. Carnium uero et uini usus ad Diluuii usque tempora dilates est, id est, post duo milia et ducentos quadraginta duos annos quam mundus conditus. Et, si tot seculis harum rerum usu carere potuit humanum genus, profecto, si cui nunc earundem abstinentia nimis difficilis uideatur, gulę, non rationi fauet.

Post hęc igitur Noe primus uineam plantauit, uinum bibit et inebriatus detectis uerendis iacuit indecore, ita ut spectantibus ludibrio esset.

Israheliticus populus in deserto per annos quadraginta manna alitur et aqua potatur. Carnium auiditas atque esus illis exitio fuit. Unde in psalmo dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum et electos Israhel impediuit. Vbi autem sepulti sunt, Sepulchra concupiscentię appellata, ut posteros locus ipse admoneat non concupiscere illud, ob quod alii morte multati sunt.

-- 2-493 --

Viginti panibus ordeaceis centum homines pauit Heliseus, quinque panibus ordeaceis turbam quinque milium Dominus satiauit. Utrunque miraculum, sicuti cętera omnia, soli Deo tribuendum. Sed quod ad propositum nostrum pertinet, attendamus ordeacei panis esum nec in Veteri nec in Novo Instrumento fuisse despectum. Pudeat nos id panis genus respuere, quo prophetę et apostoli et cum apostolis Dominus usi sunt.

Ad Aaron reliquosque sacerdotalis ordinis uiros in Leuitico pręcipitur: Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in Tabernaculum testimonii, ne moriamini, et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quę locutus sum ad eos per manum Moysi. Vide igitur, quod ipsa uini potatio et a rerum cognitione animum seuocat et in mortis periculum ducit.

Idem in Ezechiele, quinto et quadragesimo capite, repetitur his uerbis: Et uinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. Pręcipue ergo sobrios esse oportet ecelesię altarisque ministros, quorum uita documentum aliorum est.

Et in libro Numeri nazareis et sanctificatis Domino pręceptum est, ut a uino et ab omni, quod inebriare potest, abstineant nec quicquam, quod ab uua expressum est, bibant, uuas pręterea neque recentes neque siccas gustent cunctis diebus, quibus ex uoto Domino consecrate fuerint. Quod si ista perfectio eos etiam decuit, qui ad tempus se Dei seruitio dedicabant, quanto magis nostris conuenit, qui perpetuam seruitutem uouent? Et illis quidem matrimonii ius erat, nostri uero maxime castitatem profitentur. Quid autem tam castitati contrarium quam uinum, in quo est luxuria?

Salomon, sapientia plenus, sapientiorem se fore putauit, si abstemius uiueret. Cogitaui — inquit — in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam deuitaremque

-- 2-494 --

stulticiam, donec uiderem, quid esset utile filiis hominum. Impedit ergo sapientiam et nutrit stulticiam nec, quid in uita utile sit, satis peruidere sinit quantuluscunque fortasse uini haustus. Nam si etiam modicus non noceret, haud ita penitus ab eo se abstrahere Salomon cogitasset.

Rechabitę etiam patris pręceptis obsequentes, cyphos et calices uino plenos, cum sibi propinaretur, respuerunt. Et, non bibemus uinum — inquiunt — quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, pręcepit nobis dicens: Non bibetis uinum uos et filii uestri usque in sempiternum! Quamobrem merentur a Domino audire: Non deficiet uir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

Tobię in comedendo laudatur continentia, quod in Niniue urbe captiuus et iugo seruitutis pressus nunquam, ut gentilium escis inquinaretur, animum induxerit rituque eorum spreto atque despecto semper legitima Dei sui seruarit.

Daniel, Ananias, Missahel, Azarias, et ipsi Babylone captiui, contempta regis mensa legumina comedunt et aquam bibunt et eis, qui regiis epulis enutriti erant, apparent rubicundiores obesioresque. Atque his ipsis, qui legumina carnibus et aquam uino prętulerunt, a Deo datam scientiam legimus et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium uisionum et somniorum. Denique omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Certe neque legumina, amara sunt neque aqua acerba, et si essent, nonne tanta mercede pręoptanda ac pręsumenda fuissent?

Alibi Daniel ipse: Panem — inquit — desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum. Sed hic interim uisiones uidet, cum angelo loquitur, futura discit. Intantum Deo placent, qui talibus abstinent.

-- 2-495 --

Nec nos mouere debet, quod Saluator noster ad epulas ierit nuptiarum et conuiuiis interfuerit publicanorum et uorator et potator uini et peccatorum amicus a phariseis appellatus sit. Non, ut se pasceret, hoc egit, sed ut aliis prodesset. Medicus ad curandos ęgrotos accessit, non ad inuitatores conuiua. Quippe qui, ut modestiam uictus doceret, quadraginta diebus nihil gustauit. Esurientes et sitientes beatos dixit, a muliere Samaritana potum aquę petiit, Discipulis, ut manducaret, hortantibus: Cibus meus est — respondit — ut faciam uoluntatem Patris. Quod autem corpus suum et sanguinem sub specie panis et uini sumendum obtulit, sacramentum id cibi spiritalis est, quo animus pascitur, non corpus. Nam post resurrectionem quoque, ut ueritatem resuscitati corporis approbaret, cum Discipulis comedit, non carnem tamen nec quicquam aliud pręter panem, piscem, fauum.

Eius pręcursor Ioannes Baptista Spiritu Sancto repletus, antequam natus, locustis in deserto et syluestri melle pascitur. Ob quam uictus austeritatem a phariseis demonium habere dicitur. A Domino neque comedens neque bibens appellatur, non quod nihil omnino sumeret, sed quod iis duntaxat sustentaretur, quę alii ut insipida uiliaque despiciebant.

Apostoli ipsi spicas segetum manibus confricant et hoc tam simplici cibo esuriem, quo modo possunt, leuant. Cumque numero duodecim essent, nihil aliud quam quinque panes ordeaceos duosque pisces habuerunt in deserto, quando Dominus turbam quinque milium pauit. Iterum nihil omnino pręterquam septem panes et pauculos pisciculos, quando quatuor milia virorum satiata sunt. Rursum transfretantes obliti sunt panes secum ferre; usque adeo cibariorum curam non habebant, dum eius, quem relictis omnibus secuti fuerant, dulcedine satiantur. Et tamen, quod non ieiunarent, adhuc excusabantur, quia Sponsus cum eis erat. Quanto ergo continentius atque tenuius eos uictitasse censebimus, postquam ablato Sponso, hoc est, crucifixo Domino

-- 2-496 --

nuptiarum gaudium uersum est in persecutionis luctum et iam terrena omnia minus placere coeperunt desyderantibus cęlestia.

Iacobus, frater Domini, appellatus cognomento Iustus, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, reliquę uitę sanctitate sic excelluit, ut multi suspicati sint propter necem eius Hierosolymam fuisse subuersam.

Petro quoque, apostolorum principi, post ascensionem Domini panis cum oliuis, raro cum holusculis cibus fuit, ut moderati uictus exemplum foret iis, quibus abstinentię pręcepta dabat, iam piscator hominum factus, qui fuerat piscium.

Paulus apostolus ad Romanos scribens: Bonum est — inquit — non manducare carnem et non bibere uinum. Et ad Corinthios: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in ęternum. Et ad Timotheum: Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Cui propter aduersam ualitudinem modico uino uti pręcipit, eum, dum sanus esset, aqua usum ostendit. Sic etiam male affecto modicitatem, non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem.

Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę uoluptate.

Honoratus, Fundensis monasterii abbas (ut Gregorius refert), puerulus adhuc, a parentibus inuitatus, cum a carnibus abstineret, deridiculi gratia interrogatur, an piscari in montibus uellet, qui tam procul a mari, et fluminibus constitutus piscibus, non carne uesci optaret. Cumque ipse taceret, ecce is, qui ad aquam hauriendam perrexerat, piscem de puteo situla sublatum attulit.

-- 2-497 --

Quo miraculo effectum est, ut omnes conuiuam, cuius continentiam irriserant, uenerari inciperent.

Antonium in Aegypto, Serapionem in Arsinoite regione, Ethbinum in quadam Hibernię sylua, Stephanum abbatem in monte Mureto pane tantum et aqua sustentatos fuisse legimus, sed Antonium, cum iam infirmior ętas pristinę austeritati par esse non posset, holuscula et arborum fructus cum pane comedisse.

Helię, eremitę in finibus Antinoi, quę est metropolis Thebaidis, iam ętate decrepito exiguus panis et paucissimę oliuę cibus erat, robustioribus uero annis interdum hebdomadarum inediam tolerauit.

Pastumio, Aegyptio abbati, panis tantum et aqua uictus erat, utrunque appendere solitus, ne edendi auiditas plus hauriret quam quod sustentando corpori sufficere posset. Antehac uero, dum solitarius uiueret, crudę herbę illi cibum, fontes potum suppeditabant.

Hor etiam abbas, quandiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret.

Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil.

Theonam* corr. ex Theonem quoque monachum cruda comesse accepimus nec in uescendo ignis opera unquam usum.

Honophrius item abbas, cum sede incerta per solitudinem uagaretur, diu herbis tantum et fructibus sustentatus dicitur, demum pane et aqua nutritus, angelo homini ministrante.

Palęmon monachus in Thebaidis deserto habitans, celebri Paschę die Pacomium, contubernalem suum, rogauit, ut solito largius obsonaret. Coxit ille holus oleoque et sale condiuit. Sed posita mensa Palęmon suspensus parumper stetit, ingemuit, lachrymas effudit et:

-- 2-498 --

Dominus meus — inquit — crucifixus felle et aceto potatus est, et ego oleum addam? Auertentem se ac lugentem Pacomius hortabatur, ut sumeret et illam olei lautitiam non tam sibi quam festi solennitati concederet. Tantum profecit, ut nec ipse aliud gustarit quam quod consueuerant, panem scilicet cum sale aquamque frigidam. Sic refecti Deo gratias egere, hoc tantum festo tribuentes, quod escas tunc sapidiores parauerint quam comederint. Adeo oleum in cibo sumere luxurę deputabant.

Amandus Turoni ad beati Martini sepulchrum quindecim annos mansit et hoc toto tempore cibus illi panis ordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus miraculis illustratus est, Heraclio in Oriente imperante.

Germanus etiam, Altisiodorensis episcopus, tenuissimo uictu contentus uino abstinuit, in solennibus tamen festis ita aqua diluto utens, ut uinum non saperet. Antehac ordeaceo pane et leguminibus uixerat, et his non sale, sed cinere conditis, quotidianum seruans ieiunium. Cum hac cibi ac potus uilitate luxuriam commutauerat epularum, ex Burgundię pręfecto monachus factus, deinde episcopus Antisiodori.

Euagrius presbyter quadraginta annos pane, oleo et aqua usus est, deinde annos sedecim pomis coctoque abstinuit. Postea uero etiam panem sibi interdixit ac per biennium holere tantum et lentibus uixit. Hic duorum Machariorum discipulus fuit, quorum mores imitando adeptus est meritum.

Sanctus quoque presbyter Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, quanto labore in eremo carnis tentationibus repugnauit, recenset atque inter multa: De cibis — inquit — et potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur et coctum aliquid accepasse luxuria sit.

Idem Pauli, priori eremitę, uitam describens Iesum et angelos eius testatur in eremi parte, quę iuxta Syriam Saracenis iungitur, uidisse se monachos, quorum unus per annos triginta clausus ordeaceo pane et

-- 2-499 --

lutulenta aqua uixit, alter in cisterna ueteri, quam gentili sermone Syri cubam uocant, quinque caricis sustentabatur.

Paulus autem (ut idem refert) a sexto decimo ętatis suę anno usque ad sexagesimum palmę fructibus uixit. Deinde usque ad centesimum tertium decimum, quo terris relictis ad cęlum migravit, dimidiati panis fragmentum quotidie coruo alite deferente acceptauit. In aduentu Antonii integer allatus, Deo donante quantum utrique satis esset. Qui cum comedissent, ad fontem accedentes prono ore manibus concauis aquam hauriendo sitim expulerunt.

Timotheus quoque anachoreta in deserto Aegypti poenitentiam agens palmę fructibus et aqua de fonte hausta sustentatus est.

Dorotheo abbati in Aegypto uncię panis sex et holusculorum fasciculus et aquę congius refectio erat.

Pambo abbas, cum animam ageret, confessus est, quod ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo coepisset, non tanquam qui profecisset.

Pior*corr. ex Pion abbas in Thebaidis deserto, quo minus in edendo uoluptatis caperet, deambulando sumebat cibum, aqua in potu usus, quam ipse effosso puteo amaram in dulcem uerterat exorato Domino.

Philoromus**corr. ex Philoronius presbyter in Galatia annos duodeuiginti in cęlla clausus pane et cocto abstinuit, dein duobus et triginta annis nullum pomi genus gustavit, ut omni ciborum dulcedine seposita edendi auiditatem coercere facilius posset.

Hilarionem abbatem diuus Hieronymus tradit a quinto decimo usque ad uigesimum ętatis annum quindecim caricas post solis occasum comedisse. Triennio deinde dimidium lentis aqua maceratę sextarium ac

-- 2-500 --

deinde totidem annis panem cum sale et aqua et totidem aliis uirgultorum radices herbasque syluestres crudas. Deinde annis nouem ordeacei panis uncias sex et coctum modice holus absque oleo. Postea debilitate corporis compulsum olei parum addidisse usque ad tertium et sexagesimum uitę annum. Inde usque ad octogesimum pane abstinuisse, sed sorbitiunculis usum de farina et holere comminuto factis, potu ciboque uix uncias sex appendentibus. Cęterum nunquam ante solis occasum quicquam gustasse, et neque diebus festiuis neque in grauissima febre soluisse ieiunium.

Hospitius ille, qui Longobardorum in Italiam aduentum longe ante prędixit, pane et pomis uescebatur. Quadragesimę uero ieiunia herbarum tantum radicumque refectione transigebat semper abstemius.

Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis institutor, dum in eremo uitam ageret, panem et fabam aqua maceratam comedit.

Maxentius, Pictauensis abbas, pane ordeaceo et aqua uictitavit. Arido in loco cum monachi siti laborarent, terram uirga percutiens fontem scaturire fecit, ut scias elementa ei seruire, qui gulę et uentri dominatur.

Gregorius, Lingonensis episcopus, panes ordeaceos triticea crusta oblitos esitavit, in aquę poculum tantillum uini addere solitus, ut aqua suum saporem seruaret colore mutato. Sic occultabat uictus angustioris usum, ostentationem fugiens et soli Deo placere affectans, tametsi ciuitas in monte posita latere non potuit semperque fugientem sequitur gloria, sequentem fugit.

Ioannem presbyterum, qui in Gallia apud Castresium pagum martyrio coronatus est, crudis herbis et aqua frigida sustentatum ferunt. Qui sponte corpus suum sic afflixerat, illud et martyrio exponere sine hęsitatione potuit, dissolui cupiens et esse cum Christo.

Columbanus, in Gallia abbas, annis sexaginta herbis tantum ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra

-- 2-501 --

Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit hubertim et terram irrigat.

Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua uictus erat. Sed tandem in carcerem trusus, ne scandalo esset iis, qui secum erant, reliqua immunda fortasse credituris, cum adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi utebantur, malens abstinentię aliquid remittere quam fidei scrupulum proximis generare, monente Apostolo ac dicente: Noli esca illum perdere, pro quo Christus mortuus est!

Blasium, Sebastę episcopum, cum Diocletiano Ecclesiam uastante ad deserta sine uiatico declinasset, aues aluerunt, donec inuentus in Christi confessione uitam finiuit. Non solum igitur in necessitate seruum suum Deus non deseruit, sed etiam pręrogativa passionis honestavit: esurienti misit cibos, latenti martyrii coronam.

Benedicto abbati, cum saxeę rupis olim spelunca clauso panis defecisset, presbyter quidam diuinitus monitus prandiolum suum attulit, et quoniam tunc solennis Paschę dies erat, secum cibum liberius capere hortatus. Deo gratias egit Benedictus, tum quod sibi uictum in tempore prospexisset, tum quod sacerdotem suum sibi in solitudine uidendum obtulisset, talique lętus hospite gratanter ea, quę allata erant, una cum illo comedit.

Lupus, Senonum archiepiscopus, cum secum coenantibus uinum defecisset, sperare omnes in Domino iussit nec metuere sibi, quod sperassent, defuturum. Vixdum sermones finierat, cum nuntiatum est cados uini plenos ante ianuam, stare ipso, qui attulerat, incognito atque incerto. Neque inter conuiuantes dubitatum est, quin a Deo missi fuissent.

Egidius abbas ad Rhodani ostia latebram sibi eligens, triennio nulli cognitus, cerua lac prębente nutritus est. Postea inuentus atque inde eductus pręesse monachis coepit. Igitur quandiu hominum commercio caruit propter Deum, bestię obsequio dignus fuit.

-- 2-502 --

Erasmus episcopus Diocletiani perscutionem fugiens in monte Libano a coruis pascitur, ab angelis uisitatur, ferę etiam syluestres posita ferocitate illi blandiuntur.

Antonius martyr Apameę passus, cum de uia fatigatus sitiret et arentis loci solum nullis rigaretur aquis, preces ad Deum fudit, uirga humum percussit atque inde fons emanauit, cuius potu refocillatus iam confidentius ad martyrium cucurrit.

Basolus quoque, Rhemensis abbas in Gallię partibus dum montem solitarius incoleret nec aquam haberet, Deum precatus fontem de rupe manare fecit, qui etiamnum fluere dicitur.

Beatus etiam Franciscus, dum rustici cuiusdam sitim in solitudine miseratur, procumbens Dominum deprecatus est moxque humus fonticulum emisit, cuius haustu rusticus, qui iam moribundus sicco ore anhelabat, recreatus uixit. Ac ne plura eiusmodi enumerem, nudos ad prędicandum apostolos miserat Dominus, et interrogati, an missis sine sacculo et pera et calciamentis aliquid defuisset, responderunt: Nihil! Quid enim deesse potest iis, quibus adest ille, per quem facta sunt omnia?

Sed ne a proposito diuertisse uideamur, illud quoque hoc loco puto referendum, quod in monasterio Tabennensi, ubi Amon* corr. ex Amos abbas mille quingentis monachis pręfuit, legimus obseruatum. Fratres ad mensam congregati, pendentibus a fronte cucullis, ita oculos tegebant, ut alius alium uidere comedentem non posset. Itaque tantum quisque sumebat, quantum collibuisset, et singulorum continentia singulos latebat, ne inani glorię daretur occasio, sed diuino conspectui munus illud syncerius offerretur, quod submouebatur humano.

Promamus aliqua etiam hoc in genere foeminarum exempla!

Agar ancilla cum Ismahele filio eiecta panem tantum et utrem aqua plenum secum in solitudinem defert. Consumpta deinde aqua, puer et ipsa siti uexati, fonte angeli pietate ostenso refocillantur. Abraham diues erat

-- 2-503 --

et inuitus illam emittebat; in angelo diuina uirtus omnia poterat. Sed et ille ęgre dimittens et hic multum miserans aquam solam ad potum cessisse ei scribuntur, ut hinc facile coniici posit iam tum mulieribus nefas fuisse uinum bibere.

Ruth Moabitis in agro Booz, cum spicas deciduas legeret, benigne ab ipso accepta panem tantum iubetur comedere et bucellam intingere in aceto et, cum sitierit, easdam aquas potare, quas potabant messores. Quod illa quidem pro magno munere habens, gratias egit comeditque et bibit. At ipse, quam uictu tam parco tamque simplici delectari uidit, dignam censuit, ut sibi acciperet uxorem et ex ea filios procrearet, non dubitans de pudicicia illius, cuius sobrietatem fuerat expertus.

Iudit, cum ad illud grande facinus, quod mente agitauerat, perficiendum properaret, imposuit (ut ait Scriptura) Abrę suę ascoperam uini et uas olei et polentam et palathas* corr. ex lapates et panes et caseum et profecta est. A carnibus ergo abstinebat atque, ut ego existimo, etiam a uino, tune tantummodo illo usa, cum et animi audacia opus esset et uires, quas ieiunio cilicioque ante fregerat, excitandę acriore potu essent, ut foeminę dextera ad secandam torosam tyranni ceruicem posset sufficere. Quę enim uinum contra Olophernem tulit, eam contra carnis molestiam ieiuniis et abstinentia certasse nouimus. Quoniam aliter quidem pugiles et gladiatores alendi sunt, aliter serui Christi.

Pręterea, non minor Iudit uiduę quam Annę Helcanę uxoris, sanctitas in Scripturis prędicatur. Anna tamen uinum et quod inebriare potest, nunquam se bibisse dixit. Et si coniugalis pudicicia minus tutam se putauit, si uinum gustasset, quomodo uidualis castitas eodem gustu corrumpi non formidaret, cum hęc illa interior sit difficiliusque seruetur?

Martha virgo, Christi hospita et Christi sponsa, post eius ad cęlos ascensum carnem nullam comedit, a lacticiniis quoque et uino abhorruit, quotidianum seruans

-- 2-504 --

ieiunium, donec rursum suauissima hospitis et domini sui pręsentia satiari sibi liceret, iam nunquam ab ipso recessurę.

Magdalenam uero, sororem eius, in deserto diuinis magis quam humanis alimentis fuisse sustentatam accepimus, dum partem illam optimam possidere nititur quam elegerat et quę non auferetur ab ea.

Et ut quędam, quę pręcedenti capite dicta sunt, hic etiam breuiter repetantur, Asella uirgo pane, sale et aqua contenta fuit; Paula oleum in cibo non cepit, lacticinia, mel et alia palato suauia gustare noluit, uinum ne infirma quidem; Euphrasia pręter hęc fructus gustu dulces repudiauit; Maria Aegyptiaca uel crudis herbis radicibusque uel cibo nullo uixit; Maria Decegnies pane et aqua uacuum et ieiunum uentrem reficiebat, inediam semel ad trigesimum, iterum ad quinquagesimum produxit diem, rapta in spiritu, ut dictum est. Quisquis ad istarum glorię sublimitatem peruenire cupit, harum, quantum potest, imitetur continentiam.

Multa sunt huiuscemodi exempla, quę longum esset enarrare. Te tamen, Othilia uirgo, tacere omnino non possum, quę leguminibus et ordeaceo pane lassum ieiuniis corpus sustentasti, donec in cęlestibus regnis grano illo frumenti satiari meruisti, quod cadens in terram multum fructum attulit. O quam breuem esuritionem ęternę immensęque dulcedinis subsecuta est saturitas! Dum te sibi uilitate mortificas, facta es immortalis. Pro ordeaceo pane panem accepisti uitę, pro leguminibus huberrimum perennis lętitiae fructum.

His iam dictis exemplis operęprecium est etiam paucas e multis diui Hieronymi sententiolas apponere, ut illa sequi uolentes, pręceptis quoque tanti uiri instructi cautius incedant.

Ad Lętam de institutione filię scribens: Ante annos robustę ętatis — inquit — periculosa est teneris et grauis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulauerit, et balneas adeat et uino utatur modico propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius

-- 2-505 --

deficiant pedes quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Deinde, cum iam adulta et firmior fuerit, ait: Cibus eius holusculum sit et simila raroque *corr. ex similia caroque pisciculi. Sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare et psallere.

Ad Nepotianum: Fortissimum ieiunium est — inquit — aqua et panis. Sed quia gloriam Dei non habet, et omnes pane et aqua uiuimus, quasi publicum et commune ieiunium putatur. Caue, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes!

Virgines quoque Deo dicatas erudiens: Quando uos — inquit — ad refectionem hora debita adunauerit, in cibis uestris minime refulgeat coquorum industria. Non ciborum nobilitas appetitum moueat, sed fames. Non apponantur incitamenta libidinum, sed quę possint famem extinguere. Aut legumina aut holera condiantur in oleo. Carnes uero solum sint ex licentia abbatissę, indultę debilibus et infirmis. Alioquin, cuius sint saporis, ignoret coenobium. Oua et lacticinia post ieiunia debilitatis sororibus et pręcipuis festiuitatibus permittantur ex gratia. Raro sciantur, quae in aquis oriantur et uiuant, nisi parui pisciculi. Deinde subdit: Tanta sit in sumendo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut uenter potius conqueratur quam gaudeat, non egeat in digerendo stomachus medicinis; ructum potius uacuatio quam nimia repletio inducat.

Idem ad Matutam uirginem: Carnis et uini species, quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta, fuge et tunc forte uino uteris exiguo, cum stomachi dolore nimio corporis compellit infirmitas.

Et ne plura id genus congerendo longior sim, ad Demetriadem uirginem scribens ait: Optimus est in omni re modus et laudabilis ubique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est.

-- 2-506 --

Sic ergo debes ieiunare — ad Rusticum monachum inquit — ut non palpites et respirare uix possis, sed ut fracto corporis appetitu nec in lectione nec in Psalmis nec in uigiliis solito quid minus facias.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.