Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Eos autem, qui nihil agendo nihil sibi defuturum sperant, pręsumptione falli
Ioannis abbatis monstrabimus exemplo. Huic in Scythiotica eremo ętatem
agenti incidit in animo, ut diuinę contemplationi absque aliqua corporis
operatione cibiue cura iam quasi angelus Dei uacaret. Itaque cęllam deserens
per uastam solitudinem euagari coepit, sed die tandem septimo fame urgente,
cum iam uesper esset, rediit. Et cum cęllę fores occlusas offendisset,
contubernalem suum, quem ibi reliquerat, ut sibi aperiret, inuocauit se
Ioannem esse contestans. At ille: »Nequaquam — inquit — nam Ioannes in
angelum mutatus est nec cibo illi opus est nec cum hominibus commorari
necessarium.« Tali exprobratione taxatum dimisit, passus eum nocte illa sub
diuo ante ianuam iacere. Mane vero concesso aditu, cum longa inedia lassum
refecisset, fraterna charitate monuit debere se hominem meminisse,
materialibus adhuc escis nutriendum, ut sufficere possit actioni spiritali;
proinde laborem monachis communem ne detrectaret. Eo enim non solum corpori
opportuna facile parari, sed etiam animum ipsum recreari solere, ut semper
quasi nouus ad agendas Deo gratias laudesque persoluendas redire cum
alacritate festinet. Correctus igitur Ioannes diuina deinceps negocia
fabrilis operis uicissitudine impensius est executus et, quantum sua
pręsumptione lapsus fuerat, tantum consilio alieno usus profecit.
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|