Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iccirco Simeon monacho, ex Italię partibus in illam Nili insulam (cuius paulo
ante mentionem fecimus) sese conferenti, cum nullam artem calleret pręter
Latinę litterę (cuius illic usus nullus erat) scriptionem, a quodam seniorum
prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim piissimus simulator habere se
fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et
Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet,
fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub
tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium excitauit et quasi mercedis
loco cuncta eius uictui necessaria obtulit, ueritus ne uel propter rei
inopiam uel ocii copiam nouus homo illis in locis diutius perdurare
nequiret. Quantę ergo utilitatis est post spiritales actiones aliqua manuum
operatio, si per eam in proposito bene beateque uiuendi perseueretur, quantę
necessitatis, si sine illa coli habitarique solitudo non posset!

|